Sayfadaki görseller
PDF
ePub

solvantur. Hinc aiunt quod emphytheuta sibi imputare debet, si reditum plusquam medietate minorem per aliquot menses ex vineae pretio recepit.

Emus Cardinalis Vicarius pro informatione et voto requisitus directariorum petitioni favere videtur, sive ob allatas rationes et ob lucrum, quod emphytheuta ex hoc negotio retulit; sive quia canon perpetuus integer persolvi debet, quoties res in totum non periit, nulla habita ratione ad damnum vel lucrum quod emphytheutae contingere potest, iuxta notum adagium: si perit res tota, liberatur emphytheuta. Si perit ex parte, nulla se liberat arte. Cui concinit Fulgineo de iure emphytheutico cap. de solutione canonis n. 91 qui hanc rationem affert: « quia pensio sol> vitur, in signum recognitionis directi dominii, quod est › indivisibile, et non pro fructibus Rom. cons. 369 n. 32. > Dum ergo dominium adhuc durat, si res in totum non > periit, igitur emphytheuta non excusatur; quando enim > domus est combusta, vel molendinum est dirutum casu > fortuito, etiamsi solo aequatum, nihilominus tenetur ad

pensionem superstite solo; Surd. cons. 197 n. 11 ubi › multos allegat, et n. 12 et seq. et potest cogi ad refi> ciendum aedificium. Est et alia ratio, quam omnes Docto> res concedunt, emphytheusim hanc ita diminutam ut ex ea > fructus ad pensionem sufficientes percipi non possint, non > esse extinctam, seu finitam, emphytheutam adhuc rema> nere emphytheutam; ergo etiam debet integram pensionem > solvere, et non potest se liberare a canonis pensione. »

Veluti consectarium eorum quae hactenus disputata sunt Emus Cardinalis Vicarius putat schedis consolidati, quae deinceps directariis pro pretio canonis traditae sunt, illum valorem tribuendum esse, quem habebant, eo tempore, quo consolidatum acquisitum fuit. Alioquin enim absurdum admitteretur, quod emphytheuta lucrum ex pecunia directariorum propria captaret, exploratum cum sit consolidatum modo maiorem valorem habere, quam eo tempore, quo ab emphytheuta acquisitum fuit.

Quoad laudemii quaestionem perpensum fuit, quod inspecta lege ecclesiastica ex integro solvendum esse videtur, quandoquidem tralatitii iuris, est, laudemium solvi oportere, quoties res emphytheusi subiecta in alterius dominium transit; idque veluti in praemium consensus quem dominus directus ad dominii translationem praestat. Laudemium enim dicitur a laudando, quia dominus directus laudat et approbat novum Emphytheutam; Redoan de reb. Eccles. non alienand. n. 3. Cum itaque ex facto constet, quod vinea emphytheusi subiecta in dominium municipii romani transierit, pleno veluti alveo fluit laudemium solvi debere. Summa vero quae pro laudemio solvitur, quinquagesima pars pretii impensi esse debet. Laudemium sive quinquagesima debetur domino ad rationem duorum scutorum pro quolibet centenario; Fulgineo De Iur. Emphy. Cap. De Laudemiis n. 5 et ibi n. 7. Advertendum est, quod istud laudemium, sive quinquagesima solvenda est, habita ratione valoris tempore novae investiturae et alienationis, non autem tempore concessionis. Et sententia Bartoli dicit illud esse verum pretium quod venditor consequitur, licet emptor plus praestet etc.

Tandem ad primum caput postremi dubii quod spectat, iustitiae et aequitati consonum esse videtur, quod directariis petita compensatio seu indemnitas pro nova taxa, vulgo di ricchezza mobile quam modo solvere tenentur, vel brevi manu, vel quocumque alio modo, praestetur; siquidem extra omnem dubitationis aleam positum est, canonem ab omni onere immunem directario deberi. Ne igitur canonis integritas minuatur, compensatio, quae diminutionem aequet, omnino requiritur.

Relate vero ad comparticipationem taxae pro exequuto deposito ab emphytheuta solutae, directarii autumant se nihil debere, quia, ut probe observat Emus Cardinalis Vicarius, emphytheuta in exequendo deposito propriam utilitatem, non vero illam directariorum, quibus canonem taxative impositum solvere debebat, prae oculis habuisse vi

detur. Rebus sic stantibus, preces ab emphytheuta ex hoc capite porrectas pro nihilo habendas esse contendunt: Non enim ferendus est.is, qui lucrum quidem amplectitur, onus autem ei adnexum contemnit; Leg. Unic. Cod. de eod. toll. et 55. iuris in 60.

QUAE EMPHYTHEUTAE FAVERE VIDENTUR. Ex altera vero parte Emphytheuta dispositionibus codicis civilis gubernii italici super affrancationibus innixus, existimat canonem dominis directis persolvendum esse, elevato capite ad rationem 100 pro singulis 5 libellis canonis. Re quidem vera articulus 1564 citati codicis praescribit, ut emphytheuta ad normam praedictae mensurae canonem domino directo solvat, quoties fundum emphytheuticum affrancari contingat.

