Sayfadaki görseller
PDF
ePub

causa repetenda est. Commemorans deinde patronus infirmitatem oculorum, qua infelix parochus captus est, eiusque absentiam a paroecia, hanc morbi curandi causae potiusquam criminum titulo tribuendam dicit.

Reversus autem ad suam ecclesiam parochus, quamvis oculis laborans atque ab oeconomo adiutus, tamen parochus esse non destitit. Anno vero 1876, novo Praesule ad caietanam sedem electo, res aliter procedere coepisse. Quandoquidem hic amicitiae vinculis cum familia Merola, et in specie cum sacerdote Salvatore Merola coniunctus, atque ab iis excitatus, contra coecutientem atque infelicem curatum ad superius relatum decretum devenisse, quo sacerdoti Merola cura paroeciae demandabatur.

Novum autem oeconomum, tantâ suffultum amicitiâ, loco et officio abuti coepisse. Ab horis antelucanis rus petere consuevisse ad locum, duobus millibus passuum dissitum, ad pagum Tremonsuoli nonnisi nocte iam facta rediturum. Unde plures sine sacramentis decedere debuisse. Ulterius oeconomum ad verbum Dei explanandum haud esse gnarum, et, quod gravius est, facultate ss. confessiones audiendi haud esse munitum. Unde fideles numquam evangelii explanationem audire, numquam poenitentiae sacramentum ab hoc oeconomo posse recipere. Accedere eius vitam honestam neutiquam esse, cum rure apud se retineat quamdam feminam, de qua fama bona non est. Curia utique se excusat de huius oeconomi provisione, edicens alium sacerdotem non inveniri, qui Tremonsuoli una cum parocho vivere acceptet, quod falsum est: nam plures hoc munus libenter susciperent.

Hisce omnibus permotus parochus ad s. Sedem pro remedio rem detulit, quin imo apud curiam etiam instetit, ut oeconomus Merola removeretur. At vero ex tunc feliciori exitu strui machinatio coepit, qua parochus paroecia cedere cogeretur. Quandoquidem ad processum contra parochum pro beneficii privatione aperiendum, accusatorem ad curiam misit quemdam Guilelmum. Hunc, quem rheda clausum secum evexit Caietam, contra .matrem suam Mariam, tamquam

parochi concubinam, et filiorum familiae secordem, deponere actibus et minis coegit. Causae ita institutae iudicem assignatum fuisse vicarium generalem Ferraro qui gerit hostilem animum in parochum, quique proinde iudex suspectus, iuxta patronum, dicendus foret.

Similia. de testibus; quorum alios uti suspectos renuntiat, alios uti inimicos, plerosque vero reiiciendos edicit, quia aut sibimet contradicentes in diversis interrogationibus, aut veluti infames nulla fide dignos, vel quia familiae Merola servitio aut in agris aut in mari sunt addicti ab eaque ad deponendum contra parochum missi; qui proinde veluti familiares illius, qui parocho inimicus existit, suspecti aeque eva dunt.

Impetit subinde patronus modum quo processus habitus est. Quandoquidem ab initio acta et depositiones sine indice iacebant, sine paginarum numeratione, neque folia erant consuta. Conqueritur etiam parochus quaedam documenta syndicorum, aliasque auctoritates sibi faventes, curiae oblatas, surreptas fuisse a processu, testes nonnullos, quos examinari petierat, vel fuisse reiectos a curia quin audirentur, vel fuisse ab oeconomo Merola exterritos, ne ad curiam accederent, atque tandem aliquos testes quos rogari petierat iuxta formulas a se oblatas, ita interrogatos haudquaquam fuisse. Et super haec omnia testes omnes absente rei patrono auditos fuisse.

Non obstante tamen tanta plurium eorumque potentium in parochum simultate testes, nec paucos, nec parvae notae inventos esse qui pro parocho deponere non renuerunt, ait patronus. Atque hisce quasi introductive dictis, patronus speciatim agit de processus nullitate. Atque in eo capite notat primum iudicem processui instruendo praepositum ipsum esse, qui et sententiam tulit: id autem praxi sin minus utriusque fori damnari; et in themate praesertim cavendum fuisset, cum iste iudex, vicarius nempe generalis, suspectus evasisset.

Ulterius constat testes omnes auditos fuisse absente reo

eiusque defensore, et numquam repetitos, quamvis parochus id mordicus reclamaret. Unde emanare nullitatem actorum iuxta Rotam decis. 581 n. 9 cor. Penia, idem patronus affirmat. Verum equidem est in fine processus patronum rei admissum fuisse ad aliquos testes audiendos: ast tunc parum intererat adesse patronum vel non; cum iam satis superque in curia essent contra reum testimonia congesta.

Hoc autem nonnisi per iniuriam et cum rei damno factum fuisse. Quapropter daretur heic casus admittendi novam testium auditionem, quamvis processus iam sit clausus, ad tradita expresse per textum in cap. Per tuas 48 Extrav. De test. ibi- «Non respondemus illum non esse super hoc de cetero audiendum, nisi forsan a principio illum interrogari super certis articulis postulasset, idque malitiose vel negligenter praetermissum. » Atque DD. ibidem. Ulterius vadimonia ad testes directa fuerunt non per curiae apparitorem, sed per Salvatorem Merola, cuius maxime intererat testes parocho inimicos seligere atque parare.

