Sayfadaki görseller
PDF
ePub

iurisprudentia S. C. C. certum videtur quod electio haec fieri debeat per secreta suffragia.

VIII. Electionem Vicarii capitularis aliorumque officiorum capitularium, per secreta vota expletam, invalidam fieri, quando ob votorum paritatem favore duorum, ex his alter ad maioritatem sibi conciliandam, proprium suffragium, alteri collatum, in seipsum convertere declaret (1).

CALATAYERONEN.

CURAE ANIMARUM ET APERITIONIS ORIS.

Die 24 Ianuarii et 7 Martii 1885.

Sess. 24 cap. 18 de reformat.

COMPENDIUM FACTI. In oppido Mineo Dioecesis Calatayeronensis tres extant parochiales ecclesiae, nempe s. Mariae Maioris s. Petri, et s. Agrippinae, quarum singulis clerus ab antiquo adscriptus reperitur. Utrum vero iste clerus censendus sit receptitius vel potius constituens, verum et canonicum Capitulum, ita ut praefatae Ecclesiae dici debeant Comuniae vel Collegiatae, in disceptatione modo est. Utrum insuper animarum cura habitu et actu sit penes singula Collegia, pariter disceptatur. In partium tamen conflictu id certum videtur, praxim videlicet a pluribus annis inolitam esse, vi cuius animarum cura per Episcopum demandatur uni tantummodo de Collegio cum titulo Vicarii curati vel simili, ceteris omnibus vetita Sacramentorum administratione absque istius assensu.

(1) Dubium hoc quoad Vicarii capitularis electionem alias propositum fuit sed insolutum manserat; Vol. XIII pag. 390. Tunc innixi auctoritati Cardinalis De Luca, iurisconsultorum principi, censuimus quod electus in Vicarium capitularem a dimidio votantium posset sibi accedere, mutato suffragio, et electioni

de se factae accedendo, votorum numerum augere pro maioritate constituenda. Hodie tamen S. C. C. Tridentini interpres et vindex dubium formiter resolvendo, invalidat omnem electionem quoad Vicarium capitularem et alia officia capitulorum, taliter factam; nosque animo libenti sententiae subscribimus.

Cum autem res ita pacifice procederent, initio anni 1882, regius Fiscus, vacantes reputans Ecclesias S. Mariae Maioris et S. Agrippinae, in possessionem omnium bonorum earumdem sese immisit. De huiusmodi usurpatione quammaxime dolentes qui negotia praedictarum Ecclesiarum in civilibus quoque causis gerebant, nempe Agrippinus Pitari oeconomus curatus S. Mariae Maioris, Stephanus Salerno, oeconomus curatus S. Agrippinae, et Marius Simili, Episcopi consilium et auxilium hac in re expostularunt, ut saltem parochiales congruas ex fisci unguibus eriperent. Atque omnibus ad rem perpensis, nulla spes affulgere visa est recuperandi saltem congruas parochiales, nisi prius unaquaeque paroecia uni conferretur in titulum. Ut autem id aequiori animo ferrent ceteri de clero earumdem Ecclesiarum, Episcopus curavit, ut Bullae expedirentur iisdem, qui oeconomi curati munere fungebantur.

Vix consequutis Apostolicis Bullis atque, regio quoque placet accedente, in paroeciarum possessionem immissis praefatis oeconomis curatis, apud S. C. C. conquestus est Clerus trium Ecclesiarum parochialium loci Mineo, edicens subreptitias et obreptitias esse apostolicas Literas, cum memoratae Ecclesiae sint totidem Collegiatae proprie dictae, animarum vero cura penes singula Collegia habitu et actu resideat. Episcopus contra accuratissimum transmisit epistolium, quo dum suam agendi rationem tuetur, ostendere simul curavit Cleri querelas nullo fundamento inniti. Idipsum praeterea sustinentes Sacerdotes Pitari et Salerno, atque ex utraque parte cum adducerentur rationes et facta, quae expeditius ibidem cognosci poterant, sequens prodiit decretum sub die 18 Februarii 1883: « Recurrentes utantur iure suo coram Curia archiepiscopali super asserta cura habituali et actuali penes collegium prout et quatenus de iure; ac postea providebitur. »

In vim huius Rescripti, in iudicium coram syracusana Curia vocati fuerunt sacerdotes Pitari et Salerno, qui citationi illico responderunt.

Curia Metropolitana de habituali et actuali animarum

cura unice sollicita, hanc sententiam sub die 4 Martii 1884 edidit « Cura habitualis et actualis trium Ecclesiarum collegiatarum parochialium s. Agrippinae, s. Mariae Maioris. et s. Petri civitatis Maenarum est penes Collegia Cano> nicorum earumdem Ecclesiarum. » Quae quidem sententia cum non fuerit notificata sacerdotibus Pitari et Salerno, qui causa ceciderunt, isti nonnisi die 26 Martii 1884 appellationem interposuerunt coram Curia metropolitana, et die 1 Aprilis eiusdem anni coram S. C. C.

Disceptatio Synoptica.

IURA PAROCHORUM. Iamvero parochorum patronus praeprimis contendit canonicos ecclesiarum s. Agrippinae, s. M. Maioris et s. Petri numquam ius parochiale sibi proprium habuisse, sed potius ex ipsis modo unum modo insimul omnes animarum curam exercuisse, idque tamquam vicarios curatos amovibiles ad nutum et delegatos a vero parocho, vel ab Episcopo.

