Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tentia, et summa constantia, et hac ex parte cavendum ne quis opinionibus falsis aut ullo modo conniveat, aut mollius resistat, quam veritas patiatur. De iis quae sunt opinabilia, licebit cum moderatione studioque indagandae veritatis disputare, procul tamen suspicionibus iniuriosis, criminationibusque mutuis. Quam ad rem, ne animorum coniunctio criminandi temeritate dirimatur, sic intelligant universi: integritatem professionis catholicae consistere nequaquam posse cum opinionibus ad naturalismum vel rationalismum accendentibus, quarum summa est tollere funditus instituta christiana, hominisque stabilire in societate principatum, posthabito Deo. -Pariter non licere aliam officii formam privatim sequi, aliam publice, ita scilicet ut Ecclesiae auctoritas in vita .privata observetur, in publica respuatur. Hoc enim esset honesta et turpia coniungere, hominemque secum facere digladiantem, cum contra debeat sibi semper constare, neque ulla in re ullove in genere vitae a virtute christiana deficere. Verum si quaeratur de rationibus mere politicis, de optimo genere reipublicae, de ordinandis alia vel alia ratione civitatibus, utique de his rebus potest honesta esse dissensio. Quorum igitur cognita ceteroqui pietas est, animusque decreta Sedis Apostolicae obedienter accipere paratus, iis vitio verti dissentaneam de rebus, quas diximus, sententiam, iustitia non patitur: multoque est maior iniuria, si in crimen violatae suspectaeve fidei catholicae, quod non semel factum dolemus, adducantur. Omninoque istud praeceptum teneant qui cogitationes suas solent mandare litteris, maximeque ephemeridum auctores. In hac quidem de rebus maximis contentione nihil est intestinis concertationibus, vel partium studiis relinquendum loci, sed conspirantibus animis studiisque id debent universi contendere, quod est commune omnium propositum, religionem remque publicam conservare. Si quid igitur dissidiorum antea fuit, oportet voluntaria quadam oblivione conterere: si quid temere, si quid iniuria actum, ad quoscumque demum ea culpa pertineat, compensandum est caritate mutua, et praecipuo quodam omnium in Apostolicam Sedem obsequio redimendum. Hac via duas res praeclarissimas catholici consecuturi sunt, alteram, ut adiutores sese impertiant Ecclesiae in conservanda propagandaque sapientia christiana: alteram ut beneficio maximo afficiant societatem civilem, cuius, malarum doctrinarum cupiditatumque caussa, magnopere periclitatur salus.

Haec quidem, Venerabiles Fratres, habuimus, quae universis

catholici orbis gentibus traderemus de civitatum constitutione christiana, officiisque civium singulorum.

Ceterum implorare summis precibus oportet caeleste praesidium, orandusque Deus, ut haec, quae ad ipsius gloriam communemque humani generis salutem cupimus et conamur, optatos ad exitus idem Ipse perducat, cuius est illustrare hominum mentes, permovere voluntates. Divinorum autem beneficiorum auspicem, et paternae benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque universo vestrae fidei vigilantiaeque commisso Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 1 Nov. an. MDCCCLXXXV. Pontificatus Nostri Anno octavo.

LEO PP. XIII.

EX S, CONGREGATIONE CONCILII

CAIETANA

PRIVATIONIS PAROECIAE

Die 13 Iunii 1885.

Sess. 13 cap. 4 sess. 21 cap. 6 De Reform.

COMPENDIUM FACTI. Parochus pagi Tremonsuoli, a tempore quo Ecclesiam regere coepit, quamplurimis perturbationibus et accusationibus fuit impetitus. Ut de aliis sileam, ex actis constat, die 30 septembris 1859 plures in eum impetum fecisse, eius domum diripientes, eumdemque percutientes; ex quorum manibus vix effugiens, ad vitam tuendam se recepit ad castra militum neapolitanorum, qui belli causâ tunc apud Caietam commorabantur. In vinculis ibi coniectus, et subinde opera Archiepiscopi liberatus, atque iterum iudicio suppositus quorumdam proborum virorum, insimulatus est de prava consuetudine cum quadam Maria, de sollicitatione in sacramento confessionis, atque redargutus tamquam fautor rebellionis in regem Franciscum II, ac pagi et familiarum perturbator.

At mutato paulo post per ea loca civili gubernio, haec instantia prosequutionem non habuit; verum sub novo regimine eadem tristia prosequi deprehenduntur. Quandoquidem accusationes et recursus finem haud habuerunt, unde Parochus tum a civili tum ab ecclesiastica auctoritate plura pati debuit; ita ut Syndicus et minister status pro negotiis cultus Archiepiscopo scribebant, eius attentionem reclamantes ad vitam et opera parochi eiusdem; imo minister status significabat, se coactum esse hunc parochum loco suo movere, tum ob eius pravos mores, tum ut in tuto poneret vitam illius.