Quo vero ad ceteras duas quaestiones, quae in dubiis tertio et quarto continentur, favore emphytheutae perpensum fuit, quod ipse ius habet sibi magis ac melius consulendi exigendo maiorem reditum in dominii utilis compensationem, quod amittere cogitur. Quin. regerere valeat emphytheutam loco dominii utilis consolidatum possidere: quandoquidem notum est, quod melius est rei insistere, quam personae. Sane quod consolidatum quavis stabilitate destitutum sit, nemo est qui non videt, cum ipsum a rerum et personarum instabilitate dependeat.

Adversariorum petitionem circa laudemii solutionem a iudicii limine repellendam esse contendit, hac ductus ratione, quod in themate extrema deficiunt quae laudemii solutionem requirunt, cum agatur non de permutatione vel de emptione et venditione voluntaria, sed de expropriatione obligatoria, cui sive velint, sive nolint cum emphyteuta tum dominus directus subesse debent. In dubio vero quod huiusmodi obligatio ipsum contingat, tamen observatum fuit adversariorum causam haud magis proficere, ob vulgatum axioma, quod scilicet in dubiis proniores esse debemus ad liberandum.

Tandem ad indemnitatem quod pertinet notatum fuit aequitati quammaxime conforme esse emphytheutam non adi

gere ad indemnitatem directis dominis exhibendam pro taxa di ricchezza mobile ab ipsis solvenda a die, quo consolidatum loco canonis receperunt, quia ipsemet emphytheuta pro summa sibi debita, eâdem taxâ gravatur.

Vicissim animadversum fuit, quod habito respectu ad maius lucrum, ex lite ab emphytheuta adversus municipium mota, directis dominis derivatum, iustitiae consentaneum foret, ut directarii quoque pro certa rata et in proportionem maioris lucri percepti, ad solutionem taxae depositi concurrerent; quoniam vulgatum in iure est, quod expensae aequaliter reficiuntur tam pro fructibus colligendis, quam pro illis custodiendis; Rota dec. 289 p. 19 recent. Hisce itaque praenotatis proposita fuerunt diluenda Dubia.

I. An et in qua summa elevari debet caput canonis Abati Commendatario debiti in casu?

II. An et in qua summa elevari debet caput canonis Hospitali SSmorum Caroli et Ambrosii debiti in casu?

III. An, salva parte pecuniae, titulo canonis solutae, etin qua summa liquidanda sit differentia et augmentum debitum relate ad reditum ab emphytheuta perceptum in casu?

IV. An schedis consolidati, dominis directis assignandis, valor anni 1877, vel potius anni 1884 attribuendus sit in casu?

V. An emphytheuta laudemii medietatem solvere tenea

tur in casu?

VI. An et in qua summa taxa vulgo di ricchezza mobile dominis directis refundenda, et an ipsi ad depositi taxam concurrere debeant in casu?

RESOLUTIO. Sacra Ep. et Reg. Congregatio propositis quaestionibus aequa lance libratis, sub die 6 Martii 1885 respondere censuit : Ad I. affirmative et solvendam esse summam, elevato capite ad rationem 100 pro singulis 4 libellis canonis. Ad II. affirmative ut in primo. Ad III

affirmative et complendum quod interest inter summas iam receptas et differentiam usque ad summam capitis. Ad IV. Affirmative ad primam partem, negative ad secundam et ad mentem R. P. D. Secretario patefactam. Ad V. affirmative. Ad VI. affirmative ad primam partem, negative ad secundam et ad mentem.

EX HIS COLLIGES: I. Ad affrancationem fundi emphytheutici procedi non posse sine consensu interesse habentium.

II. Et standum esse dispositioni S. Congregationis Ep. et Reg. si fundus redimendus ad causam piam conservatam pertinet. Ideoque pretium affrancationis statuendum esse ad rationem centum pro singulis quatuor libellis annuis canonis.

III. Et quidquid minus impensum fuit pro acquisitione schedarum vulgo di consolidato - collocandum esse in tuto, licito et fructifero investimento favore domini directi.

IV. Pro determinando vero huiusmodi schedarum valore attendendum esse tempus, quo consolidatum acquisitum fuit, et ad eius normam commensurandos esse fructus, qui domino directo debentur.

V. Emphitheutam semper devinci vinculo solvendi domino directo canonem et hunc a qualibet diminutione immunem; et tunc solum liberari, cum res emphytheutica funditus perierit.

VI. Laudemium, a laudando dictum, deberi domino directo ad rationem duorum scutorum pro quolibet centenario, quoties res emphy theutica in alterius dominium transierit, sive libere, sive coacte huiusmodi transitus fiat.

IMOLEN.

REDUCTIONIS ONERUM MISSÀRUM.

Die 5 lunii 1885.

COMPENDIUM FACTI. Sac. Iacobus Maria Manzoni, quibusdam fundis assignatis, Cappellaniam sub titulo s. Mariae in Cosmedin et s. Nicolai Baren. in Ecclesia s. Stephani

« ÖncekiDevam »