Sayfadaki görseller
PDF
ePub

uncias Decano syracusano solvendas, iuxta superius dicta; siquidem Episcopus sententia provisionali, in decursu s. Visitationis lata, constituit contra Canonicos solutionem detrectantes, et favore Decani qui eam postulabat quae sententia partibus communicata fuit anno 1701.

Post haec patronus ad alterum defensionis caput transiens, asserit quod ab anno 1701 usque in praesens nulla mutatio facta fuit quoad ius parochiale in civitate Minae favore collegiatarum.

Etenim, ut ait ipse, praeterquamquod Canonici nullum monumentum afferre valent, quo probent sibi, praevia canonica concursus forma, fuisse iure proprio concessam animarum curam; in facto est quod usque in praesens tres oeconomi curati unus pro unaquaque ecclesia absque interruptione ab. Episcopis constituti sunt, Canonicos autem nunquam parochos fuisse, neque iurisdictionem ordinariam habuisse, vel ex eo patere quod toties quoties opus fuit, eis ab Episcopis delegata est facultas audiendi confessiones non omnibus, nec pro omnibus; aliis enim pro utroque sexu, aliis pro viris tantum, aliis pro infirmis et pro omnibus etiam ad tempus, aliquando ad annum, aliquando ad sex menses, addita semper clausula <interim ad nostrum arbitrium et beneplacitum. » Ad hanc assertionem comprobandam recitat patronus longam factorum seriem ex tabulario Curiae episcopalis depromptam, quae nobis exhibet elenchum omnium Canonicorum qui ab anno 1682 ad annum 1883, antiquiores libri desunt, iurisdictionem ad confessiones audiendas modo supradicto ab Ordinariis receperunt:

Hoc autem indicium imo argumentum invictissimum patronus appellat, ad evincendum quod Canonici Minaei iure parochiali proprio carent; habentibus enim tale ius sacramentalis, et in specie poenitentiaria iurisdictio, non delegatur.

Ad obiectionem verum quae opponi posset, nimirum die 16 Februarii 1788 ex decreto Vice-regis Siciliae prohibitum fuisse quod cura animarum collectivo modo et per hebdomadas gereretur, et praeceptum ut exinde Vicarius ab unoquoque Col

legio eligeretur, cui legi parèntes, Canonici in Vicarium transtulerunt simplex curae animarum exercitium patronus respondit: omnia haec gesta esse de mandato laicae potestatis; canonicos vero hac vice primum se veros parochos nominavisse, abusive tamen iuxta superius dicta; ideoque nihil amplius in suos delegatos, a se electos transferre potuisse nisi id quod ipsi habebant, videlicet vicariam potestatem, qua per tot saecula canonicus hebdomadarius fruitus est ut legitur in ipso decreto. Tandem Regis Vicesgerentem legem sequenti anno revocavisse: iterum autem restitutam iri Municipes petiisse anno 1806: idque reapse obtinuisse post regalem consensum ex decreto Ordinarii.

Exinde si per haec tempora verificetur sermonem fieri aut in decretis aut in epistolis de habituali cura penes collegia residenti et de actuali, Vicariis concessa; id facile explicatur, nimirum abusive aut per errorem, aut ad morem laicae po- . testati gerendum evenisse. Vicarios vero ita pro singulis ecclesiis electos quamvis perpetui vocentur, tales esse non potuisse, sed solummodo temporaneos veri parochi, qui adhuc esse perseverabat ipsemet Decanus syracusanus, coadiutores. Ordinarii enim Vicarios perpetuos eligere nequeunt in parochialibus, nisi accedente s. Sedis consensu, iuxta Const. ad exequendum S. Pii V.

Relate ad usum per haec tempora pariter inolitum, quod scilicet novi canonici in possessione obtinenda stolam induerent, et ad SS. Sacramenti altare simul et ad fontem baptismalem ducerentur, parili causae tribuendum esse patronus affirmavit; et adducta attestatione Pro-Vicarii Episcopi in civitate Mineo, qui tabularium ecclesiarum ad hoc inspexit, adstruit istiusmodi praxim annum 1795 non antecedere.

Tertium tandem disputationis caput aggreditur patronus, et negat Literas apostolicas diei 20 Maii 1882 obreptitias vel subreptitias dici posse, ex quo sequitur nullum esse locum aperitionis oris. Et sane duobus ex capitibus obreptionem vel subreptionem derivare posse iudicat; ex eo 1) quod ius pa

rochiale proprie dictum ab aevo resideret penes presbyteros illarum trium Ecclesiarum, 2) quia Ecclesiae illae ad veras et proprie dictas collegiatas evectae fuerint cum cura animarum Capitulis inhaerente.

At vero prius assertum falsum plane ex dictis apparere: quod si, exeunte saeculo XVIII et deinceps, canonici sibi asseruerunt propriam ac parochialem animarum curam, id abusive factum esse: numquam enim constat an Decanum syracusanum suo iure privatum fuisse; aut Collegia canonicorum animarum cura iure proprio exercenda esse donata.

Ex quo cum in erectione Dioecesis calatayeronensis unio cum Decanatu syracusano de facto rescissa fuerit et tamen numquam verus parochus ad normam Tridentini nominatus appareat, iam dicendum esse Episcopos toleravisse statum precarium trium Vicariorum qui ecclesias illas regebant loco omnium presbyterorum, quique ceteroquin nonnisi purum exercitium habebant. Hoc autem ab Episcopo reticitum non fuisse, et proinde ex hoc capite nullam obreptionem vel subreptionem dari.

