Sayfadaki görseller
PDF
ePub

oppidi vulgo Barbiano dioecesis Imolen. in perpetuum erexit, nonnullis additis conditionibus quarum praecipue ad rem hae sunt. Ut scilicet, detractis expensis ex reliquis redditibus, tot Missae, totidemque cum 10 obulorum eleemosyna celebrarentur. Ut descendentibus ex fratre existentibus, hi prae extraneis ad Cappellaniam eligerentur, atque ut ipsis loco iulii , extraneis assignati, dupla eleemosyna pro unaquaque Missa persolveretur.

Porro actualis Cappellanus Vincentius Borea, qui a fundatore ex linea feminina descendit, quum, pro onerum satisfactione, lib. 628,82 plusquam iusto impendisset , onerum suspensionem in praedictae summae compensationem efflagitat, et insuper expostulat ut in posterum numerus Missarum ad ratam redditus cum dupla eleemosyna ad tramitem voluntatis, favore testatoris descendentium in limine fundationis ab eo expressae, reducatur.

Disceptatio Synoptica. PRECES EXCIPIENDAE VIDENTUR. Licet in iure odiosum sit pias testatorum voluntates commutare , et Missas ab ipsis praescriptas reducere; nihilominus, concurrentibus legitimis causis , id fieri posse concors est omnium rerum ecclesiasticarum scriptorum doctrina. Causas autem, ob quas Missarum reductio indulgeri legitime potest, Benedictus XIV duas enumerat, scilicet vel redituum decrementum, vel eleemosynae augmentum ab Episcopis in Synodis peractum. Audi sane praelaudatum Pontificem, qui in Synodo Dioecesan. lib. 13 Cap. ult. haec habet: Causas itaque ob

quas fas est reductionem aggredi plerumque, fortasse semper suppeditat decrementum redituum, qui fuerunt pro onerum implemento assignati, aliquando vero adaucta per Episcopos in Synodis eleemosyna.

Idque praesertim locum obtinet, quum onera adimplenda non demonstrative, sed taxative imposita fuerunt. Et optimo sane iure quoties enim reditus pro pia disponentium voluntate exequenda' relicti , imminuti sunt, congruum est ut onera quoque ad aequam mensuram imminuantur. Siquidem, ut docet Fagnan. in Cap. ex parte n. 2 de constit., fructus oneribus respondere debent. Cui concinit

S. C. Concilii in Vallisoletana 22 Maii 1784, S. Quam.. vis, in Nullius s. Martini, necnon in Tudertina Reductio

nis onerum 27 Ianuarii 1827 hanc tradens rationem quod scilicet, si fundatores praevidissent reditus esse imminuendos haud tam gravia imposuissent onera, multoque minus congruam vetuissent reductionem.

Quod praesertim admitti debet, si decrementum vel ob publicas taxas, aut calamitates, vel ob temporum vicissitudines contigerit, ceu videre est in Mazarien. Reductionis Missarum 11 Iulii 1846 et in Compostellana 5 Iulii 1862 per summar. prec. Pariter ob adauctam per Episcopos Missarum eleemosynam S. C. Concilii reductionem indulsisse legitur in Imolen. Legati 17 Februarii 1821.

Cum autem ex facto constet quod praedictae duae causae in themate revera interfuerint, prono alveo fluit petitam Missarum reductionem concedendam esse, eamque ad ratam reditus cum dupla eleemosyna, quandoquidem oratorem a fundatore descendere extra omnem dubitationis aleam positum est.

Quae hactenus de Missarum reductione allata sunt, etiam de absolutione quoad praeteritas omissiones dicenda esse, omnia suadent; quandoquidem Cappellaniae reditus imminutos fuisse in aprico est, ex parte vero oratoris bona fides non defuisse videtur. Iam vero bona fide et redituum imminutione concurrentibus praeteritarum. omissionum absolutionem ab Apostolica Sede indulgeri solere docet S. C. Concilii in Brugnolen. absolutionis 14 Maii 1823 et in Terracinen. 8 Martii 1860. Etenim ex iuris censura absolutio conceditur, si pia onera absque culpa non fuere impleta, neque superest ex quo impleri possint. Quin imo perpensum fuit absolutionis gratiam etiam interveniente culpa vel negligentia concedi, sed cum clausulae oppositione ex. gr. Celebrata unica Missa pro gratia absolutionis ac condonationis quoad praeteritas omissiones supplendo etc. docto etc.

Acta, Tom. XVIII. fasc. CCVII.

10

QUAE ORATORI ADVERSANTUR. Ex altera vero parte perpensum fuit non quamlibet redituum imminutionem sufficere ad Missarum reductionem indulgendam, sed eam requiri, quae, iuxta Benedicti XIV doctrinam, impar reddatur ad illius oneris implementum. Cui concordat vulgatum iuris effatum: prius reducuntur alia onera, quam missae diminuantur.

Hisce in iure praeiactis , videretur quod , salvo titulo patrimoniali , ad suppressionem duplae eleemosynae deveniendum esset , antequam Missarum reductio concedatur. Siquidem carni et sanguini praevalere debet pia et religiosa testatorum voluntas, ea praesertim quae cultum divinum, vel solamen animarum in purgatorio existentium respicit: Ultima voluntas. Cap. 13 quaest. 2 Cod. lib. 2 de sacros. eccles. Concil. Trident. Sess. 22 cap. 6 de reform. Clementina quae contingit de relig. domib. etc.

