Sayfadaki görseller
PDF
ePub

glossa in c. Constitutionum De reg. iur. in VI et Bartolo in Extrav. Qui sunt rebelles §. Transit n. 7. ipsoque Reiffenstuel 1. c. quod extensio non fit de casu ad casum et› iam ex identitate rationís in his quae exorbitant a iure > communi ». Et hoc quidem iuxta reg. 78. iur. in VI, quia quae exorbitant a iure communi nequaquam ad con> sequentiam sunt trahenda »; et docuit Pontifex in c. Is qui De fil. presbyt. in VI, ubi ait: « Dispensationem hu> iusmodi qua exorbitantem a iure oportet veluti odiosam › restringi. >

Secundo vero animadverti ad rem posset quod argumentum a simili dicatur fragile, et, una adducta dissimilitudine, faciliter prosternendum - DD. in cap. Translato de constit., Reiffenstuel praesertim eod. tit. n. 414, unde non procedat quando reperitur dissimilitudo aliqua in eo puncto de quo agitur, can. Nunquam ff. Cum ergo 1 q.

Sed, hisce parumper omissis, et dato etiam quod dispositio cap. Cum in iure extendenda sit ad omnem compromissi casum, imo ulterius ad omnem electionem, quae fiat palam, et per publica vota; in themate tamen agitur de electione facienda per secretum scrutinium. Et quod electio Vicarii capitularis sit facienda per secretum scrutinium patet in casu individuo ex ipsis constitutionibus capitularibus Ecclesiae et ex Synodo dioecesana par. 4 cap. 2 § 19.

Imo neque aliter fieri posse videtur. Canonistae enim qui alteram tuentur sententiam, quod scilicet non sit invalida electio Vicarii capitularis facta per publica vota, id evincere student ex duobus negativis argumentis: 1. quia Concilium Tridentinum circa hoc nihil disposuit; 2. quia Vicariatus capitularis non est beneficium, quod cadat sub praescriptione capitis Quia propter.

Verumtamen quaestio in contrarium definita videtur a S. C. C., praesertim in Alexanen. Vicarii capitularis 17 Decembris 1712: Electus fuerat ad hoc officium quidam Ottatus canonicus cantor et doctor, et obtinuerat 7 suffragia contra quatuor; verumtamen vota data fuerunt aperte et in publico,

quia consuetudo ter saecularis hoc importabat: Porro proposito coram S. C. C. dubio I. An electio Vicarii capitularis facta a Capitulo in personam cantoris Ottati sustineatur in casu: responsum fuit: Ad I negative. Ex quo quaestio veluti pro principio definita videretur quidquid in contrarium sentiat Pitonius in discept. 156 vol. 8. Clarus enim canonista tuebatur validitatem electionis canonici Ottati, unde cumulabat auctoritates, quae tamen S. C. C. decretoriae visae non sunt. Et quamvis ipse in editione causae referens in calce resolutionem sibi contrariam, notare non timeat: « ego autem quoad primum stante contraria consuetudine non possum › recedere a iam dictis, » Nihilominus facere difficultatem profecto non potest."

[ocr errors]

Praesertim si attendantur ea quae ulterius notat Ursaya discept. 8 tom. 2 par. 2: Receptum siquidem est in his « terminis quod in similibus electionibus, Vicarii capitularis, procedendum semper sit per vota secreta ut notant adducti per. Barbosam in cap. Quia propter num. 5 de elect. Et in nostris terminis idem Nicolaus v. Vicar. capit. n. 55. - ibi Electio Vicarii capitularis fieri debet capitulariter. et per secreta suffragia, alioquin nulla est ; et omnibus mature pensatis resolvit S. haec C. in Melevitana nov. 1697 et 15 nov. 1698 ut videre est in lib. 47 Decret. fol. 529 et in lib. 48 fol. 522; quae resolutio ut individualiter nostram quaestionem determinans reputanda est pro casu legis.

Porro, consultis libris decretorum S. C. C. in Melevitana de anno 1697 die 23 Novembris, cum iurgia et contentiones nasci solerent in resolutionibus capitularibus quae fiebant per publica vota, reperii quod S. C. C. « censuit expedire quod > praefatae capitulares resolutiones fiant per vota secreta.>

In vado sed vero posito quod electio Vicarii capitularis facienda sit per vota secreta, consequens facile intelligitur. Siquidem ii ipsi DD. qui ceteroquin tenent vocatum ad officium Vicarii cum medietate suffragiorum posse in se convertere votum suum, et sic efformare maioritatem; hoc docent in hypothesi quod electio fiat palam atque aperte, vel

quod post scrutinium locus fiat accessui. Omnes enim prorsus condemnant electorem qui ausus sit nomen suum scribere in secreta schedula, et declarant hunc nulliter agere, ceu pro omnibus docet Reiffenstuel in tit. De elect. § IV et § XII, ac Rota coram Clemente XIII decis. 114 die 22 Iunii 1733.

At vero primum, quod electio Vicarii possit fieri palam atque aperte, falsum est ex dictis; alterum vero, quod nempe in ea locus fiat accessui, falsum pariter videretur.

Et re sane vera accessus de cuius forma ius loquitur praesertim quando agit de Apostolicae Sedis provisione, ceu supra monui, est modus electionis prorsus specialis, forma subsequa ad secretum scrutinium; sed a scrutinio prorsus ac essentialiter distinguitur ex eo praesertim quia in scrutinio vota eduntur secreto, publice vero in accessu quia videtur esse de substantia huius electionis, ut vota dentur secrete ac singillatim in ipso scrutinio.

