Sayfadaki görseller
PDF
ePub

buriensibus fuisset Imperator electus, gratiam eidem redditurus Imperator, non modo Pacem a Carolo Crasso initam firmam esse jussit, verum etiam, ut amicitia stabilior persisteret, Jus suum in Ducatum Boëmiae eidem cessit. Ita ortum est amplissimum illud, Germanis formidabile, Magnae Moraviae Regnum, quod praeter Moraviam, cum magna hodiernae Silesiae parte, Territorium inter Vistulam et Albim a Slavis insessum, Boëmiam, Partem modernae Austriae, quae olim ad magnam Germaniam pertinebat, insuper magnam partem hodiernae Hungariae, olim Pannoniae, ambitu suo complectebatur,

S. 3.

Cyrillus, et Methodius Moravorum Apostoli.

Quamvis Religio Christiana apud Moravos adhuc sub Carolo Magno, qui eam Ditionem sibi subjecerat; dein baptizato Principe Privinna, zeloque Urolfi Laureacensis et Pataviensis Episcopi fuerit adeo jam dilatata, ut quatuor Episcopatus per Urolfum institui debuerint, inter quos Nitraviensem fuisse constat : postquam Episcopi, quos Urolfus constituerat, e vivis excessissent, sive quod Patavienses Episcopi Metropolitica Jurisdictione, quam Salisburgenses ArchiEpiscopi agnoscere recusabant, non contenti, Jura Dioecesana exercere in Moravia coeperint, et ad vacantes Sedes Episcopos non ordinaverint: sive ideo, quia Moravienses a Jugo francico, et germanico semet liberare cupientes, a morte Caroli Magni sub

Ludovico Pio, ejusque filiis, gravibus bellis fuerint impliciti, quibus durantibus, Episcopis Pataviensibus accessus non patuerit; factum fuit, ut apud Marahanos Religio Christiana non parum detrimenti fuerit passa. Quamobrem Princeps Ratislaus seu Raszticzius Byzantium ad Michaelem Imperatorem Legationem misit, auxiliares quidem Copias contra Ludovicum Germaniae, et Bojoariae Regem, simul etiam viros apostolicos petituram; per quos gens sua in Religionis Christianae Doctrina, quam a germanis haustam, non satis intelligeret, uberius instituatur. Erant hoc tempore, quo Legatio venerat, Constantinopoli duo Fratres germani, Thessaloniczenses origine, ambo pii aeque ac docti. Methodius videlicet senior natu, monachalem vitam in monte Olympi professus; et junior nomine Constantinus in sacris et profanis Disciplinis egregie versatus, apud Ecclesiam Sophiae, Bibliothecae Praefectus, passim Philosophus appellatus. Ambo in Chazarorum conversione antea jam versati. Scilicet Chazari tauricam peninsulam colentes, a graecorum Imperatore Michaele per Legatos petierunt, mitti sibi virum sapientem, qui suo judicio discernere possit, utra Religio, Judaeorum vel Saracenorum, melior esset; cum ab utrisque ad Religionem suam amplectendam urgerentur. Imperator Constantinum Philosophum delegit, qui germanum suum Methodium in laboris apostolici socium sibi adscivit. Profecti ad Chazaros, Chersonesae substitere, tum ut Chazarorum linguam condiscant; cum etiam, ut levarent corpus S. Clementis Romani, qui ibidem sub Trajano Imperatore

Martyr occubuit. Levato, et secum absportato sacro pignore, in Chazariam delati, Judaeorum, et Saracenorum placitis, quae Chazaris obtrudere volebant, refutatis, Chaganum, cum Bohiladis, multosque de Populo ad Christum adduxerunt, et per Baptismum Ecclesiae Christianae aggregarunt, Constantinopolim iterum reversi, Itaque binis his viris, dum Legatio Ratislai venisset, Michael Imperator instituendorum Moravorum provinciam detulit, eosque ad sanctum hoc Opus perficiendum designavit. Missione acceptata, Constantinus Philosophus, propria jam doctus experientia, quantum momenti habeat ad felicem gentis cujuspiam conversionem, linguae apud eam usitatae exacta notitia, inveniendis primum Slavici alphabeti litteris animum adjecit; dein adjutorio Methodii, initium Evangelii S. Joannis in Slavicum transtulit. Versione Constantinopoli viris linguae hujus gnaris probata, iter in Moraviam via, quae brevissima videbatur, per Ditionem Bulgarorum, ubi multos ad Christum converterunt, ingressi. Annus erat' supra octingentesimum sexagesimus tertius, ut vult Pagius, vel, ut contendit Assemanus, sexagesimus sextus, quo in Moraviam pertigerunt, cum gaudio a Ratislao, et Populo excepti. Quatuor pene annis apostolico munere functi, Principem, Primores, et Populum in fide jam olim suscepta partim firmarunt, partim eos, qui ab illa desciverant, ad Christum adduxerunt, usi in suis Institutionibus, et Lythurgia, lingua Slavica, genti propria, in quam Libros Sacros novi foederis, Librosque lythurgicos pro majore Populi utilitate transtulerunt. Atque istud est, quod Bojoa

