Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tores eligendi neutri litigantium, sed sibi competere concludebat. Inter haec Capitulum declarationem S. H. C. porrexerat, ex qua manifestum fiebat se nuncium explicite missurum quaestioni super cura animarum a Canonicis per turnum exercenda, implicite vero alteri quoque quaestioni super cura habituali, quam pariter sibi arrogabat. In vim huiusce declarationis, quam pars adversa acceptaverat, tota causa unice versari debere videbatur super iure eligendi parochos coadiutores, quod quaelibet ex tribus partibus sibi competere iactitabat. Quoniam vero pro recta huiusce quaestionis definitione interesse credebatur prius cognoscere utrum Capitulo cura habitualis competeret vel non, hinc ex officio dubium hac etiam super re primo loco diluendum propositum fuit.

Disceptatio Synoptica.

QUAE CAPITULO FAVERE VIDENTUR. Curam habitualem sibi competere Capitulum contendit; idque evincere existimat nedum ex Bullis Innocentii XIII diei 1 octobris 1723, et Clementis XII diei 1 Iulii 1739, quorum alter Ecclesiam parochialem s. Mariae, alter vero Ecclesiam pariter parochialem s. Petri in Collegiatam erexit: nedum ex quodam schemate sub anno 1831 a tunc temporis archiepiscopo Vasten. elaborato, et a gubernio approbato, postquam ex duabus dictis ecclesiis parochialibus et collegiatis antea suppressis, una tantummodo sub invocatione S. Iosephi constituta fuerat: nedum ex Bulla Gregorii XVI quae incipit Iusta et honesta quaeque anno 1840 edita fuit; sed etiam ex Bulla in Apostolica omnium Ecclesiarum fel. rec. Pii IX, qui sub die 23 Iulii 1853 praedictam ecclesiam parochialem et Collegiatam s. Iosephi in Cathedralem elevavit. Sane in Bulla Innocentii III relate ad Ecclesiam parochialem s. Mariae haec leguntur: « Parochialis Ecclesiae huiusmodi in insignem › collegiatam Ecclesiam, ut praefertur erigendae, ante hac > per dilectum quoque filium illius Rectorem exerceri soli> tam, omnia onera parochialia supportare debeat, ac tenea

[ocr errors]

> tur, ac dilectos etiam filios Canonicos et Mansionarios ➤ dictae parochialis Ecclesiae s. Mariae Maioris in exer> citio curam animarum et per hebdomadam ministrantes, > ac eumdem coadiuvantes, prout Rector qui pro tempore > fuit dictae parochialis Ecclesiae hactenus facere consuevit » per dilectos similiter filios Capellanos et Presbyteros ha> bere possit et valeat. »

Relate vero ad Ecclesiam s. Petri in Collegiatam elevatam quoad curam animarum Pont. Clemens XII haec pariter praescripsit: « Canonicis insimul una cum dilecto Pri> micerio Praepositum praefatum in curae animarum huius> modi exercitio per turnum prout antea omnes Presbyteri › receptitii nuncupati praefati peragebant, coadiuvare de> bentibus. >

In schemate vero ab Archiepiscopo Vasten. gubernii impulsu et approbatione anno 1831 confecto, ut per auctum canonicorum numerum spirituali animarum bono efficacius. prospiceretur circa animarum curam sequentia praescripta. reperiuntur: « Animarum cura deinceps exercebitur eodem

modo, quo ante duarum Collegiatarum suppressionem et > unionem peragebatur, seu a pro tempore existentibus Ca» nonicis et Mansionariis, quandoquidem tum temporis in » vim Apostolicae Institutionis dictarum Collegiatarum prae> vio examine et Ordinarii approbatione et canonica eòrum > installatione, ipsis onus incumbebat animarum curatorem > coadiuvandi.» Cui quidem schemati maiorem vim et auctoritatem obvenisse perpensum fuit ex citata. Bulla fusta et honesta Gregorii XVI, qui anno 1840 Capitulum Vasten. per praefatum schema decem aliis canonicis ab Archiepiscopo auctum recognovit, et dispositiones circa curae animarum exercendae modum ab ipso traditas confirmavit.

Tandem fel. rec. Pius IX praedictam Ecclesiam praestantioris Cathedralis titulo per Bullam In Apostolica omnium Ecclesiarum decorando, sequentia disposuit: < Ecclesiam › quae inibi extat sub invocatione sancti Ioseph Parochia> lem et Collegiatam ad praestantioris dignitatis fastigium

> attollimus atque elevamus, illiusque priorem Collegialitatis > titulum, et Collegialium Canonicorum, Capitulum penitus

extinguimus atque supprimimus reservantes tamen illi > Sancti Ioseph nomen cum eadem animarum cura quae. prorsus uti antea habenda, atque iugiter exercenda > erit. Ex iis tum in facto, tum in iure praestitutis Capitulum arguit facili negotio deduci curam habitualem penes ipsum residere.

Tamquam vero consectarium curae habitualis, qua gaudere autumat, Capitulum sibi vindicat ius parochos coadiutores eligendi innixum doctrinae ab H. S. C. pluribus resolutionibus traditae praesertim vero in Aliphana Curae diei 12 Ianuarii 1726. Sane disceptabatur inter promotorem Fiscalem Curiae episcopalis aliphanae et Capitulum utrum huic cura habitualis competeret, et in casu affirmativo, utrum Capitulum facultate frueretur Canonicos nominandi, qui ad exercitium curae animarum in fine cuiuslibet anni deputari debuissent. Promotor Fiscalis contendebat nullam adesse probationem sufficientem ad effectum statuendi quod cura habitualis s. Mariae Maioris Pedemontis esset penes Capitulum et Canonicos: contendebat ulterius, quod quatenus cura habitualis esset penes dictum Capitulum et Canonicos, nunquam ab illis deputari potuissent in fine cuiuslibet anni duo Canonici qui per annum curam animarum exercuissent.

