Sayfadaki görseller
PDF
ePub

apellabatur, pertinuisse, antiquítus Laureacensis AEppi Metropolitanae Jurisdictioni subjectos; indeque etiam dubio carere, Eugenium P. dum septem Eppatus tempore et aetate Romanorum, ac Gepidarum exstitisse memorat, de Eppatibus in Pannonia et Marcomania esse intelligendum.

Unde perperam Georg. Szklenár de sit. vet. Mor. ex verbis illis Piligrini, ubi Maesiam commemorát, deducit, septem illos Eppatus, ac hos inter Nitriensem, pertinuisse ad antiquam Maesiam, quae a Tauruno usque Pontum protendebatur, hodiernamque Bulgariam cum parte Serviae complectebatur. Nam Piligrinus non se a Bulgaris in Maesiam, sed ab Hungaris in Hungariam evocatum fuisse scribit: reperit illic in ea parte, quae ad Pannoniam olim pertinebat, Hungaros cum multitudine Xtiahorum Captivorum ; et in Regione illa, quam olim Quadi, Marcomani, Jazyges Sarmatae colebant, invenit Schlavos, Morávos. Pro utrisque petit ordinari Episcopos, tum quia ipse tantis laboribus ferendis esset impar; tum quia jam olim Romanorum, Gepidarumque aetate septem proprios Episcopos eadem, ad quam vocatus fuit, Pannonia, et Maesia habuit, Laureacensi Ecclesiae suae subjectos, quorum quatuor ad memoriam suae aetatis superstites fuerunt in Moravia. Qua explicatione illustrat per Maesiam intelligendam esse Moraviam; non autem illam veterem Maesiam, in qua A- Eppi Laureacenses Metropolitanam Jurisdictionem antiquitus non exercuere. Id quod clarius adhuc elucescit ex Litteris Benedicti VII. P.

S. 7.

Et Benedicti VII. P.

Benedictus Papa Piligrini Relatione de conversione hungarorum non mediocriter recreatus, erga ejusdem Petitionem, Metropolitana Jura vetera Laureacensi Ecclesiae reddidit, et ad praevertendas, quae inter Salisburgenses, et Laureacenses, seu Patavienses Eppos quoad Jurisdictionis Metropolitanao exercitium vigebant, differentias, Limites designavit, intra quos unius, et alterius Jus Metropolitanum esset exercendum. Attribuit vero Pilgrimo, illiusque in Ecclesia Laureacensi successoribus ArchiEpiscopalem Dignitatem in inferioris Pannoniae, et Maesiae Regione, quae Provinciae sunt: Avaria, atque Maravia, in quibus septem Epporum Parochiae antiquis temporibus continebantur. Unde luculentum evadit, septem illos ab Eugenio, et Pilgrimo memoratos, vetustos, tempore Romanorum et Gepidarum existentes Eppatus, ac inter hos Nitriensem in Pannoniae et Maesiae Regione ea fuisse, quae tardiore tempore Avaria, et Maravia vocabantur; proinde Maesiae nomine Moraviam designari, quae a pluribus quoque domesticis, et exteris Scriptoribus nomine Maesiae insigniebatur; Incolae vero Slavi, Maesiani vocabantur. Cur hoc nomen acceperit, sequenti sectione exponam. Litterae vero Benedicti Papae de anno 975 sic sonant:

„Dilectissimis Nobis in Christo filiis, Hrodberto „Moguntinae Ecclesiae, et Diotrico Sanctae Treve„rensis Ecclesiae, atque Adalberto S. Magdeburgen

,,sis Ecclesiae, parique modo Gereoni S. Coloniensis „Ecclesiae, atque Friderico S. Juvaviensis Ecclesiae, „sed et Adalgago S. Bremensis Ecclesiae A. Eppis. „Pariterque Domino Ottoni gloriosissimo Imperatori „Augusto, atque nepoti suo Henrico praecellentissi,,mo Duci Bavariorum, caeterisque omnibus Eppis, ,,et Abbatibus, Ducibus, atque Comitibus Galliae „atque Germaniae: Benedictus Divina gratia praedi,,tus Apostolicae sedis Pontifex, Servus Servorum Dei, in Domino salutem.

