Sayfadaki görseller
PDF
ePub

III. In themate id voluisse tum Episcopum, tum Capitulum in propatulo esse ex verbis quae adhibuerunt, nempe antiquior per possessionem, quum decreverunt titulum Decani conferendum esse antiquiori ex canonicis, remunerationis instar.

ILLERDEN.

IURIUM. CANONICALIUM

Die 16 Maii 1885.

Sess. 24 cap. 12 de Reform. COMPENDIUM FACTI. Ultimis hisce annis controversia nata est inter Capitulares et Beneficiatos Ecclesiae cathedralis Illerdensis, asserentibus capitularibus, coetum beneficiatorum teneri ad comitandum SS. Viaticum quando infirmis Canonicis defertur, et ad associanda eorumdem canonicorum cadavera; negantibus vero beneficiatis.

Disceptatio Synoptica

[ocr errors]

DEFENSIO CANONICORUM. Capitulum patronum sibi adlegit, qui in sua allegatione definiens praeprimis controversiae statum, notare studuit in qualibet collegiata, et a fortiori in cathedrali, sacras functiones peragi debere ab iis qui huis ecclesiae sunt addicti, non vero ab extraneis. Hinc beneficiatos vocari assisios quasi assiduos; Glossa v. assisios.in cap. XVI de cleric. non resid. Ulterius processiones pro SS. Viatico, et funerà canonicorum et beneficiatorum esse ex genere illarum functionum quae capitulo et clero ecclesiae collegiatae cathedralis reservantur, etsi quidem relinqui debeat portio canonica parocho, defuncti canonici aut beneficiati proprio. Hoc autem receptum plane esse in Dioecesi Hllerdensi, neque controversum; imo esse quoque conforme praxi in pluribus cathedralibus apud Gallos et Hispanos vigenti , ut constat ex Divionen. die 8 Iulii 1865 coram

Acta, Tom. IVIII. fasc. CCVII.

S. C. C. discussa; et iuri communi apprime consentaneum juxta Menoch. Ius canon, num. 963, Rota decis. 242 in Barchinonen. coram Rezzonico. Tandem quando dicuntur beneficiati teneri ad interessendum Viaticis et funeribus canonicorum, intelligi de coetu non de individuis , qui legitima interveniente causa possunt utique excusari.

Hisce praehabitis patronus ad suam thesim evincendam primum adducit articulum VI Tit. V constitutionum Ecclesiae Illerdensis de anno 1853, quo de beneficiatis cavetur ut, praeter alia communia, intersint processionibus aliisque officiis, functionibus, actisque extraordinariis , integra cum subiectione quoad omnia quae Capituli praeses praecipiat. Porro functiones extraordinarias appellari eas quae extra praefixos dies peragi solent, veluti decantatio Te Deum , triduanae supplicationes, aut etiam funera et processiones, ex intempesta causa celebrandae, ut evenit occasione SS. Viatici.

Statuta ecclesiae confirmantur provisionali decreto, vulgo - Regolamento interinale - edito anno 1868, postquam a Gubernio concordatum cum S. Sede initum fuit. In hoc enim ad art. 59 iubetur, beneficiatos sartas tectasque observare omnes praecedentes consuetudines. Et quamvis ad art. 47 statuatar: quoad ss. Viaticos et funera habebitur concordia, si placeat inter Capitulum et beneficiatos , tamen ex hoc beneficiatos non fuisse absolutos ab onere interventus, deducit Capitulum. Etenim si Praelatus dum conficeret normam (regolamento) eximere voluisset beneficiatos ab onere interessendi funeribus et ss. Viaticis Canonicorum id disertis verbis innuisset, eo quod consuetudo haec inoleverat a duobus : saeculis.

Tertio, patronus prosequitur, allegari potest observantia, quae , si demas paucas exceptiones quae locum habuerunt ex quo ista exorta est controversia, constanter per duo integra saecula favore canonicorum eorumque instantiae processit.

Sane vero ab anno 1680 ad 1878 comprobari posse, ordine chronologico, beneficiatos ss. Viaticis et funeribus constanter intervenisse, et ex eis , qui cuidam Confraternitati

mutuae gratuitae assistentiae erant adscripti, hos quidem gratis intervenisse; alios vero percipiendo quamdam statutam distributionem. Et de hoc beneficiatorum interventu, ceteris omissis, fidem abunde facere tabularium capituli. Unde cum aliquando anno 1878 hoc adsistentiae servitium praestare detrectarent, admoniti ab Episcopo, errorem suum confiteri debuerunt, sicut Episcopus scribit.

lamyero consuetudo centenaria, et fortius bicentenaria, imo forsan immemorabilis qualis habetur in themate, exhibet titulum de mundo meliorem; De Luca De benefic. discept. 32 num. 2; Rota coram Molines decis, 962 n. 31 et alibi sexcenties, ac S. C. C. in Lucana Praeeminentiarum 25 Iunii 1823 §. Consuetudinem atque passim DD. Qui titulus valet ad acquirenda privilegia ipsa a iure communi magis abnormia; et proinde a fortiori valere debere pro asserendo Capitularibus ius, de quo agitur in themate, quod ad tradita per Lancellot. De attent. part. 2 cap. 4 non solum non est contra ius, sed valde imo ei consentaneum et in se commendabile.