Additum imo fuit ex Benedicti XIV sententia reductionem nullo pacto concedendam esse, quoties Missarum legatum non taxative sed demonstrative conceptum fuerit.

Ad dignoscendum autem quando legatum taxative, quando vero demonstrative relictum sit, laudati Pontificis doctrina citatur, qui in lib. 13 de Synod. Dioeces. cap. ult. haec tradit: « Sanctitas Sua Amplitudini tuae notificandum iussit,

quod mature pensatis ac perlectis dispositionibus, et fun

dationibus quibuscumque, quibus praefata Missarum onera > reperiuntur, illa legaťa seu fundationes erunt taxative » conceptae si fundatores legando, aut aliquo modo dispo» nendo, orationem seu dispositionem prius inchoaverint ab

assignatione fundi, et subinde Missarum onus adiecerit, » et hoc casu huiusmodi onera ad rationem eleemosynae » manualis moderari possit; secus vero si fundatores ora» tionem, seu dispositionem inceperint ab impositione oneris » et subinde fundum assignaverint, tunc enim onus dicitur » demonstrative conceptum , ac fundatorum haeredes per » amplitudinem tuam cogendi sunt ad perpetuam dicti oneris » manutentionem et ad supplendam summam deficientem » tam pro praeterito, quam pro futuro tempore. »

[ocr errors]

Et mox citatam instructionem retinendam esse instar iuris regulae declarari ab ipso Pontifice loc. cit. n. 29 ubi missas perpetuas a manualibus distinguens , animadvertit, quod etsi legitimae causae existant, nihilominus reductio locum obtinere non potest. Si enim res sit, ceu perbelle explicat S. C. Concilii in Compostellana per Sum. prec. proposito die 20 Dec. 1862 de missis manualibus , pro quibus nimirum celebrandis receptae sunt eleemosynae, et earum celebratio neglecta sit; locum obtinere non potest reductio, sed condonatione aut compositione opus est, quae supremo Sanctae Sedis iudicio et auctoritati reservatae sunt. Si vero sit de missis perpetuis inspiciendum est an adsit quispiam qui contingentem redituum imminutionem supplere teneatur; si enim inveniatur aliquis hac obligatione adstrictus hic cogendus erit, ut quod contigit decrementum suppleat.

Quibus pro utraque parte animadversis , enodanda fuerunt proposita

Dubia

I. An'et quomodo missarum reductio indulgenda siç in casu?

II. An et quomodo praeteritis omissionibus consulendum sit in casu ?

RESOLUTIO. Sacra C. Ep. et Reg. re cognita in plenariis comitiis diei 5 Iunii 1885 respondere censuit: Ad primum: Imputatis Missis a mense Iulio 1884 hucusque non celebratis in compensationem libellarum 628,82, reducendas esse in posterum Missas ad medietatem, usque ad integram praedictae summae compensationem, facto verbo cum ssmo. Deinceps vero Missas esse celebrandas ad ratam reditus cum dupla eleemosyna ad normam 'resolutionis diei 4 Martii 1872 ad dubium III. Ad secundum provisum in primo.

Ex QUIBUS COLLIGES. I. Missarum reductionem , etsi in iure odiosa sit, legitimis intervenientibus causis, a Summo Pontifice indulgeri solere. Huiusmodi causas , iuxta Benedicti XIV doctrinam, in redituum decremento, vel in adaucta per Episcopos in Synodis eleemosyna consistere.

II. Dummodo tamen Missarum legatum non demonstrative incipiendo scilicet dispositionem ab impositione oneris et subinde fundum assignando, sed taxative relictum sit, seu dispositionem ab assignatione fundi inchoando et subinde oneris impositionem addendo.

III. In themate vero Missarum onus tamquam taxative impositum retentum esse.

IV. Absolutionem super praeteritis omissionibus concedi, si pia onera absque culpa non fuere impleta, neque superest ex quo impleri possint.

V. Intercedente vero culpa vel negligentia concedi, adiecto onere celebrandi unicam missam vel alio levi gravamine pro gratia absolutionis ac condonationis.

THEATIN. SEU VASTEN.

SUPER IURE NOMINANDI PAROCHOS COADIUTORES

COMPENDIUM FACti. Inter Capitulum Ecclesiae cathedralis Vasten. D. Iosepho dicatae et Archipresbyterum , qui eiusdem Ecclesiae est parochus, plures ortae sunt controversiae, praesertim vero super cura animarum a canonicis per turnum exercenda , nec non super existentia iuris Curae habitualis, quod Capitulum sibi competere asserebat, et tandem super iure eligendi parochos coadiutores, quod unaquaeque pars mordicus sibi adstruere nitebatur.

S. Congregatio Ep. et Reg. ad quam causa pro opportuna eius definitione delata fuit, de informatione et voto Rñuin Archiepiscopum, ceu de more, requisivit, qui longo et accurato epistolio, postquam de variarum quaestionum historia et statu disseruerit, relate ad eam quae parochorum coadiutorum nominationem respicit, ius huiusmodi parochos coadiu

« ÖncekiDevam »