„Oportet justis supplicationum petitionibus nos semper faciles, et humiles exhibere, et praecipue ,,cum fraternis religiosorum Con - Sacerdotum preci„bus sollicitamur; qui passim ab omni mundi termi

no tenorem, et regulam, atque proprii officii vigo„rem ab hac universali sancta Romana Ecclesia, ejus„que sortiuntur Ministro, Vicario scilicet beati Petri, "Principis Apostolorum; cujus, quamvis indigni, ejus„dem tamen gratia, et dono, potestati successimus, „et ordini, cui voce dominica dicitur: Tu es Petrus, ,,et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Quapropter dignum aestimavimus, assensum prae„bere congruis postulationibus Rssmi Archi-Eppi, quas per probabiles personas nobis intimavit, re„sponsalium suorum duorum Presbyterorum: quate„nus sibi pallium et Metropolitanum honorem Cathedrae suae Sanctae Laureacensi Ecclesiae restituere„mus, confinio Ungarorum adjacenti; quod omnino „Nos eidem Ecclesiae debere testantur antiquissima „secum apportata privilegiorum testimonia. In qui „bus enim continebatur, quod aetate Pontificatus

„beati Symachi, hujus almae Sedis apostolici Prae„sulis, praefata Sancta Laureacensis habetur Eccle

sia Metropolitana; et in quantum tam exinde, quam ,,etiam de passionibus beatorum Martyrum, qui il„lic plures in tempore persecutionis pro fide Christi „variis sunt tormentis mulctati, colligere possumus, ,ex omnibus Ecclesiarum Dioecesibus Pannoniae, haec „antiquitate, et Archi-Episcopii dignitate esse pri„mitiva creditur: quae jam multis retroactis saeculis, ,et vicinorum frequenti populatione barbarorum de„serta, et in solitudinem redacta, nullum Christia„nae professionis habitatorem meminit; usque dum „invictissimus Augustus, et Pater gratiae, genitor „quippe pii Imperatoris nostri, quem adhuc super,,esse, et diu dominari mundus exoptat, bellico tro,,phaeo eorum vires retudit. Nunc autem, quam,,obrem votis exsultantibus in laudem omnipotentis ,,Dei erumpimus, non solum saepe dicta Sancta Lan,,reacensis Ecclesia hostium cessante terrore, cum ae,,colis suis pace, ac tranquillitate potitur; verum et,,iam ipsi dudum inimici, illum, quem persecuti sunt, ,,more gentili, jamjam Christum baptizati profiten,,tur, et Sacerdotes modo habere desiderant, ac pro,,ut rudes scire poterant, venerantur; et Ecclesias „quasdam in sua Terra, quas patres incendio dede,,runt, posteri restaurare videntur. Hac ergo sva,,dente ratione, quod praenominati S. Laureacensis ,,Ecclesiae A - Episcopi postulatio, antiqua Aposto„lica auctoritate commendatur, et praeterea, quod ,,justum esset, pariter etiam utile visum est, ut ad „fructificandas Deo gentes, ex novitiis Cultoribus fi

,,dei Ungrorum, atque Maravorum, sive etiam aliis ,,multis provinciis Sclavorum, suae Parochiae finiti„mis, illic ordinatis Episcopis, secundum quod antiqui,,tus dispositi erant, eis hunc constitueremus A-Epi,,scopum. Quoniam autem Salisburgensis Metropo,,lis abusa est subjectione S. Laureacensis Ecclesiae ,,Pontificii, obliterata, et attenuata sua dignitate ex ,,devastatione barbarorum, quam propterea perce,,ptis Apostolicis privilegiis nequaquam patimur pri,,vari; cum et priora sint Salisburgensibus, et ideo ,,auctoritativa, vel auctorabiliora: quae conditio te,,stimonii etiam apud secularia judicia viget, et prae,,valet. Nos vero in hujusmodi Constitutionibus o„mnem calumniam, atque contentionis occasionem, ,,Domino adjuvante, facile propulsamus, ambabus ,,Parochiis ab invicem certis limitibus sequestratis, ,,et tamen Apostolicis Sanctionibus ubique stabilitis; ,,quas nostrum est semper defendere, et secundum „Evangelicam Sententiam nihil ex eis solvere, sed ,,adimplere. Unde ergo auctoritate, ac potestate be,,ati Petri Principis Apostolorum, atque exemplo ,,beatorum Pontificum, scilicet Praedecessorum No„strorum, eandem S. Laureacensem Ecclesiam, ejus,,que rectores jam Archi-Episcopos a modo perpetim ,,ab omni Salzburgensis Ecclesiae Praesulum subje-. ,,ctione, ac Ditione absolvimus, et honore Metro,,politano sublimamus. Et sicut modernis tempori,,bus sanctae memoriae Agapitus Papa terminos ea,,rumdem Parochiarum ab invicem distinxit, sic et „ipsi diffinimus: ita quoque, ut S. Salzburgensis Ec,,clesia superioris Pannoniae Episcopos habeat suffra

« ÖncekiDevam »