[ocr errors]

Et reapse die 20 octobris civilis officialis, vulgo Intendente Caietani districtus, Archiepiscopo significabat parochum comprehensum fuisse, atque custodiri in conventu pp. Reformatorum loci Traetto. Tum vero Ordinarius prius oeconomum pro paroecia deputavit, et postea apud civilem auctoritatem instetit ut liberaretur parochus eique pro commoratione usque ad novas dispositiones suburbium Caietae assignaretur; quod et obtinuit. Verum unde quies erat, saltem ad tempus, speranda, inde potius nova exarsit quaestionis occasio. Quandoquidem parochus domum parochialem, et subsidia convenientia, iuxta oeconomi desideria, huic praestare detrectabat.

Interea parochus in ius raptus coram r. Tribunali s. Mariae Capuae Veteris, ubi plurium criminum, nempe furti, tentati homicidii, testium subornationis, nec non ordini publico oppositionis reus factus fuerat, ob hoc postremum crimen unice damnatus extitit, carceris poenâ ad mensem multatus, sed in ceteris absolutus evasit.

Verum interdum paroeciae conditio pessum ibat: nemo oeconomi munere stabiliter fungi volebat, quia parochus, nėmini victum, domicilium in domo paroeciali et cultus expensas praestare volebat, saltem ut expostulabatur. Anno autem 1872 parocho concedebatur ad suam ecclesiam se iterum recipere, quin tamen ei libera bonorum administratio permitteretur: sed et iterum iidem questus renovari coeperunt et super haec omnia parochus, oculorum infirmitate captus, ad munera sua implenda impotens in pluribus fiebat.

Quum etiam actuali Ordinario exhibita fuerit petitio ab incolis contra Parochum, Antistes monuit Parochum ne missam celebraret, eumdem ab administratione paroeciae suspendit, eo quod sacramenta administrare nequiret cum captus oculis esset, nominavitque oeconomum provisorium Sacerdotem Merola. Ex hoc decreto tali agitatus indignatione Parochus fuit, ut acciverit Ordinarium ad praetoris civilis tribunal. Postea tamen ad meliorem frugem reversus nuncium causae misit.

Deinde autem oeconomum, quem haud aequo animo ferebat, oppugnare indesinenter coepit; eumque tamquam ineptum ad Archiepiscopum, ad Summum Pontificem, ad S. C. C. successive, nec semel accusabat. Interea in dies paroeciae status deterior fiebat; plebs conquerebatur, et vice-syndicus illius pagi ad Archiepiscopum et ad syndicum Minturni iterum atque iterum de neglecta animarum cura, contra oeconomum et contra parochum, recursus faciebat.

Fuit demum quidam Guillelmus Coraccio, filius Mariae qui die 8 Ianuarii 1883 accusationem formaliter contra parochum interposuit, unde processus inchoatus est. Plura tunc deducta sunt contra eumdem; ipseque protestabatur· contra singulos testes, plerumque tamquam suspectos, ac praeprimis contra ipsam curiam et praesertim contra vicarium generalem, iudicem in hac causa electum, quem sibi inimicum declarabat: de quibus etiam ad S. Sedem recursum interponebat. Verum S. C. C. audito Ordinario, cui facultatem iam fecerat, ut, praevio processu saltem in forma summaria, ad parochi destitutionem deveniret, eidem rescripsit: «Non obstante parochi protestatione, Archiepiscopus procedat ad ulteriora usque ad sententiae emanationem. »

Quae reapse data est die 21 Maii 1884, atque ita: « Attentis etc..... iustitiam et charitatem prae oculis habentes, iudicamus ac dicimus, R. D. parocho etc. assignandum bimestre, a die notificationis huius sententiae computandum, ut parochiale officium et beneficium resignet.... et quatenus ipse huic sententiae obsistens, parochiale officium et beneficium ut supra intra bimestre non resignet, ab officio et beneficio parochiali iam dicto iuridice removendum et privandum, prout nunc pro tunc iudicialiter et definitive remotum dicimus et declaramus. »

Disceptatio Synoptica.

DEFENSIO PAROCHI. Patronus praemisit, Parochum ab initio sui pastoralis officii incurrisse odium atque invidiam familiarum Merola, et Coraccio, a quibus omnium malorum

« ÖncekiDevam »