Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cus dicendum quando adesset clausula irritans etc., et statutum esset a Papa confirmatum, vel ita esset dispositum a iure communi ».

Ex his itaque roboratur sententia illorum qui tenent in electione Vicarii capitularis veliterni iure merito factum fuisse locum privilegio capitis Cum in iure.

Sed supremum in hac re argumentum, ad quod DD. superius citati indesinenter appellant, quod insuper invocat canonicus Di Lazzaro eiusque asseclae, est quaedam resolutio S. C. C. in Matheranen. anni 1649, quae refertur a De Luca in discept. 26 De canon., iuncta auctoritate istius, canonistarum ferme principis. Ait enim loc. cit. « Capitulo Matheranensi constituto ex 32 votis, congregato pro electione Vicarii in forma scrutinii secreti, cum in primo scrutinio nulla adesset conclusio pro maiori parte, deventum est ad secundum, praevia declaratione, ut cuilibet licitum esset cum proprio voto sibi ipsi adhaerere; atque in hoc scrutinio pronunciatus fuit electus Bernardinus Marra unus ex capitularibus, utpote habens 17 vota computato tamen proprio, qui propterea illico in Vicarium recognitus fuit, suumque officium exercere coepit. » Dubitarunt aliqui de validitate huius electionis, nempe an attenta forma cap. Quia propter, et cap. Cumana eod.tit.proprium votum computari posset. Cui dubio respondebat Deluca loc. cit.: « dictae formae rigor procedit, ubi agatur de electione Pastoris seu Praelati praeficiendi ecclesiae viduatae, secus autem in deputatione huiusmodi officialium sive etiam in provisione seu nominatione ad canonicatus, aliaque beneficia: quoniam istam per nostrum modum loquendi dicimus electionem; sed vero non est talis, ut in terminis individualis deputationis Vicarii sede vacante Garzia De benef. part. 5 cap. 7 n. 21, 22 etc. Praeterea ... dicta conclusio super non computatione voti proprii procedit in ipso primo scrutinio, secus autem ubi eo aperto seu publicato agatur de secundo actu per viam accessus seu adhaesionis..

Assignabam etiam differentiae rationem, quod in primo

actu scrutinii secreti, ignorat quis, an alii in ipsum deventuri essent, ideoque dando votum sibi ipsi, convincitur de ambitione vel superbia, maleque agit; secus autem in secundo actu, quoniam audiendo seu videndo ab aliis eligi, ita eis consentire ac bono animo sine ambitione adhaerere potest. >

ELECTOR SIBI SUFFRAGARI NON POSSE VIDETUR. Ex altera vero parte glossa in cap. Cum in iure expresse docet, regulam in capite contentam unice procedere in casu compromissi; quod ceteroquin suadetur ab ipsa saltem magis communi lectione Rubricae. Imo iuxta glossae intellectum neque in omni compromissi casu praefatum caput vim haberet; sed unice in eo peculiari eventu cum sit compromissariis extraordinaria largita potestas sibimet ob paritatem suffragiorum accedendi. Cedo integrum glossae textum: - ibi.< Hoc Caput legitur variis modis, sed inhaerendo verbis litterae, summatur ut in rubro, vel aliter secundum intellectum intrinsecum. Si electio fit ex forma compromissi, electus consentiendo electioni de se factae a media parte eligentium, auget numerum et electionem perficit. Et est casus singularis secundum istum intellectum. »

Ex hac decretali, consuevit dici quod persona electa auget numerum eligentium. Contrarium tamen verum est, quia persona electi non computatur in numero eligentium quod probatur c. 50 eod. tit. Cumana ecclesia. »

Et re sane vera votum ferre in seipsum, seu, aliis verbis eligere seipsum vehementem ambitionem sapit, quae si indecora appareret in magistratibus saeculi, indigna prorsus ac damnanda esset in Ecclesiae ministris, quibus Apostoli verba sonant: nec quisquam assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron » ad Hebr. V, 25. Unde rubrica cap. 8 in scripturis q. 1 desumens verba ex moralibus Gregorii M., ita habet: Locus regiminis sicut desiderantibus est negandus, ita fugientibus est offerendus. »

Ulterius electio sui ipsius ferme implicare videtur cum ipso electionis conceptu: repugnat enim quod unus idemque

vir in uno eodemque actu diversam atque oppositam personam gerat, nam electio naturâ suâ fertur in alium, non in ipsum eligentem. Neque credi debet quod civile aut canonicum ius parvi fecerit ista quae dictata ipsius rationis videntur. Quandoquidem civile ius cavendo in L. unic. Cod. Ne quis in sua causa, ne quis sit testis aut iudex in causa propria, excludere hoc ipso videtur facultatem sibimet suffragandi. Neque eam admisisse dici debet in L. plane 4 ff. Quod cuiusq. univer., ceu volunt Gonzalez aliique DD. superius nominati.

