Sayfadaki görseller
PDF
ePub

> antea erat, remanere debet. Curati coadiutores a parocho electi, atque ab Ordinario approbati sint oportet, ad quem > Curae methodum iuxta institutiones a rege approbatas et > ss. Ecclesiae canones praecipere spectat etc. › Duobus hisce facti argumentis archipresbyter innixus, absque ulla erroris formidine concludi posse edisserit ius eligendi parochos coadiutores non ad Capitulum sed ad Archipresbyterum pro tempore privative pertinere, et Archiepiscopum nullum aliud ius sibi arrogare valere, quam ut coadiutores ab Archipresbytero electos approbet.

QUAE FAVORE ARCHIEPISCOPI FACERE VIDENTUR. Archiepiscopus in sua informatione H. S. C. porrecta, sermonem instituens circa parochorum coadiutorum electionem, denegat, quod ii, ceu ex adverso asseritur, per 76 annorum spatium ab Archipresbytero pro tempore electi fuerint. Imo affirmat hoc ius ad Archiepiscopum spectare, idque dubio procul scatere ait patentibus literis, a Vicario Generali B. ad Archidiaconum sub die 20 Martii 1849 scriptis, in quibus nomine et ex mandato Theatini Archiepiscopi praescribebatur, ut quidam Sacerdos nomine C. ad Ecclesiam Collegiatam s. Ioseph loco Canonici B. tamquam Oeconomus coadiutor mitteretur.

A veritate pariter abhorrere subdit quod Archipresbyter affirmat, nempe ab anno 1849 parochos coadiutores ab eo iugiter electos fuisse. Animadvertit enim Archiepiscopus, quod huiusmodi electiones non quatenus Archipresbyter, sed quatenus Vicarius generalis Archiepiscopi loco ipse peregit; quandoquidem in facto esse subdit ipsum fere semper Vicarii. generalis ufficio functum fuisse.

Neque ipsius causae suffragari urget literas quas capta occasione innovationis circa curam animarum in statutis a capitulo inductae, Curia sub die 20 Novembris 1855 ipsi scripsit; siquidem harum literarum sensus longe alius ab eo est, quem Archipresbyter ipse tribuere conatur. Perpendit enim quod tunc temporis Archiepiscopus Theatinus praescribens ut circa Curae exercitium nihil innovaretur, et omnia

sicuti antea fieri solebat, procederent, significare voluit quod parochorum coadiutorum electio a Curia Theatina fieri debebat. Verum, perpendit Archiepiscopus, dato etiam, sed non concesso quod citatae literae sensus dari debeat, quem Archipresbyter tribuit, tamen quemvis valorem amisisse censet in vim posterioris decreti, quod occasione Sacrae visitationis Archiepiscopus De Marinis anno 1860 edidit. Sane cum ex hoc decreto statutum fuerit quod cura animarum a Capitulo et Clero collegiali exerceretur, exclusis tamen Archidiacono, Cantore, Thesaurario atque Canonicis Theologo et Poenitentiario; quodque Archipresbyter a sex Capitularibus coadiuvaretur; manifestum erumpit nullum ius circa Coadiutorum nominationem ex tali decreto Archipresbytero concessum fuisse.

In tanta rerum factorumque implexa congerie, ut pronior via ad quaestionem super eligendis coadiutoribus definiendam sterneretur, ex officio animadversum fuit, iuxta comunem Canonistarum sententiam duplex coadiutorum seu cooperatorum parochialium genus dari. Eorum scilicet qui parocho adsignantur sive ob aliquam perennem animi, aut corporis infirmitatem, sive ob necessariae scientiae defectum inhabili ad curam gerendam effecto Dec. Lib. 3 tit. 6 cap. 3, et eorum qui a parocho adiunguntur quando ita numerosus est populus, ut solus parochus ministrandis sacramentis sufficere nequeat.

Secundi generis coadiutores, qui communius Vicarii Curati vel vices parochi gerentes appellantur, in pluribus ab aliis differre tradit Bouix de Par. p. IV c. 2 §. 1. Illos ab Ordinario, hosce a parochis nominari et ab Ordinario approbari: parochos huiusmodi ius sibi vindicare in vim Cap. IV sess. 21 Conc. Tridentini, ubi haec praescribuntur: « Epi> scopi, etiam tamquam Apostolicae Sedis delegati, in omni> bus ecclesiis parochialibus, vel baptismalibus in quibus

populus ita numerosus sit, ut unus Rector non possit suf>ficere ecclesiasticis sacramentis ministrandis et cultui di> vino peragendo, cogant Rectores, vel alios ad quos per

[ocr errors]

» tinet sibi tot Sacerdotes quot sufficiant ad sacramenta > exhibenda, et cultum divinum celebrandum. » De qua Conc. Trid. dispositione disserens Bouix loc. cit. §. 2 haec habet: Dum scilicet decernunt Tridentini Patres ut Epi> scopi parochos cogant sibi vicarios adiungere, aperte et » aequivalenter nominationem hanc parochis ipsis tribuunt » si enim debuisset nominatio haec ab Episcopis fieri, non > usi fuissent hac formula cogant parochos sibi adiungere › Vicarios, bene vero hac altera parochi vicarios adiun» gant. Imo si vicarius nominetur ab Episcopo, et sola » Episcopi auctoritate deputetur, et in parochia constituatur, > iam non potest cogi parochus ad adiungendum sibi hunc › Vicarium, siquidem ea ipsa Episcopi nominatione et de» putatione iam est adiunctus et constitutus. Ut proinde › dicendum sit vel Tridentinos Patres absurda et ridicula » formula usos fuisse (quod profecto dicere nefas est) vel > adiunctionem vicariorum, seu quod idem est eorum ele> ctionem et nominationem ad parochos ipsos pertinere. » Quod tamen non impedit quin debeant, ut dicetur infra, >> eiusmodi Vicarii a parochis assumpti, approbationem ab > Episcopo prius obtinere, quam officium suum

