Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Capituli iudicio subiecit. In hoc sanciebatur mutua obligatio tum canonicorum, tum beneficiatorum interveniendi funeribus. et processionibus SSmi Viatici, sive haec pro canonicis sive pro beneficiatis agerentur. Id autem cum capitulo minus arrideret, nonnullas modificationes Episcopo proposuit, quae in hoc praesertim tendebant ut aliquod servaretur discrimen quoad interventum Capituli inter funera canonicorum et beneficiatorum. Verum huiusmodi propositiones Episcopo non placuerunt ac proinde quaestionem intactam relinquens, articulum 47 statutorum hac ratione concinnavit : « norma pro Viaticis et funeribus relinquitur concordiae peragendae inter canonicos et beneficiatos. » Cum autem huiusmodi concordia nusquam inita fuerit, pronum est nullum obligationis vestigium in statutis reperiri. Quod si ex statutis nil erui possit, nil pariter ex consuetudine venit favore Canonicorum, aiunt Beneficiati. Ut id evincerent praemiserunt quod ab antiquis temporibus duae confraternitates seu congregationes cleri Illerdensis in hac civitate existunt, quae nuncupatur SS. Salvatoris et S. Mariae Veteris. Ad has sive canonici sive beneficiati ecclesiae cathedralis nomen dare olim in moribus constanter habebant. Duae confraternitates autem in administratione bonorum singulis spectantium, aliisque nonnullis, distinctas prorsus societates constituunt; in ceteris vero unum corpus efformant, et sub eodem Priori coadunantur.

Iam vero inter confratres duarum confraternitatum pactum, vulgo fratellanza vel hermandad, existit, quo singuli nisi suppetat legitima excusationis causa, tenentur cadavera confratrum associare, aliaque erga eos munera pietatis praestare, quae in statutis cauta inveniuntur.

Iamvero certum est quod usque ad initium elapsi saeculi XVIII canonici, qui confratres tunc erant, ad funera beneficiatorum interveniebant, sicut et beneficiati idem pietatis officium erga canonicos libenter semperque praestabant, prout statuta confraternitatum exigebant. Initio vero dicti saeculi accidit, ut capitulum, quamvis partem habere et

nomen in confraternitatibus servare praesumeret, tamen pactum fraternitatis erga beneficiatos defunctos ulterius praestare renuit. Ex hoc tempore cessavit saecularis imo vero immemorabilis consuetudo qua beneficiati intererant Viaticis et funeribus canonicorum, et isti intererant Viaticis et funeribus beneficiatorum, utpote utrique pertinentes ad fraternitatem duorum sodalitiorum. Medio saeculo 18 dissoluto fraternitatis pacto, Canonici, ut allicerent beneficiatos ad assistendum funeribus et Viaticis, stipendium seu distributionem constituerunt.

Iamvero super his observari posset, quod, quamvis consuetudo associandi cadavera, et SS. Viaticum comitandi longe diuturna sit, tamen ea praecise militare contra beneficiatos non videtur. Siquidem usque dum fraternitatis pactum canonicos inter et beneficiatos viguit, interessentia beneficiatorum huic pacto tribuenda occurrit; dein vero, cum distributio pro associatione constituta fuit, libero singulorum distributionem percipere volentium beneplacito. Ast in utroque casu interessentia voluntaria seu facultativa dicenda foret; in priori casu quando pactum fraternitatis vigebat voluntaria indirecte atque in causa; in sequenti vero aevo quando distributio pro praesentia assignata fuit voluntaria directe atque immediate. Porro pacificum est apud omnes ac vulgare quod in facultativis non datur praescriptio, et quod actus mere facultatis et devotionis, qui pro cuiuslibet arbitrio fferi vel omitti possunt, numquam consuetudinem vim legis habentem inducere valent; L. 2 ff. De via publ. et itin. publ.; Ferraris v. Praescriptio §. 1 num. 17.

[ocr errors]

Et quod reapse libera fuerit ex parte beneficiatorum praefata assistentia in utraque temporum periodo, tum in priori, tum in recentiori, probatur etiam ex eo quod ipsi aliquando assistentiam detrectaverunt.

Unde cum consuetudo cogere praecise non videatur beneficiatos ad dictum servitium; cum alterius beneficiati ad idem praestandum non adigantur neque in vim statutorum, quae imo quaestionem impraeiudicatam relinquunt, veluti

evincitur ex art. 47 regol. prov. neque in vim suorum beneficiorum, iam dicendum foret eos liberos quoad hoc relinquendos esse.

Hisce aliisque praenotatis, enodandum propositum fuit

Dubium

An teneantur beneficiati intervenire SS. Viaticis et funeribus canonicorum in casu.

RESOLUTIO. Sacra Cong. Conc. re disceptata sub die 16 Maii 1885, censuit respondere: Affirmative, attenta praesertim consuetudine.

EX QUIBUS COLLIGES: I. Consuetudinem immemorabilem exhibere titulum de mundo meliorem omnis clamat iurisprudentia.

II. Titulum a consuetudine partum valere ad acquirenda privilegia, tum iuri communi consentanea et commendabilia in se, tum a iure communi abnormia.