Ubi statuitur ut qui eligitur supputetur quidem ad numerum legalem interessentium efformandum: nullimode autem asseritur, quod talis insuper sibimet suffragandi potestatem habeat. Practicum huius distinctionis exemplar habetur in electione Romani Pontificis, in qua Gregorius XV ex bulla Aeterni Patris §. 2 expresse cautum voluit, quod, quamvis persona electi in numerum cardinalium praesentium computari debeat, tamen in duabus tertiis partibus suffragium electi non numeretur, nec quisquam suffragium sibi ipsi dari possit

Neque probavit, sed imo utique damnavit canonicum ius facultatem sibi suffragandi, proclamando non uno in loco, neque incertis verbis, quod nemo potest eligere semetipsum. Ita c. in scripturis 8 q. 1 cap. Per nostras De iurepatr. cap. 3 de exces. praelat., cap. fin. De iust. etc. Cui principio prorsus inhaerere visa est S. C. C. in Iadren. Iuris suffragandi 19 Maii 1877, in qua proposito dubio: « An › in comitiis capitularibus ius suffragandi habeat cano> nicus qui ab Archiepiscopo proponitur ad officium iu» dicis et examinatoris synodalis in casu » respondit: Negative, quamvis consuetudo contraria iamdiu invaluisset (1).

Neque excipias licendo, cessare ambitionem in eo qui se novit vocatum a medietate congregatorum, et ideo convertit in se ipsum votum suum ad maioritatem efformandam; « quia

(1) Adest relata quaestio haec Vol. X pag. 273.

talis, inquit Reiffenstuel ad tit. De elect. n. 102, non eligitur a seipso, sed a sociis suis, quamvis ipse consentiat electioni de se factae sicque numerum augeat; sive quia talis, ut loquitur Layman. cit. n. 1, et Pirhing. n. 218 h. t., immediate ac principaliter seu directe seipsum non eligit. . . . et hoc quippe citra notam ambitionis fieri potest, cum consensus electi semper requiratur ad electionem ».

4

Quandoquidem responderi primum potest cum eodem Reiffenstuel ib. n. 103, ad instar principii haberi, quod consensus electi non auget numerum eligentium arg. cap. Cumana 40, et cap. Quia propter 42 De elect.

Praeterea actus collegii numquam intelliguntur conclusi in paritate votorum; sed ut, negotium censeatur capitulariter actum et valeat, requiritur consensus saltem maioris partis ipsius, cap. 1, 2 et 3 De iis quae fiunt etc., et est communis apud Barbosam tract. De canon. cap. 38 n. 3. Unde in paritate votorum negotium seu propositio non consideratur approbata sed potius reiecta.

>>

Quae quidem omnia adamussim applicari in materia electionis docent Pignatelli tom. 1 Consul. 23 n. 5, Ursaya Discept. eccles. 8 tom. 2 part. 2 rem perstringit concludens: In iure votorum aequalitas operatur nullitatem electionis et Scarfant. 7. c. « ita ut non sufficiet concursus votorum Electorum in sola medietate, cum vota debeant excedere medietatem > - et. S. C. C. in Urbanien. Canonicorum 1 Ianuarii 1778 §. 4« cum dici debeat exclusus qui. maiorem suffragiorum numerum non habuit, cum ille qui uno etiam calculo vicit, a maiori parte censeri debeat electus, ut est in L. Quod maior ff. Ad municipal.

Quapropter qui obtenta medietate suffragiorum convertit in se suum votum, reapse se eligit determinans in suimet favorem maioritatem. Et propemodum ad fucum faciendum dictum videri, quod talis consentiat electioni de se factae; cum electio ante eius votum haudquaquam sit peracta. Ac proinde videretur hunc effugere non posse odium et ambitionis notam quam incurrit qui seipsum eligit.

.

Neque exinde concludas caput Cum in iure, et dispositionem Pontificis inexplicabilia fieri: namque si sensus glossae teneatur, omnia de plano procederent, et probe intelligeretur cur Innocentius III miraretur de interrogatione ac dubio Episcopi Baiocensis. Quando enim tenor compromissi aut electorum voluntas statuerit, ut vocatus a medietate ipsorum electus reapse evadat, dummodo consentiat et acceptet, iam hic consentiendo non proprie se eligit, sed conditionem ponit qua fit ut ab omnibus in vim anterioris pactionis acceptari debeat: et ideo in tali casu Capitulum fere videretur compromisisse in unum, et eius resolutionem attendere. Quocirca in hisce extremis ambitus equidem exularet, et contradictio eligendi semetipsum utique non habe

retur.

Unde cum restrictio a glossa retenta aequam et ratio. nabilem reddat capitis dispositionem; et e converso extensio eiusdem ad quemlibet electionis casum in quo paritas votorum reperiatur, importare videatur aliquid contra ius commune, contradictorium cum ipso electionis conceptu, et facilis ambitionum stimulus; iam hoc ipso restrictivus glossae sensus commendabilis efficitur, et iuxta generalia iuris principia omnino, ut videtur, retinendus.

Misso enim quod quae sunt exceptionis seu privilegii contra ius commune rigidam semper interpretationem requirunt – Ferraris v. Privileg.; et misso etiam quod si in alicuius legis sensu habeantur apud DD. plures opiniones, opinio magis aequa attendi debet, dummodo verba non repugnent et sit salva ratio recți sermonis, L. Qui filium ff. §. Im'peratores, ff. Ad S. C. Trebellian.; hisce omnibus utique omissis, hoc unum animadvertendum est fautores alterius sententiae extendere dispositionem cap. Cum in iure ad ceteros omnes casus ubi paritas votorum resultet, hac. praecise de causa, quia cum detur in hisce similitudo facti pariter ac in illo, debet quoque dari similitudo iuris.

Veruntamen huic argumento responderi primum posset cum Fagnano in c. Cum ad nostram 29 De elect. iuncta

« ÖncekiDevam »