Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Diebus 7 Iulii, 1 Septemb. 1883, et die 7 Martii 1885.

Sess. 24 cap. 1 de Ref. Matrim. COMPENDIUM FACTI. Anno 1875 Parisiis in Ecclesia s. Augustini matrimonium inter se contraxerunt nobilis . puella Magdalena d’Auvilliers et Augustus Dugué de Livaudais, civis Americanus, in eadem tamen Parisiorum urbe commorans. Constat vero Augustum pluribus ante matrimonium mensibus inhonestâ et turpi consuetudine cum quadam Maria Balot devinctum fuisse, cui perpetuo se Americae iuncturum promiserat, statim ac ipse posset donationem francorum 250,000 sibi a matre intuitu nuptiarum promissam consequi. .

Sed cum in solemni nuptiali instrumento reversibilitatis pactum in donantem adiectum fuisset , Augustus putavit, uxore e' medio sublata , etiam veneni ope, impedimentum amoveri pro donatione consequenda. Per quatuor itaque menses et ultra sponsi una simul cohabitarunt modo in familia viri, modo in familia uxoris, modo huc illuc vagantes et rei uxoriae interim operam dantes, licet sponsa confessa sit numquam completo. modo id praestitum fuisse.

Verumtamen semel tentato veneficio et hoc in irritum cesso ob sponsae vigilantiam, denuo įn Thermis Vichy commorantes uxoricidium Augustus pertentavit, exhibita potione Arabica cum stricnyna, quam vix gustatam uxor. proiecit ; non sine tamen gravis morbi contractione, quo laborantem ad parentes Augustus reduxit. Ipse vero paucis post diebus, quadam pecuniae summa a matre obtenta, cum sua amasia in Americam fugit, non eo tamen felici successu quem putavit, cum ob exortas discordias pellicem a se dimittere coactus fuerit. . Tunc ex reditu Mariae Balot ab America, turpi detecta relatione Augusti cum ipsa , ceterisque tricis cognitis causa divortii penes Tribunal urbis Neo-Aurelianensis acta fuit, et latâ, ad parentum Magdalenae instantiam, sententiâ divortii, supplicem penes S. C. C. libellum hi porrexerunt, matrimonii nullitatem ob defectum consensus ex parte viri, postulantes. Hinc mandatum fuit Eminentissimo Archiepiscopo Parisiensi, ut processum canonicuminstrueret usque ad sententiam definitivam..

Constituto igitur in Curia archiepiscopali Tribunali, testibus et septima manu formiter examini subiectis , viro autem in contumacia persistente, sententia prodiit die 24 lunii 1882 qua declaratum est « Augustum de Livaudais in praestando consensu suo matrimonio cum consanguinea (1) Magdalena d'Auvilliers non intendisse contrahere verum ac permanens matrimonium; sed finxisse dare consensum, ut dote a parentibus promissa potiretur: ideoque idem matrimonium irritum, nullum, atque invalidum fuisse et esse » (2).

Interposita illico a matrimonii defensore appellatione ad S. Congregationem mulier advocatum adlegit, cuius allegationis compendium damus.

Disceptatio Synoptica. MULIERIS DEFENSIO. Advocatus studuit omnino ut ma'trimonii nullitatem in themate proclamaret, idque ut consequi valeret in primis praemisit doctrinam Schmalzgrueber

(1) Post hanc sententiam 'dolendum hoc perfecerunt. Quum tamen hoc innoaccidit factam; nam die 1 Februarii 1883 tuit S. C. C. rescripsit at coniuges sé. Magdalena nupsit, coram parocho, cuidam pararentur ad invicem, et terminus MagIulio Picot in Dioecesi Versalliensi de dalenae praefixus fuit, ut per procuraconsensn parochi suae originis. Parochus , torem ad exitum perducere curaret ininnixus sententiae Curiae Parisiensis, ceptum iudicium super nullitate matricensuit Magdalenam esse liberam pro moni¡ contracti cum Augusto. novo matrimonio. Ex adductis documen (2) Impedimentum consanguineitatis tis constare videtur bonam fidem in ne dispensatum ab Apostolica Sede iam fumine defuisse ex illis qui matrimonium erat.

in Ius Eccl. univ. part. 1. Tit. 1. Sect. 1 num. 264 iuxta quam ad matrimonii validitatem requiritur consensus utriusque contrahentis, non modo externus, sed internus etiam, et ita per verba expressus, ut dignoscatur contrahentes habere veram , firmam, 'ac. sinceram voluntatem sese vinculo obligandi indissolubili, atque obligationes exinde manantes suscipiendi. Ex quo deducit autem, simulato consensu, licet verbis et signis expresso, minime consistere posse matrimonium. Eidem subiungit concinere Sanchez De Matrim. lib. 2 Disp. 25 num. 2 et 3.