Sed et aliud reprehendendum occurrit: quandoquidem cum ageretur de beneficii privatione ex titulo praecipue concubinatus; iam praemittenda erat trina monitio ex textu expresso in sess. 25 cap. 14 de reform. et DD. passim. At vero monitiones datas haud fuisse orator praetendit. Et si tales fuisse dicantur quae privatim parocho factae sunt, puta a monacho Aurelio a s. Donato aliisque, iam respondet idem orator cum Vermigliol. Caus. crimin. 122 n. 6 - ibi << Neque obstat quod D. Michaeli fuisset ter persuasum a parocho ut dimitteret conversationem cum Margarita. Nam ex huiusmodi suasionibus non potest dici concilio satisfactum, tamquam requirenti expresse canonicam superioris admonitionem. »

Futilia autem allegare curiam, quando de omissa monitione sese excusat: aut appellans ad processum summarium, aut dictitans se voluisse in hoc vitare speciem persecutionis in miserum parochum, oculis captum.

Demum peccavisse curiam etiam in eo quod non serva

vit gradationem poenarum ab eodem Tridentino cit. loc. praescriptam, quam ita reassumit De Luca De benef. discept. 75 n. 10: « Aderat etiam clarus defectus formae ab eodem S. C. Tridentino praescriptae, ad effectum, ut ex dicta causa concubinatus ad privationem procedi valeat, quod scilicet fiat trina monitio, cum triplici graduali punitione, primum in privatione tertiae partis fructuum, secundo in omnimoda privatione fructuum ac administratione, et tertio in privatione ipsorum beneficiorum. » Parochus autem privatus illico fuit beneficio.

Deveniens orator ad ponderanda crimina quorum parochus accusatur, singula recenset, atque ita: De prava consuetudine cum Maria P. dein cum Maria C. modo vero cum Maria G. At vero, notat patronus, quod ad priores duas mulierculas attinet, remeandum esse ad 20 et amplins retro annos. Porro L. 29 §. 5 ff. ad leg. Iuliam de adult. statutum est, « ne crimen quinquennio continuo sopitum excitetur. Et DD. passim; sed praesertim Gregorius XVI edicto diei 20 septembris 1832 id cavit art. 42, 43.

Ast, adiicit idem orator, haec dicta sunt veluti ad abundantiam, quia de impactis criminibus cum altera ex tribus feminis iuridice non constat. Quandoquidem nullus testis adductus est de visu; sed et ipsi qui adversi sunt, familiae Merola addictissimi, tamen nihil aliud referre valuere, quam hoc: dicitur, fertur et similia. Porro ex rumore sicut ex publica voce et fama non oriri legitimam probationem docet Rota decis. 581, num. 3, coram Penia; praesertim cum testes de fama, a quonam voces hauserint, dicere haud sciant; et possit id derivare ex. alicuius malevoli perfidia iuxta Rotam decis. cit. n. 5. Accedit etiam plures alios testes parocho faventes contradicere prioribus et fateri se nihil scire, nihil audivisse, unde auctoritas priorum prorsus subvertitur, eadem Rota ib. num. 11; idque fortius cum reo favendum in dubio sit. Ac tandem prae oculis etiam esse habendum ad testes adversos excludendos aliud factum, nempe plures eorum sibimet extra iudicium contradixisse,

aliquos edixisse sibi a familia Merola depositiones contra parochum fuisse impositas; alios autem narravisse in Curia exhibitam sibi tamquam propriam depositionem ibi confictam, quam ipsi non noverant.

De blasphemiis notat patronus, utique nomen Dei aut sancta nominare parochum exclamando aliquando solere; at vanam divini nominis usurpationem non esse blasphemiam. De scandalo autem dicit hoc, si quidem existit, pharisaicum fuisse, de quo proinde nullam esse habendam rationem. De odio populi atque spretu parochi falsissimam accusationem esse; pluresque testes existere qui parochum amari fatentur. Odium autem malae plebis non esse canonicam causam removendi parochum nisi «< pervicacia plebis cogi ad parendum nequeat » - ceu habet Innocentius III cap. 10 De renunc. In themate autem tale odium deesse. Demum de obloquutionibus in Archiepiscopum, eas dictas fuisse subsequenter ad plura quae infelix parochus passus est, nec de cetero gravia aut calumniosa existere; sed quaerimonias potius fuisse, ex eo quod alimentis propemodum a Curia parochus privari videbatur.

Hisce itaque omnibus perpensis patronus concludit appellans ad illud aequitatis et iustitiae principium « afflicto afflictionem non esse addendam. »

DEFENSIO CURIAE. At vero altera ex parte observandum est, plura nec minoris vis esse argumenta quibus evincatur parochi vitam turpem scandalosamque existere, talem nempe quae poenâ et castigatione condignâ plectenda iure videatur. Omnia enim praesto sunt quae ad concubinatum evincendum desiderantur. Adest enim Maria C. pariterque Guilelmus et Alexander qui turpes parochi relationes, tum cum ipsa Maria tum praesertim cum vidua G. testantur. Quin iuvet confugere ad retractationes ab iisdem emissas. Licet enim extra iudicium in privatis litteris negare ausi sunt quae in iudicio deposuerunt, aut eadem veluti sibi vi aut dolo extorta reiicere; tamen dicto iudiciali standum est; Reiffenstuel Lib. 2 decret. n. 335 De test. et attest. « Si testis sub iuramento

« ÖncekiDevam »