Unde commendabilis fieri videtur sententia aliquorum aliorum Doctorum qui tenent in electione Vicarii capitularis numquam dari locum privilegio c. Cum in iure; Pignatelli praeprimis qui in Consul. 23 n. 9 tom. I ita ad rem ratiocinatur: Ac minus electio Vicarii capitularis, de quo agitur in disceptatione, sustinetur ex eo quod electus unus ex vocalibus poterit consentire propriae electioni, ut eius vox computetur pro constituenda maiori parte votorum. Quia ubi electio procedit per secreta suffragia non poterit seipsum eligere, nec suum votum computare in numero, iuxta distinctionem Hostiensis in cap. Per Vestras n. 5 de iurep., quem ibidem sequuntur Io. Andreas n. 4, Anchar. n. 3, Butr. n. 3.. Matheranensis vero a De Luca allegata facere forsitan difficultatem non potest, cum ibi compromissum intercessisset de voto sibi tribuendo, in similitudinem speciei cap. Cum in iure ad mentem glossae intellecti.

Ad haec quaedam breves observationes additae fuerunt quae practice quaestionem tangere videntur. Canonicus Di Lazzaro ex testimonio sui ipsius votum, in scrutinio, ediderat favore canonici Vita: publicata votatione, retrahendo ipse vo

tum iam datum, illudque convertens in seipsum, « in uno > eodemque actu electionis duplex suffragium habuisset, quod › ei permissum non erat ex vulgatis veluti in simili causa notabat Ursaya discept. 8 tom. 2 part. 2 cit. Esto enim quidem quod accessus liceat in electione Vicarii; tamen in eo variatio non uni tantum est licita, sed omnibus sarta tecta servatur.

Ulterius Di Lazzaro affirmat, se dedisse votum suum canonico Vita: attamen id non evincitur, sed neque evinci potest, cum schedulae illico post lectionem combustae fuerint. Unde quidquid sit de generali principio et, quamvis facultas sibimet suffragandi probanda in genere foret, in praxi tamen electio canonici Di Lazzaro semper impugnanda videretur ex eo quod ignoretur num ipse pro canonico Vita votum reapse ediderit, an potius pro seipso. Eo vel magis quod in Veliterna citata anni 1881 pro electione Secretarii idem Di Lazzaro in secreto scrutinio dicatur sibi suffragatum fuisse.

Demum vero, admisso etiam quod ex iteratione scrutinii nulla spes in themate daretur de meliori exitu, recoli certe posset quod si suffragium in se convertere aliquando utique permittitur ad discordias finiendas et ad beneficia citius providenda; hoc tamen, quod est remedium abnorme et odiosum, praesto esse non debet in iis casibus in quibus ius ipsum cavit ut officium, si non possit provideri ex facto Capituli, per aliam viam cito provideatur. Porro hoc praecise contingere videretur in casu Vicarii capitularis, nam si inter octiduum ipse non nominetur a Capitulo, eius nominatio devoluta remanet ad Metropolitanum, aut ad viciniorem Episcopum aut etiam ad apostolicam Sedem iuxta varias iuris normas. Hisce aliisque consideratis propositum fuit diluendum

Dubium

An valida sit electio Vicarii capitularis aliorumque officiorum capitularium peracta per secreta suffragia, in qua, ob paritatem votorum favore duorum, alter ex his ad maio

ritatem sibi adscribendam, proprium suffragium quod iam favore alterius ediderat, convertere in seipsum declaret

in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. Concilii re discussâ sub die 18 Aprilis 1885, censuit respondere: Negative.

EX QUIBUS COLLIGES. I. Naturam electionis impetere qui ad maioritatem consequendam sibi suffragetur; nam vir idem in uno eodemque actu diversam atque oppositam gereret per

sonam.

II. Ferre suffragia in seipsum maximam sapere ambitionem, apprime Ecclesiae ministris fugiendam, aiente Gregorio M. locus regiminis sicut desiderantibus est negandus, ita fugientibus est offerendus.

III. Ex iure nullam haberi electionem in suffragiorum paritate; ideo qui dimidium suffragiorum consequutus, proprium in se convertit votum, semetipsum reapse eligeret, determinando in sui favorem maioritatem, et ambitionis notam effugere nequiret.

IV. Dispositionem capitis Cum in iure rectius explicari si coarctetur ad illum casum in quo Capitulum videretur compromisisse in unum, qui vocatus a dimidio electorum electus evaderet, dummodo consentiret; qui tamen consentiendo vota non auget, sed conditionem ponit ut ab omnibus acceptetur.

V. Huiusmodi restrictionem ad illum unicum electionis casum rationabilem reddere dispositionem Capitis Cum in iure; extensionem vero ad quemlibet electionis casum, in quo paritas votorum verificetur impetere videtur ius commune, electionis naturam offendere, et ambitionis stimulum fovere.

VI. Extensionem de casu ad casum in his quae exorbitant a iure communi fieri nequeunt etiamsi adfuerit rationis identitas: nam ex reg. 79 iur. in VI « quae exorbitant a iure communi nequaquam ad consequentiam sunt trahenda.»

VII. Etsi electio Vicarii capitularis cadere non videatur sub praescriptione Capitis Quia propter, quia non est beneficium, atque de ea nihil disponat Tridentinum; tamen ex Acta, Tom, XVIII. fasc. CCVII.

8

« ÖncekiDevam »