rios, Germanosque vehementer offenderat, quasi nempe in Regione, quae Laureacensi Metropolitanae Jurisdictioni obnoxia est, Ritum graecae, seu orientalis Ecclesiae inducerent, propagarentque. Querelis hac de re ad Nicolaum I. P. perlatis, veritus, ne, quod apud Bulgaros evenerat, id etiam in Moravia contingat, Litteris suis Constantinum, et Methodium Romam vocavit, illorum orthodoxiam exploraturus. Non morabantur Viri sancti iter ingredi. Nicolao interea ad aeternitatem translato, ab Illius Successore Hadriano II. eo humanius excepti, quod Corpus S. Clementis M. secum attulissent. Postquam Doctrinae, gestique apostolici muneris rationem reddidissent, plene probata eorum Orthodoxia, zeloque dignis encomiis celebrato, ad sanctum opus prosequendum redire in Moraviam jussi fuere. Ast: Constantinus vitae Monasticae studio ductus, Romae Monachum induit, accepto Kyrili, seu Cyrili nomine. Methodius vero a Pontifice in Moravensium et Pannonensium Archi-Episcopum ordinatus, Moraviam repetiit; ubi charactere, munereque Episcopali insignitus, in quibusvis Ecclesiis Lythurgiae celebrationem Slavica lingua induxit; quod exemplum tam illi Slavi, qui in Ditione Privinnae concessa in inferiore Pannonia, sedebant, quam et Carentani fuerant secuti. Hac re Bojoariae, et Germaniae Episcopi magis irritati, sanctum Virum Calumniis onerarunt, quod novitiam, ab orthodoxa alienam spargeret doctrinam: quo audito, ipse Princeps Svatoplucus adeo fuit conturbatus, ut Methodii fidem caeperit habere suspectam, et misso Presbytero quodam Joanne,

cujus opera in Legationibus usus fuerat, consuluerit Joannem VIII. P. quidve agendum sibi esset, edoceri petierit; qui eidem respondit per Litteras hunc in modum:

„Twentaro de Maravva.

„Scire volumus, quia Nos, qui per Dei gratiam „beati Petri Apostolorum Principis vicem tenemus, „pio amore Vos, quasi Carissimos filios amplectimur, ,,et paterna dilectione amamus, nostrisque assiduis „precibus Vos omnes Jesu Christo Domino commendamus: orantes semper pro vobis, ut Deus omni"potens, qui Corda vestra illuminavit, et ad viam ve„ritatis perduxit, in bonis operibus confirmet, et ad „finem in recta fide, bonaque actione decoratos vos, „atque incolumes dignetur perducere. Quod autem, „sicut Joanne Presbytero vestro, quem nobis misi„stis, referente, didicimus, in recta fide dubitetis : „monemus Dilectionem vestram, ut sic teneatis, sic ,,credatis, sicut Sancta romana Ecclesia ab ipso Apostolorum Principe didicit, tenuit, et usque finem „saeculorum tenebit, atque per totum Mundum quo„tidie sanctae fidei verba, rectaeque praedicationis „semina mittit; et sicut Antecessores Nostros, san„ctos videlicet apostolicae sedis Praesules, Parentes ,,Vestros ab initio docuisse cognoscitis. Si autem ali„quis vobis, vel Episcopus vester, vel quilibet Sacerdos aliter annunciare, aut praedicare praesumserit, zelo accensi omnes, uno animo, unaque vo

[ocr errors]

luntate Doctrinam falsam abjicite, stantes, et te

« ÖncekiDevam »