Sayfadaki görseller
PDF
ePub

viduatae. Est in re communis post glossam in d. cap. v. Ecclesiae viduatae. Unde, quando agitur de talium electione, una ex hisce tribus formis cum omnibus suis iuribus et solemnitatibus est adamųssim observanda; « aliter electio facta non valet ut ait Pontifex cit. cap. in fin.

Sed quando agitur de electionibus ad beneficia minora, vel ad officia capitularia et similia, rigor iuris non est necessario observandus, ceu uno ore DD. docent in tit. De elect.; ast unice tenendum est id quod est in electione essentiale, nempe consensus maioris partis congregatorum. Forma vero practica electionis agendae plerumque a statutis peculiaribus determinatur, vel voluntati capituli relinquitur.

Atque ita aliquando fit « per suffragia vivae vocis aperte notificando sensum suum »; aliquando per ballottationes, cum nempe ad canonicatum, beneficium, officium aut ministerium nomen alicuius proponitur super quo singuli votum suum seu fabam albam vel nigram approbationis vel reprobationis in urna recondunt, ut habet Scarfantonius ad Ceccop. lib. 4 tit. 6 n. 15 et 16; vel etiam aliquando fit per scrutinium,. quod tamen a solemni rite discriminatur, quia tot legum praescriptionibus non constringitur, sed plerumque in hoc unice consistit, ut per schedulas secretas, in urna recondendas, aliquis nominetur.

Specialis vero est forma accessus, de qua loquitur cap. 6 De elect. quaeque exemplariter obtinet in Apostolicae Sedis provisione, ac invenitur rite determinata in Caeremoniali elect. Rom. Pont. Etenim quum, publicato scrutinio, nemo electus deprehenditur a duabus ex tribus eligentium partibus, quas postulat electio Romani Pontificis, novum in accessu suffragium ferre possunt Cardinales, et ita conficere iustum numerum suffragiorum.

Hisce praestitutis de variis electionum modis et de iure in singulis obtinente, via sternitur ad quaestionem quae in praesenti causa agitatur, num scilicet ad maioritatem obtinendam liceat electori sibimetipsi suffragari.

Cui quidem quaestioni cum distinctione responderi solet;

nam, missa electione per quasi inspirationem, ubi de voto sibi dando ne occasio quidem esse potest, in forma solemni scrutinii pacificum est inter DD. neminem posse ullo unquam praetextu sibimet suffragium ferre; neque scilicet ante evulgationem scrutinii, quia nemo potest scribere nomen suum in secreta schedula; sed neque post evulgationem eiusdem quia publicato scrutinio amplius variare non licet ex iam dictis. Atque hoc docent ii ipsi Canonistae, qui ceteroquin in aliis electionum formis tenent, quemlibet ex vocalibus, data in sui favorem medietate seu paritate suffragiorum, posse utique in se ipsum suffragium convertere; Pirhing De elect. nn. 217, 218 aliique inferius citandi.

Ast in compromisso alia res esse videtur. Nam Innocentius III in celebri capite Cum in iure 33 De electione, Episcopo Baiocensi rescribens, cavit, ceu legitur in rubrica, ut si ex septem compromissariis tres eligant quartum et ille consentit et est idoneus confirmabitur electio. Cum in iure peritus existas, et copiam habeas peritorum, non possumus non mirari quod super quibusdam iuris articulis nos consulere voluisti, qui nihil aut modicum dubitationis continere noscuntur. Primus siquidem tuae consultationis årticulus continebat, quod cuiusdam Ecclesiae decano defuncto, eiusdem loci Capitulum sub hac forma in septem ex ipsis Canonicis compromisit: ut illum, quem ex se, vel aliis de gremio ipsius Ecclesiae omnes pariter, vel maior eorum pars nominaret, idem Capitulum reciperet in Decanum. Unde cum unus ex illis septem a tribus ipsorum: et alius, qui non erat de numero eorumdem, a tribus aliis in Decanum fuerint nominati, requisisti uter eorum assumi debeat in Decanum. Super quo taliter respondemus, quod is, qui de numero septem a tribus eorum dignoscitur nominatus, iuxta compromissi tenorem, debet in Decanum assumi, dummodo electioni de se factae consentiat et aliquod canonicum non obsistat. »

Unde DD. fere universi absque distinctione concludunt in compromissi tenore vocatum a medietate eligentium sem

per posse, convertendo in se suffragium suum augere numerum et maioritatem obtinere.

Neque hic sistunt praefati canonistae; sed plerique ipsorum ulterius procedentes tradunt, dispositionem cap. Cum in iure locum habere atque extendi ad illas quoque electionum formas quae minus solemnes dici possunt, quaeque, ut superius est enarratum, obtinent in provisionibus ad minora beneficia, ad canonicatus, officia aut ministeria. Ita sane Rota cor. Clemente XIII Decis. 114; « Dispositio textus cap. Cum in iure de elect., praeferens quod vox electi quandoque augeat numerum eligentium, . . procedit, ubi electio fit per compromissum, sive alio simili modo palam et per publica vota: secus vero ubi, electio fit per scrutinium secretum. »

[ocr errors]

Neque ista extensio gratuito asseritur; sed ex eo principio quod ubi eadem est legis ratio ibi eadem debet esse legis dispositio; et quia Innocentius III in cap. In causis 19 De sent. et re iudic. declaravit sententiam Pontificis legem esse non solum in ea causa pro qua producta est, sed in omnibus similibus.