Ad alterum quod attinet patronus observavit, quod ius parochiale uniri non poterat singulis capitulis, cum iamdiu unitum decanatui syracusano reperiretur,

Quod luculentius fit ex eo quod illae Collegiatae nonnisi improprie tales dicantur. Etenim non ex Apostolico privilegio, sed auctoritate ordinaria Episcopi erectae fuerunt. In tribus enim erectionis decretis legitur « auctoritas nostra ordinaria. Hinc huiusmodi Ecclesiae sunt Collegiatae honoris tantum, cum Episcopus nequeat simplices Ecclesias in Collegiatas erigere; Scarfantonius De Canon. Praec. l. 15 tit. 4 n. 83; Ferraris V. Collegium n. 18-21; De Luca De Proem. disc. 51 n. 4; Barbosa Iur. Eccl. univ. L. 2 c. 6 n. 1: quibus accedunt Resolut. S. C. EE. et RR. in Tropiensi 22 Iul. 1588 in Messan. 1502, et aliae quae reperiuntur apud Acta S. Sedis Vol. 2 p. 556; item s. Rota die 18 Februarii 1636 etc. Tandem notat Lucidi De Visit. ss. Limin. c. 7 art. 2 n. 83 Vol. 1 « omnem litem diremisse S. C.

Concilii suo decreto anni 1622, quo firmiter statutum est Ecclesias Collegiatae titulo ad illud usque tempus ex Episcoporum auctoritate decoratas, utique vere Collegiatas agnosci et haberi. In posterum tamen tempus si aliqua Ecclesia. ab Episcopo tantum eius auctoritate et nulla intercedente. potestate Apostolica augeatur, nullitor plane agi, namque huiusmodi Ecclesia non idcirco uti Collegiata censeri debebit. »

Proinde patronus notavit actum iam esse de iure collegiali ecclesiarum s. Mariae Maioris et s. Petri, cum earum erectio anno 1623 posterior sit; et controversiam unice ad ecclesiam s. Agrippinae coarctari.

Veruntamen quoad hanc, quae anno 1556 erecta fuit in collegiatam, observari posse, Episcopi mentem fuisse constituendi in ea communiam, non proprie ac precise capitulum. Iuxta enim s. Rotam Decis. 234 n. 546, Decis. 151, n. 11 differt Ecclesia commmnitativa a Collegiata in eo quod in Ecclesia communitativa nequeunt esse dignitates, > et sic locus esse nequit Reg. quartae Cancel. perpetuo › reservandi s. Sedi primam dignitatem in Cathedralibus et › Collegiatis: in Ecclesia autem Collegiata esse debet una › saltem dignitas. Tandem executio Litterarum Apostolica> rum nunquam committitur a Summo Pontifice beneficiatis > ecclesiae communitativae ut committi solet Canonicis Ec› clesiae collegiatae. »

Quibus duobus differentiis addi debet et tertia, nempe canonicos Collegiatae suo beneficio privari non posse nisi ob crimen et ex sententia iudicis, aut ob renunciationem. At · vero in themate Dignitates pro ecclesia s. Agrippinae ab initio institutas fuisse non apparet, ut patronus loquitur: solummodo anno 1672 Episcopum Capoblanco auctoritate propria quatuor dignitates creavisse et canonicos 14, cum antea ecclesia innumerata dicatur, exinde in ea esse voluisse; dignitates autem omnes et canonicatus liberae collationis Ordinarii existere definivisse. Quod si decursu temporis tam in hac quam in aliis duabus Ecclesiis una vel altera vice evenit quod Summus Pontifex primam dignitatem contulerit, id factum esse,

vel quia vacavit in mensibus reservatis, aut ob renunciationem antea factam apud A. Datariam, vel quia alio modo illa Dignitas pro ea vice affecta remansit. Praetereundum vero non esse, provisiones a Summo Pontifice factas naturam beneficiorum non mutare, nisi Pontifex animum suum aperiat illas immutandi.

Pariter in clero ecclesiae s. Agrippinae deesse alteram ex qualitatibus, Collegialitatis notam. Numquam enim hisce canonicis executionem litterarum Apostolicarum demandatam esse reperitur, ut patronus affirmavit.

Ast et tertiam exulare, nempe canonicorum inamovibilitatem: utpote quia ipsi removeri possunt ad Episcopi lubitum si < per quatuor menses a praedicto servitio parochiali et divinis laudibus desistant, ut Constitutiones habent.

Hinc concludit patronus, nulla ratione dici posse ecclesias de quibus agitur esse vere collegiatas, adeoque necessario ruere assertum ex adverso ius parochiale collegii: Episcopi autem Calatayeronensis literas subreptionis aut obreptionis insimulari non posse, sententiam vero Metropolitanae Curiae infirmandam prorsus videri.

Canonicorum autem patronus nihil exhibuit. Quibus praenotatis, favore parochorum, proposita fuere diluenda

Dubia.

I. An sententia Curiae archiepiscopalis sit confirmanda, vel infirmanda in casu.

II. An intret arbitrium aperitionis oris, ita ut constet de obreptione vel subreptione Litterarum apostolicarum

in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re cognita, sub die 24 Ianuarii 1885 respondit: Dilata ad proximam omnino et infallanter, firma interim executione literarum apostolicarum quoad duas paroecias, et quoad tertiam S. Petri ad mentem. Mens autem est: quatenus opus est, provideat interim Epi

scopus.

« ÖncekiDevam »