Contra praefatae consuetudinis vim duo tantummodo oggeri posse patronus praevidet, et primum quod hic de actibus facultativis agatur.

At vero animadvertit, quod si quis cogi possit actus eius facultativos amplius dici nequire ; praesertim si talis cogatur in vim statutorum. Insuper actụs expleti favore divini cultus et in executionem pii operis, ut est ad amussim veneratio erga SS. Viaticum et pietas in defunctos numquam praesumi voluntarios, sed necessarios; Rota decis. 701 n. 5 pag. 43; decis. 54 n. 9 part. 4 tom. 2; et decis. 107 n. 26 part. 7 Recent. Atque ulterius in dụbio an actus processerint ex mera voluntate vel potius ex obligatione, ea est interpretatio sumenda quae favet ecclesiae; Scarfantonius Lucubr. canon. tom. I, tit. 15 n. 24. Praeterea interventus toties repetitos atque istam actorum multiplicitatem excludere prorsus naturam acti facultativi, inspecta praesertim personarum conditione , et natura servitii, cuius omissio scandalum excitaret, et commune pietatis officium extingueret; Rota coram Ursino decis. 46 n. 4; sed praesertim in decis. 9, nempe in alia Illerden. acta coram Muto anno 1705, ubi cum beneficiati contra canonicos insurrexissent quaedam obsequia hisce negantes , sub obtutu quod essent actus facultativi s. Rota considerans quod « haec tamen reiterata actuum multiplicatio inducit » validissimam praesumptionem quod omnia a beneficiatis >> coacte et ex necessitate gesta fuerint » stetit pro obsequiorum praestatione. Et similia habentur in decis. 251 cor. Bichio.

Tandem, cum certum sit, Capitulum ex iurisdictione et superioritate quam habet in sua ecclesia, posse quidem aliquod rationabile, licet temporaneum officium beneficiatis imponere; a fortiori « impugnari non poterat a beneficiatis » exercitium officiorum quod ab ipsis favore Capituli ex » inveterata consuetudine debetur » atque sic exceptio actus facultativi ruit; ceu in simili casu notat Rota cor. Lancetta in Urgellen. servitutum decis. 99 adducens DD. aliasque s. Auditorii resolutiones.

Altera exceptio, quod nempe concilium Tridentinum in cap. 3, sess. 20 non habet ss. Viaticos et funera Canonicorum ceu horas et officia divina , et ideo beneficiati ad haec non teneantur, minoris. a patrono penditur. Siquidem observat quod Concilium voluit salvas « consuetudines earum > ecclesiarum, in quibus non residentes seu non servientes, » nihil vel minus tertiâ parte percipiunt. » Et pariter concedens canonicis trium mensium vacationes , salvas tamen vult consuetudines, quae longius tempus servitii a Capitularibus exigunt. Similia obtinere in themate : compertum siquidem est in iure ex De Luca De iudiciis discept. 25 n. 49, quod prius attendendae sunt leges peculiares quibus unaquaeque societas regitur et deinde leges communes. Atque ita frustra Concilium Tridentinum a beneficiatis pro sua causa invocari.

DEFENSIO BENEFICIATORUM. Ex altera vero parte pro beneficiatis observatum fuit quod obligatio interveniendi funeribus canonicorum non est ex iis quae beneficiato imponuntur vi ipsius beneficii. Cum enim beneficiati eum in finem sint adlecti, ut canonicos in persolvendis divinis officiis iuvent, illud tantum determinatum onus ex ratione beneficii ipsis incumbit, ut nimirum recitationi horarum canonicarum et missae conventuali intersint.

Quod si glossa in C. penult. De Cler. non resid. y. Assisios dicit beneficiatorum munus esse, ut ecclesiae deserviant, adhuc tamen non habetur sufficiens fundamentum ut ipsis imponatur obligatio de qua agimus. In primis enim ut animadvertit Barbosa De Canonic. c. 4 relate ad assisios et mansionarios: « Quidam hebdomadarii vel etiam choristae >> dicuntur, et in secundo ordine clericorum primas tenent. » Alii vero a canonicis magis remoti , simpliciter ad ser» viendum ecclesiae obligati sunt, vocanturque aliquando > mansionarii.... quibus beneficiatorum nomen denegandum.» Cum igitur beneficiati ecclesiae Illerdensis ad primam classem spectent, utpote qui in actis ab inservientibus apprime distinguuntur, iam dici nequit ipsorum munus esse simpliciter servitorium. Sed hoc praetermisso, et dato quod revera beneficiati, nulla facta distinctione, inservientes capituli dici debeant, adhuc videndum superest in quo tandem consistat huiusmodi servitium; cumque relate ad ipsum, ius commune nihil determinaverit, consequens est huius servitii naturam ex statutis consuetudinibusque locorum esse definiendam.

Iam vero, in casu , neque ex statutis , neque ex consuetudine ulla obligatio evinci posse videtur. Non solum enim Canonici nunquam afferre valuerunt statutum, quo praecise atque in terminis iubeatur beneficiatis interventus ad funera Canonicorum et processiones SSñi Viatici; sed argui merito potest hoc statutum prorsus deesse.

Etenim cum anno 1868 Episcopus Puigllat statuta conderet superius commemorata , vulgo – regolamento provvisorio, - quibus Ecclesiae cathedralis servitio consuleretur, praesertim ex parte beneficiatorum, ipse statutorum schema

« ÖncekiDevam »