Unde saltem quando electio fiat palam atque aperte, ut in specie capitis Cum in iure, et reperiatur pro uno ex vocalibus concurrere paritatem votorum, utique videretur dispositionem eiusdem capitis esse applicandam. Eo vel magis quia aliqui DD. asseverant ipsum civile ius huic principio aperte favere; Gonzalez in cap. Cum in iure n. 5.

Neque dicas abnorme prorsus videri, et nimiam ambitionem sapere votum sibimetipsi tribuere. Quandoquidem ubi lex hoc permittat, non est super eo amplius quaerendum. Et, ut bene notat Bouix De capit. p. 5 sect. 1. cap. 17 §. 2, aliud est aliquid esse minus decorum, aliud esse in

validum. »

Ceterum DD. huic thesi faventes, ut se expediant a difficultate inde promota, observant quod utique canones vetant eligere semetipsum; at vero data unius favore medietate suffragiorum, talis non eligitur a seipso sed a sociis

suis: unde is videretur potius electioni de se factae consentire, et sic augere numerum; quapropter non esset ambitionis. coarguendus, quia consensus electi semper requiritur ad electionem. Haec pene iisdem verbis exscribunt Layman, Pirhing, Reiffenstuel aliique usque ad Bouix loc. iam. cit.

Theoria usque huc enucleata adamussim applicari posse videretur ad casum Vicarii Capitularis. Etenim cum Vicariatus capitularis sit officium a Capitulo alicui sede vacante commissum, ceu DD. passim tradunt a De Luca De canon. discept. 26 usque ad Bouix loc. cit. et patet per se; iam non appareret cur in huius officii provisione non essent applicanda iura, quae in ceteris similibus provisionibus obtinent atque valent ad tradita per cit. DD.

Neque excipias dicendo electionem Vicarii capitularis fieri debere per suffragia secreta. Quandoquidem responderi primum posset cum aliquibus DD. necesse haud esse, ut electio Vicarii capitularis fiat per secreta suffragia, ut praesertim tenet Pitonius in discept., eccles. 156 vol. 8 n. 4 - ibi - « In puncto iuris ego semper insubsistentem censui opinionem, quod electio Vicarii capitularis expleri debeat secretis suffragiis et per scrutinium, ex quo Concilium Tridentinum hoc non praescripsit.... De iure autem votatio secreta non requiritur ex quo ista proprie non est electio, cui applicatur scrutinium et secretum; sed est simplex deputatio Officialis Capituli ad tempus, et qui statim ac fuit. deputatus non indiget confirmatione superioris....... Quodque in huiusmodi deputationibus, quae abusive appellari solent Electiones, non esset necessario servanda forma secreti, seu scrutinii, ex quo illae non indigent confirmatione, dicebam bene probari apud Passerinum De elect. cap. 10 q. 8 n. 8 n. 52 v. seq. neque........ Ex quo principio sequebatur, neque de iure communi, neque ex verbis Concilii necessariam esse formam votandi per secreta suffragia, sed sufficere consensum naturalem Capitularium alta et publica voce expressum...... ut plenissime firmavit Rota decis. 210 n. 15 vers. Licet enim cum seqq. part. 9 recent. ubi tamen electio

non fuit de Vicario capitulari, sed de Canonico poenitentiario, ceu ibi)..... Addebam non solum hunc fuisse sensum DD. de quibus, supra, 'sed fuisse etiam opinionem S. C. Concilii, quae ita iudicavit in una Matheranen., de anno 1632 cuius verba refert Garcias De benef. par. 5 cap. 7. n. 22. De Luca discept. 26 De canon.

Sed ulterius observari posset facultatem sibimet suffragandi iuxta quosdam DD. procedere etiam in casu scrutinii secreti, dummodo non solemnis, quando nempe publicatis suffragiis locus fiat accessui. Ita expresse Leurenius Vicariat. Episcopal. Tractat. III Cap. IV quaest. 551 N. 4. Pirhing in tit. De elect. nn. 217, 218 - ibi - Non tantum > in electione quae fit per compromissum; sed etiam in aliis › electionibus, in quibus non observatur forma solemnis scru> tinii, potest electus a medietate Capitularium, vel statim > ab initio si suffragia eligentium palam et omnibus au› dientibus data sunt, vel si privatum scrutinium praeces> sit, post eius publicationem, mutato suffragio alteri prius > dato illud sibi postea dare, et electionem suam aliis con> sentiendo complere et corroborare ». Et similia habet Schmalzgrueber eod. tit. n. 59 ac praesertim Bouix loc. cit. de capit.

Neque interest quod in Capitulo veliterno electio Vicarii capitularis in vim statutorum fieri debeat per secreta suffragia, quandoquidem Scarfantonius ad Ceccop. Lib. 4 tit. 6 n. 15 seqq. animadvertit: quod licet praefatae electiones nec non. capitulares resolutiones a statutis Ecclesiae recte praecipiantur fieri secretis suffragiis, nil secus si de communi omnium canonicorum consensu praestentur palam viva voce, non. idcirco redduntur nullae; Innoc. in cap. Si vero n. 2 de sent. excom., Rota part. 1 divers. dec. 75 n. 62. Ratio est quia non fit contra ius commune cap. quia propter de elect.... Quinimo sustinentur antedictae resolutiones palam factae a canonicis, quamvis statutum loquatur eas nullatenus fieri nisi per vota secreta. Multa certe fieri prohibentur, quae facta tenent, cap. Biduum 2 quaest. 6 Daoyz loc. cit. v. decretum. Se

« ÖncekiDevam »