> valeant. »

exercere

Hanc sententiam, in casibus etiam durioribus, sequutas fuisse ss. Congregationes affirmat citatus auctor, qui allegat Mediolanen. 26 Aprilis 1732, ubi sequentia leguntur: « agitur ibi de quadam Ecclesia Collegiata, quae simul erat parochialis. Residebat cura habitualis penes Capitulum, » actualis vero penes Praepositum. Fuit autem propositum > inter alia hocce dubium: An et ad quem spectet ius eli» gendi coadiutorem in exercitio curiae, quoties eo opus » sit. Et S. Congregatio respondit: spectare ad Praeposi» tum cum approbatione ordinarii. Ex quo vides vicario> rum nominationem pertinere ad Curatum, etiam quando » non habet nisi curam actualem, remanente penes Capi> tulum habituali cura. »

Huic doctrinae S. C. Doctorum sententiam conformem esse,

inter quos citatus fuit Fagnanus, qui in Cap. Consultationibus de clerico aegro n. 13 habet: « Quamquam enim > authoritas instituendi Vicarios perpetuos in beneficiis sit › penes Episcopum, curati tamen et vicarii perpetui utique › vicarios temporales absque Episcopi licentia sibi assumere possunt, dummodo sint noti, et de promotione eorum › constet. Hodie tamen approbari debent ab Ordinario etc. » Ad rem plura videri posse apud Constitutiones Innocentii XIII Apostolici muneris, et Benedicti XIII quae incipit. In supremo.

Tandem ex officio quoque perpensum fuit, generaliter loquendo, coadiutorum electionem a Capitulo peragi, quoties cura habitualis ad Ecclesias cathedrales vel collegiatas spectat. Videri praeterea quod cura habitualis ipso iure ad Capitulum Ecclesiae cathedralis pertineat, cum ipsum Episcopi senatum constituat, et hanc esse praxim in hac alma Urbe Romae quoque vigentem.

Quibus aliisque praenotatis proposita fuerunt enodanda.

Dubia

I. An Cura habitualis ad Vastense Capitulum spectet

in casu.

II. An, a quo et quomodo parochi coadiutores eligi et confirmari debeant in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. Ep. et Reg. re mature discussa sub die 5 Iunii 1885 censuit respondere: ad I. Habebitur ratio in 2. ad II. Coadiutores nominandos esse ab Archipresbytero et ab Episcopo confirmandos. Coadiutores vero praelative eligendos esse inter capitulares, qui adsint idonei ad id muneris.

EX QUIBUS COLLIGES: I. Curatos Vicarios parocho adiungendos sive ob aliquam perennem animi aut corporis infirmitatem, sive ob necessariae scientiae defectum inhabili, ab Ordinario eligendos esse.

II. A parocho vero eligendos et ab Ordinario approbandos coadiutores, qui parocho adiunguntur, quando ita nu

merosus est populus; ut solus parochus ministrandis sacramentis solus non sufficiat in vim Cap. IV Sess. 21 Conc. Trid. III. 'Huiusmodi ius parochis omnibus competere penes quos, praeter actualem, cura quoque habitualis residet.

IV. Imo ad ipsos pertinere etiam quando non habent nisi curam actualem, manente penes Capitulum habituali cura. V. In themate vero parochum coadiutores praelative inter capitulares eligere teneri, quia adsunt argumenta quae suadere videntur Capitulares munere decoratos fuisse, parochum in curae animarum exercitio per turnum coadiuvandi.

VI. Non tamen quoscumque capitulares a parocho eligi et ab ordinario confirmari; sed eos tantummodo, qui qualitates ad id muneris exercendum a iure requisitas praeseferunt.

EX S. CONGREG. INDULGENTIARUM

PLACENTINA

DUBIA quoad formulam utendam ab Episcopis in elargienda benedictione Apostolica cum indulgentia plenaria.

Caeremoniarius Episcopalis dioeceseos Placentinae in opere, cui titulus: Praxis Pontificalis auctore cl. Herdt, relate ad facultatem qua potiuntur Episcopi elargiendi benedictionem Apostolicam, cum plenaria Indulgentia sequentia perlegit: << Si tamen lectio literarum Apostolicarum supprimatur, ne populus diutius in Ecclesia retineatur et sola formula attentis facultatibus » etc. latino et vernaculo idiomate legatur ut de delegatione » constet, declaravit S. Congregatio Indulg. illum ritum et for"mam, attenta rationabili causa exposita, revera sufficere ad lu»crifaciendam. Indulgentiam Apostolicae benedictionis, dummodo " formulam - attentis facultatibus etc. - fidelibus constet ea Pon»tificia delegatione tantum impertitam fuisse.

Iam vero ab hac Sacra Congñe Indulgentiarum et SS. Reliquiarum sequentium dubiorum solutionem humiliter expostulat:

1. Utrum responsum Sac. huius Congňis a cl. Auctore relatum quod in collectione Decretorum legitur datum sub die 30 Iunii 1840

« ÖncekiDevam »