Et hoc ex eo desumit quod oppidum Moenarum (Mineo) sive ante, sive post Concilium Tridentinum unam semper efformavit paroeciam in tres partes divisam, cuius parochus titularis erat Decanus Cathedralis syracusanae, tunc enim Mineo syracusanae Dioecesi pertinebat, qui cum residere non posset, presbyteris trium ecclesiarum curam animarum delegabat. Refert enim Rocco Pirro recum Sicularum percelebris historiographus, Notit. Sic. Eccl. t. 1 Sic. Eccl. Epis., quod anno 1388 Thomas D' Herbes Episcopus syracusanus Synodum coegit, et inter cetera, parochiam Moenarum Decanatui syracusano univit; ita ut Decanus esset simul parochus illius civitatis. Decanum autem exercitium curae animarum seu Sacramentorum administrationem delegare consuevisse presbyteris trium Ecclesiarum s. Agrippinae, s. Mariae Maioris et s. Petri, eosque veluti capellanos sacramentales exinde decani vice functos esse.

Hunc autem rerum statum etiam tempore Tridentini et

post Tridentinum perdurasse, pluribus monumentis patronus evincere studuit. Atque ita primum retulit factum erectionis communiae seu capituli in ecclesia s. Agrippinae. Cum enim syracusanus Episcopus anno 1556 id fieri statuisset, nedum decanum syracusanum interrogavit, sed ab eo etiam die 10 Decembris 1556 consensum obtinere debuit.

Et de hoc praestito consensu loquitur etiam Episcopus in decreto erectionis Collegii dato die 14 Decembris anni 1556 quo etiam cautum fuit ut Capellani canonici primum stallum in choro, primumque locum in processionibus Decano syra

cusauo reservarent.

Post Tridentinum autem, prosequitur patronus, Episcopum syracusanum, ut Concilii leges adimpleret, voluisse ut Decanus Vicarium curatum pro Civitatis Moenarum parochia constitueret, quem ipse sua auctoritate confirmavit: quum Decanus obligeatur residere syracusis, ait, nominavimus Vicarium perpetuum illarum, hoc est trium Ecclesiarum urbis Moenarum D. Pompeum Blondini, qui eligere curabit capellanos pro administratione Sacramentorum earumdem Ecclesiarum; et repetitum invenitur in decreto actu s. Visitationis lato die 13 Octobris 1614.

Quinimmo quum anno 1619 in actu pariter s. Visitationis Vicarius generalis Episcopi, eligere suo marte censuisset tres vicarios perpetuos, idest pro unaquaque ecclesia unum, cito, ad instantiam Decani Cathedralis, eumdem Vicarium generalem tres vicarios a se electos revocavisse et unius perpetui vicarii nominationem antea peractam ratihabuisse. At clero trium ecclesiarum aegre ferente praefati vicarii constitutionem, die 20 Octobris 1625 conventionem initam fuisse cum Decano syracusano, praesente et consentiente Episcopo, ad effectum ut vicarius perpetuus non amplius nominaretur, et exercitium curae animarum solis Capellanis sacramentalibus relinqueretur, qui proinde essent «quod erant ab antiquo, tanquam Vicarii temporanei in dicto eius, scilicet Decani, beneficio, nisi fuerint amoti per Illmum Episcopum, per quem amoveri possunt et alii loco illorum creari. » Nominationem.

autem cappellanorum quod attinet, cautum fuisse, ut sint. et esse debeant et censeantur electi per Illmun et Rmum Episcopum eiusque successores in perpetuum.... reservatis tantum pro Decano in perpetuum unciis quadraginta et octo annuis. »

Ulterius cum Episcopus anno 1654 Ecclesiam s. Mariae Maioris in ecclesiam Collegiatam erigeret, id pariter ex consensu R. D. Nicolai Corso Decani Cathedralis Ecclesiae syracusanae praestitisse, et cum clausula ne damnum fieret Decano Cathedralis. Simul autem canonicos postulavisse, ut possent habere presbyterum pro Ecclesia qui nomine Sacristae maioris, ab Episcopo ab Episcopo examinatus et approbatus sacramenta administrare valeret in dicta Ecclesia et paroecia, quatenus nequirent aut impedirentur dicti canonici. Ex hoc autem factum esse, patronus animadvertit, ut sensim sine sensu Canonici, sub praetextu legitimi impedimenti, omne exercitium curae animarum in Sacerdotem sacristam maiorem refunderent, et temporis progressu assererent talem curam habitu penes ipsos, actu penes Sacristam esse, imo actu et habitu penes ipsos.

Eadem porro evenisse cum et ecclesia s. Petri anno 1670 in collegiatam erecta fuit, sicut antea factum erat pro ececclesiis s. Mariae Maioris et s. Agrippinae. Nam et heic quoque eadem parochialia iura Decano syracusano reservata esse et recognita erui, ceteris omissis, posse ex art. 9 Const. istius ecclesiae,

Porro, prosequitur patronus, missa parumper quaestione de collegiatarum erectione, quae tamquam illegitima impugnari posset et de qua inferius, ex dictis iam consequi 1) parochum Minaei usque ab anno 1388 fuisse Decanum syracusanum; 2) prebyteros trium ecclesiarum eius coadiutores. seu capellanos sacramentales extitisse; 3) idque perseveravisse etiam post Tridentinum; quamvis tunc ex Episcopi et Decani placito dictos presbyteros, seu Canonicos, trium ecclesiarum facultatem nanciscerentur subdelegandi Sacristam.

Haec autem omnia invicte demum confirmari, patronus notavit ex controversia quae nata est anno 1698 circa 48

« ÖncekiDevam »