Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed]

EPISCOPATUS

NITRIENSIS

EJUSQUE PRAESULUM

MEMORIA.

L. B.

Dubium non est, Episcopatum Nitri

ensem esse pervetustum, floruisseque dudum antea, quam Hungari Regioni dominarentur. Haec ipsa tantopere a nobis remota antiquitas causa est, quod illius Natales spissis contegantur tenebris, e quibus claram in lucem emergere, datum hactenus fuit nemini; etsi non pauci viri insignes, quibus nec ingenium, nec animus, nec subsidia defuere, studium, operamque suam ad id contulerint. Quamobrem vestigia duntaxat, eaque subobscura premenda sunt, et in defectu monumentorum, quae rem evincant, conjecturis, gravibus tamen, et verisimilibus, utendum; ut ad id, quod veritati proximum est, accedatur. Magis explorata sunt ea, quae ad Antistites, qui Ecclesiam Nitriensem usque ad haec tempora moderabantur, resque ab eis gestas illu

)( *

strandas, pertinent, Diplomatum fide, authenticisque Tabularii Nitriensis actis, firmata. Ex his multo accuratior, quam Catalogi hactenus editi, et manuscripti contineant, Episcoporum series collecta, et haud pauca, quae illos concernunt, in clariore luce collocata. Quum autem scriptionis scopus non alius fuerit, quam iis, qui Ecclesiam Nitriensem pro Matre habent, varias, quas illa temporibus variis perpessa fuit, vicissitudines, grata cum recordatione, in mentem revocare, et Antistitum, qui illi praefuerunt, nomina, ab oblivione vindicare, ab hoc scopo inscribitur Me. moria. Duas complectitur Partes. De initiis, et vicissitudinibus Episcopatus Pars prima, altera recenset ea, qua sese exceperunt, serie, Episcopos. Priore, cum variae Nationes, temporibus diversis in Dominatu regionis, ad quam Nitria pertinebat, sibi successerint; nec omnes eodem tempore sese ad Christiana Sacra transtulerint, de singulis singillatim per tres sectiones agendum esse videbatur. Quid illae contineant, Index exhibet.

« ÖncekiDevam »