III. Qua de re nil mirum in themate si longissima consuetudo valuit acquirere Canonicis ius seu privilegium, quod nedum iuri communi abnorme est, sed apprime consentaneum et in se commendabile.

IV. Obsequia enim praestita per actuum multiplicationem, seu per inveteratam consuetudinem censeri praestita ex necessitate et coacte, seu iure.

EX S. CONGR. EPISCOPORUM ET REGULARIUM

ROMANA

SUPER LIQUIDATIONE CANONUM LAUDEMII ET EXPENSARUM

Die 6 Martii 1885.

COMPENDIUM FACTI. R. D. Augustus Mancini actualis investitus Praelaturae Caracciolo di Martina, praeter usumfructum, administrationem quoque habebat cuiusdam vineae

extra Portam a D. Laurentio dictam sitae et onere duorum canonum gravatae, quorum alter Hospitali s. Caroli Nationis Longobardae, alter vero, partim ex pecunia, partim ex musto Abatiae s. Laurentii rependebatur.

Vertente sed vero anno 1875 Municipium romanum, publici coemeterii ampliandi causa, praefatam vineam, utpote agro verano proximam, occupavit, oblata usufructuario summa lib. 74542, quae tamen in vim sententiae tribunalis civilis, ad quod ususfructuarius recursum fecerat, ad lib. 92742, evecta fuit.

Durante iudicio Municipium adactum quoque fuit pretium vineae in lib. 92742 in capsa depositi collocare cuius intuitu ususfructuarius praeterquamquod tenuem fructum lib.270 per aliquot menses perceperit, annuam taxam lib. 122 per

solvere debuit.

Cum ad divisionem pecuniae, in consolidatum conversae, deveniendum erat inter emphytheutam et directarios, nonnullae ortae sunt quaestiones, tum circa modum appretiandi canonem, eiusque fructus commensurandi; tum circa obligationem solvendi vel non directariis laudemium, tum circa mensuram valoris schedarum consolidati: num scilicet valor anni 1877 vel potius anni 1884 ipsis tribuendus esset; tum denique circa indemnitatem directariis praestandam pro taxa vulgo di ricchezza mobile, et vicissim circa ipsorum partecipationem ad depositi taxam ab usufructuario solutam; et - tentaminibus, pro amicabili compositione obtinenda, in irritum cessis, Emphytheuta ad S. Congregationem Ep. et Reg. confugit, ut res iudicialiter dirimeretur.

Disceptatio synoptica

QUAE EMPHYTEUTAE OBSTARE VIDENTUR. Ad primam quaestionem quod attinet, directarii propugnant canonem solvendum esse elevato capite ad rationem 100 pro singulis 4 libellis canonis, quia in themate agitur de entibus ecclesiasticis conservatis, pro quibus haec S. C. huiusmodi dimetiendi normam in affrancationibus statuit.

Sane in formulario, quo S. C. Beneplacitum Apostolicum concedere solet, ad rem haec leguntur ; « Sacra Con> gregatio Emorum ac Rmorum S. R. E. Cardinalium ne> gotiis et Consultationibus Episcoporum et Regularium. » praeposita... Episcopo commisit, ut... petitam facultatem > oratori pro suo arbitrio et conscientia concedat procedendi > ad enunciatam Canonis redemptionem... ita tamen ut ➤ statuto pretio affrancationis ad rationem centum pro » singulis quatuor libellis annuis canonis etc. »

Quae dimetiendi regula, ut perpensum fuit, cum media proportionali et saliceti theorica concordat in leg. 2 Cod. de rescind. vendit. « ut nempe ex discrepantibus tribus » summis coacervatis, resultans sumitur pro decernendo iusto » rei pretio. Hinc si primus peritus rem quindecim aestimaverit, secundus viginti, ac tertius viginti quinque si> cuti hisce tribus pretiis cumulatis emergit summam se> xaginta, hac aequaliter tripartita, rei valor iustus erit in » viginti. »

Qua de re si in themate applicetur, mox citata regula elevandi scilicet caput ad rationem 100 pro singulis tribus libellis canonis, et huic summae addatur tum elevatio capitis ad rationem 100 pro singulis quatuor libellis ab H. S. C. decreta, tum etiam eiusdem elevatio ad rationem 100 pro singulis quinque libellis, a lege civili super affrancationibus statuta, media proportionalis erit ad rationem 100 pro singulis quatuor libellis canonis.

Relate ad secundam quaestionem, quae fructuum liquidationem pro obiecto habet, directarii autumant sibi rependendos esse canonis fructus ad rationem 5,68 pro singulis 100 libellis a quovis onere liberos a die, quo vineae pretium investiendum erat; quandoquidem ipsi huiusmodi reditum percepturi essent, si pecunia canonis valorem repraesentans usque ab initio singulis eorum tradita fuisset. Ne igitur, sine culpa, aliquid detrimenti capiant, aequum et iustum esse contendunt, quod fructus ad praedictam rationem et a die quo summa investienda erat ab emphyteuta

« ÖncekiDevam »