Capitulum e contra et Canonici asserebant non esse dubitandum de cura habituali penes se existente et de facultate nominandi modo supra expresso binus Canonicos pro eadem exercenda; idque descendere contendebant a decretis S. Congregationis Episcoporum et Regularium editis an. 1601 et quae semper fuerunt executioni demandata. Hinc in praefata Congregationė duo sequentia dubia ad rem proposita fuerunt:

I. An ad Capitulum et Canonicos s. Mariae Maioris Pedemontis spectet cura habitualis eiusdem Ecclesiae in casu? Quatenus affirmative.

II. An iidem Canonici possint in fine cuiuslibet anni

devenire ad electionem duorum Canonicorum pro exercenda cura actuali, vel debeant eligere sacerdotes extra gremium Capituli in casu? Quibus ab EE. PP. responsum fuit: Ad primum: affirmative. Ad secundum: affirmative ad primam dubii partem, et ad secundam negative."

Ex qua resolutione cum plane liqueat, ius eligendi parochos coadiutores ad eos pertinere, qui curam habitualem habent, Capitulum concludit in themate sibi ius competere nominandi coadiutores in curae animarum exercitio, quandoquidem curam habitualem penes ipsum existere ex allatis documentís nullo pacto dubitari posse confidit.

QUAE ARCHIPRESBYTERO FAVERE VIDENTUR. Archipresbyter e contra mordicus contendit Capitulum cura habituali destitutum esse, sibique animarum curam cum in actu, tum etiam in habitu competere.

Quod ut ostendat, allegat prae primis decretum regium anni 1808 ex quo luce meridiana clarius emicare inquit curam animarum non ad capitulum, sed ad Archipresbyterum pertinere. Sane in art. XII citati decreti haec leguntur: « Cura animarum Archipresbyteri dignitati annexa erit, > quae est quarta Capituli s. Ioseph dignitas ». In art. vero X, ubi de modo curam exercendi sermo fit, sequentia habentur: Paroecia ab Archipresbytero pro tempore atque a sex > Oeconomis curatis administrabitur. » Tandem in fine art. XV haec praescribuntur: « Donec sex Oeconomi Curati › nominati haud erunt, Capituli membra (quatuor dignita> tibus et Canonicis Theologo atque Poenitentiario exceptis) > Oeconomorum Curatorum munere provisorio et per tur-. › num fungentur. »

Huiusmodi vero regium decretum cum canonice confirmatum fuerit per executionis Bullam anni 1808, vi cuius Vastense Capitulum erectum est; cumque à legitima auctoritate approbatum, per Concordatum anni 1808 deinde convalidatum fuerit; cum tandem per duorum Summ. Pontificum Bullas; nempe Gregorii,XVI anno 1840 et Pii IX anno 1853 editas, solemniter sancitum fuerit, vim inducendae obliga

tionis praeseferre, neminem in dubium revocare posse edisserit.

Praeterea, ad suum ius magis ac magis demonstrandum, Archipresbyter recentiorem titulum in medium affert, sententiam nempe tribunalis laici ad quod ipsum Capitulum recursum fecerat, ut in gradu appellationis controversia, super parochialitatis iure defineretur. Sane hoc tribunal, sententiam suam favore Archipresbyteri protulit, declarando, parochialitatem Collegio Capitulari actu vel habitu adnexam haud esse.

Post haec alteram quaestionem de iure nempe nominandi parochos coadiutores aggrediens, hoc ius ad se pertinere affirmat, idque duplici argumentorum genere, observantiâ scilicet, et Curiae archiepiscopalis documento evincere studet.

Ad observantiam quod spectat Archipresbyter asserit quod exceptis primis septem mensibus in quibus cura animarum per turnum exercita fuit, ab anno 1808, quo paroecia erecta fuit, ad nuperrima usque tempora, seu per 76 annorum spatium, parochi coadiutores ab Archipresbytero pro tempore iugiter electi et a Curia archiepiscopali approbati fuerunt, idque usque ad evidentiae fastigium e libris parochialibus evinci posse autumat. Ex citatis parochialibus libris pariter manifestum fieri contendit ab anno 1849, usque ad praesentem diem parochos coadiutores ab ipso Archipresbytero Spataro; iugiter electos et Curiae archiepiscopali pro eorum approbatione praesentatos fuisse.

Hanc observantiam convalidari, ait, ex literis a Curia Archiepiscopali die 20 Novembris 1853 editis et ad Capitulum pro reprobatione cuiusdam articuli novorum Statutorum capitularium missis, in quibus dicebatur quod animarum cura in posterum a Capitulo per turnum exerceretur.

Sane animadvertens Curia huiusmodi articulum ab inolita observantia difformem esse, literas sequentis tenoris Capitulo scripsit: « Huius Ecclesiae statuta neque approbari, › neque regiae sanctioni subiici possunt, nisi prius articulus > tertius reformetur circa curam animarum, quae prouti

« ÖncekiDevam »