Nullitatis pariter vitio addit matrimonium infici ubi fuerit. contractum sub expressa conditione uni ex tribus matrimonii bonis repugnante, prolis nempe, fidei, et Sacramenti; imo sufficere intentionem bono Sacramenti contrariam , non deductam in conditionem expressam, sed simpliciter in mente retentam ab uno ex contrahentibus, ad tradita per Gonzalez Comm. in Lib. 4 Decret. Tit. 5 cap. 7 num. 3 et 9. Posita hinc quaestione utrum intentio contra bona matrimonii, quando non deducitur in conditionem expressam sed tantum mente retinetur , vitiet matrimonium , affirmative cum tertia sententia Auctor respondet : « Tertiam sententiam, » quam probabiliorem credo, tuentur Petrus de Ledesma etc. » qui discrimen constituunt inter casum, quo quis contrahat >> matrimonium intentione implicita mente retenta adversus > bonum sacramenti, ut si quis matrimonium nisi ad tem> pus contrahere intendat, et inter casum, quo quis cum in>> tentione interna non in pactum deducta , contraria bono >> prolis. seu fidei, celebrat matrimonium veluti si intende» ret contrahere, prolem tamen vitare seu adulterium com> mittere. Primo casu docent matrimonium esse invalidum, » quia repugnat eius substantiae talis intentio. Secundo » autem vim atque effectum obtinere. Cui sententiae (prout > prosequitur Gonzalez loco citato) favent etiam Divi Tho>> mas et Bonaventura in 4 art. 1 quaest. 3 qui docent » sine bono Sacramenti nunquam matrimonium dari, con: » sistere tamen posse sine fide et prole. »

Hanc pariter sententiam veluti probabiliorem protueri Sanchez De Matr. Lib. 2, Disp. 29, num. 11 « Tertia > Sententia, cui adhaereo, docet contractum matrimonii de» bere saltem implicite intendere bonum Sacramenti, quod > evenit quando contrahens non habet intentionem contra» riam : non tamen esse , opus ut implicite intendat alia ». duo matrimonii bona. Quare si haberet animum et corde

> retentum adversus bonum Sacramenti, quia scilicet inten:>deret non contrahere matrimonium nisi ad tempus, non

>> esset verum matrimonium. Si tamen haberet intentionem » adversam aliis duobus matrimonii bonis corde solo reten► tam, nec non in pactum deductam, valeret utique, ut si >> intenderet vitare prolem et habitam non educare, debitum > negare et adulterari. Probatur prior pars quia de matri» monii ratione est vinculum esse perpetuum, ut constat » ex eius definitione. Ergo qui intendit matrimonium inire » dissolubile et ad tempus, vere non intendit matrimonium, » cum intentio adversetur essentiae. Haec sententia vide» retur expressa a Divo Thoma 4, Dist. 81, art. 3 et Divo » Bonaventura ibi art. 4, quaest. 3, ubi haec dicunt : » Sine bono Sacramenti nunquam est matrimonium, at pot» est esse sine fide et prole ; non tamen et esset matri» monium si in consensu exprimeretur aliquid contrarium » fidei et proli. »

Ad probandam itaque matrimonii nullitatem ex dicto capite, cum agatur de re intimo hominis corde abscondita, sufficere, ait, probationes, quae moralem certitudinem gignant ex adiunctis matrimonium antecedentibus, concomitantibus, et subsequentibus, quae prudentem virum suadere valent: ut docet Sanchez in lib. 2, dist. 42, S. 4 « Ea certitudo » requiritur et satis est, ut possit credere mulier et aliud » inire matrimonium, quae virum prudentem certum mo>> raliter redderet ficti consensus alterius; quia certitudo > metaphysica haberi nequit, cum ea, quae ab hominis corde > pendent soli Deo nota sint. Ergo sufficit certitudo mo> ralis. Haec autem cum iure definita non sit, nulla cer

Acta Tom. XVIII. fa.. CCV.

nsens

na

» tior regula praescribi potest, quam ut si ea, quae virum » prudentem, attentis circumstantiis occurrentibus, certum » redderet. Sic Silvester De matrim. 4. Quaest. 9 Dist. » 3, Navarr. cap. 22, Covarruvias 4 Decret. 2 part. Cap. » 2 n. 4, Petrus De Ledesma De Matrim. Quaest. 15 » Art. 4 etc. »

Horum adiunctorum vero argumenta non singillatim perpendenda subdit, sed insimul conflata cum maiorem sibi ad invicem vim tribuant aestimanda esse , ut maiora qualibet exceptione evadant, atque ad moralem certitudinem constituendam idonea fiant, iuxta vulgatissimam régulam, singula quae non prosunt, unita iuvant; Rota coram Molines decis. 978 S. 15.

Hisce in iure praemissis, Orator tria in capita allegationem suam divisit, et tum ex matrimonium praecedentibus, tum ex concomitantibus, tum ex subsequentibus, consensus deficientiam in viro demonstrare studuit. '

Primum itaque suae defensionis caput aggrediens contendit a duobus circiter annis ante matrimonium , Augustum inhonesta consuetudine cum Maria Balot devinctum fuisse, cui se nupturum promiserat ; quodque peregisset, si pater haud renueret. Cum vero matris donatione seu dote francorum biscentum quinquaginta millia, quae nuptiarum occasione ipsi promissa fuerunt, potiri haud posset, deficiente patris consensu, cumque alia media haud ipsi praesto essent ut Mariae posset copulari, in id devenit consilii ut matrimonium cum consanguinea Magdalena simularet ad illam donationem a matre carpendam. Hac vero obtenta, quacumque cum supposita uxore relatione remota, immo ea e medio sublata si opus fuisset, etiam veneni ope , cur Maria Americam petens ibidem matrimonium contraheret.

Istiusmodi facta ex testium fide dignissimorum depositionibus erui , in Parisiensi Curia exceptis. Haec eadem a Magdalenae parentibus enarrari accepta ab ipsa Maria Balot, tum cum ista Augusti epistolas ipsis tradidit.

Hoc animi propositum nuptias cumi Magdalena simulandi,

1

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »