Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et postea hac relicta Americam fugiendi, non modo verbis sed etiam scriptis Augustus ipsi Mariae significavit. Quandoquidem inter epistolas, quas viderat Advocatus Le Faure, unam adesse, biduo ante matrimonium conscriptam, in qua Augustus Mariae exprimebat sensum perpetuae affectionis.

Omnia haec vero apprime cohaerere dicit Defensor agendi rationi Augusti, ceteroquin inexplicabili per illud temporis. Ex una parte enim, post tractatus matrimonii cum Magdalena initos, cum Maria Balot relationes continuo fovere, eique amoris sensus promere, donaria et pecuniam suppeditare, eiusque propinquis affatim et libenter conversari. Ex altera parte vero non prius qnam sex ante matrimonii hebdomadas Magdalenam invisere Augustum coepisse, idque admodum raro. In hisce porro conventibus taciturnum, praeoccupatum alienisque cogitationibus intentum Augustum sese ostendisse; ergaque sponsam tam parum studiosum, ut ipsa a parentibus postulaverit paulo ante matrimonium contrahendum, ut a proposito desisterent nuptiarumque tractatus abrumpere vellent; nec nisi matris hortatibus ac pressionibus ipsam cessisse, ut nuptiis annueret. Hisce accedere, Augustum numquam monilia et donaria sponsae obtulisse, si annulum nuptialem demas: aegre tulisse librum matrimonialem, ceu Parisiis moris est, puellae debere offerre nec pertulisse nuptialem domum necessariis et suppellectilibus instrui: neque tandem propinquos et amicos sponsae invisere voluisse. Unicum siquidem ab Augusto finem intentum fuisse, ut nullum instrumentum dotale conficeretur, atque in manus suas dos a matre sibi promissa continuo traderetur. Haec omnia apertissime, tum matrem, tum patrem Magdalenae Parisiensi iudici testari: quorum depositiones ex integro defensor retulit.

In secundo capite suae allegationis ex matrimonium concomitantibus deficientiam consensus probare Orator studuit. Ipso siquidem die celebrationis contractus civilis cum hora adventasset, actui civili omnibus paratis, unum defuisse Augustum; quem anxium, agitatum, et reluctantem ante

Palatii fores deambulantem, impulsum fuisse ad ingrediendum asseruit Advocatus Le Faure ex relatione unius testis modo defuncti, qui actu interfuit. In actu vero celebrationis. ritus Augustum fuisse tristem, agitatum, extraneis cogitationibus implexum, oculos ad dexteram partem Ecclesiae, in qua inter ceteras, mulier aderat sponsos irridens, defixos habentem deposuit testis sacramentalis Le Faure, qui in muliere illa Mariam Balot recognovit, quum litterarum cessionem. cum eadem pertractavit.

Expleto sacrò ritu, testantur Magdalenae parentes, Augustum ab Ecclesia subito evasisse, et in platea deambulantem nicotianis foliis fumo absumendis intentum reperiisse tum sponsam tum propinquos et amicos qui caeremoniae interfuerunt. Quin imo tam inurbanum ac tam parum sollicitum de sua uxore se praebuisse, ut neque manum eidem obtulerit cum in rhedam ascenderet.

Neque hanc Augusti agendi rationem miram esse debere, subdit Orator, cum ille unice intenderet ad amasiam tranquillam reddendam, promissiones eidem factas servandas, animique sui sensus intentionemque habitam in simulato coniugio peracto se perpetuo non ligandi eidem pandendos. Hac de causa secreto se recondens in cellario Comitis, furtive ad amasiam epistolam conscripsit, quam quidem licet inter illas Tribunali Neo-Aurelianensi exhibitas minime reperiri, coniuges tamen D' Auvilliers pluresque alii testes vidisse et perlegisse testantur, cum de omnium epistolarum traditione ageretur cum Maria, quae noluit omnes tradere, etiam soluto pretio, ne forsan veneficii correa insimularetur.

Ad tertium tandem suae orationis caput Defensor adveniens, demonstrare aggressus est, simulatam Augusti voluntatem et intentionem in matrimonio contracto ex subsequenti facto, quod inter sponsos plurimos per dies nullum intercesserit carnale commercium: et si qua fuit postea relatio, minime affectu maritali fuit habita et completa, sed explendae potius libidinis causa ex parte viri, ceu Magdalena in epistola ad iudicem testatur.

Sed maiora defensor urget: nam intentionem simulandique voluntatem Augusti luculentissime devinci ex nonnullis epistolis, post initum matrimonium amasiae conscriptis, quas omnes in summario retulit, sed potissimum ex illa Lugduni scripta die 30 Aprilis 1875, octo post dies ab initis. nuptiis.

Ex quibus omnibus facile deduci posse videtur revera fictum et simulatum fuisse consensum Augusti in nuptiis initis cum Magdalena, emissum cum intentione et voluntate Sacramenti bono omnino contraria et unice directa ad finem consequendi a matre dotem seu donationem, qua obtenta, vinculum ille abrumperet cum Magdalena, in Americam cum amasia convolaret, cum eaque turpem consuetudinem duceret.

Şedulo porro distinguendum Orator censuit, non agi in themate de casu quo quis verum et perpetuum matrimonii vinculum contrahendi voluntatem habeat, et interim intentionem enutriat fidei coniugali deficiendi, ut tum amasiae, tum uxori rem coniugalem praestet: de casu vero hic agi, in quo constat, Augustum de Livaudais nullam habuisse intentionem sese perpetuo vinculo ligandi, et coniugalem consuetudinem ducendi cum Magdalena; cum unice intenderet cum Maria copulari, et ad eum finem assequendum ex simulato coniugio media sibi comparari.

Neque scriptis tantum, sed verbis etiam pluries hoc Mariae ab Augusto confirmari, uti testes ab illa accepisse. declarant. Ex quibus declarationibus liquido constare haud serio et firmo animo matrimonium ab Augusto contractum fuisse, et huius voluntatem quantocius a transitorio hoc iugo sese liberandi, et ad Mariam convolandi, quam constanter uti suam ille respiciebat.

Hucusque expositis fastigium imponere facta quae sequuntur. Quandoquidem Augustus unice intenderat a simulato coniugio quam cito se liberare, ut promissionem Mariae factam servaret, ceu ipsi scripserat. Quam ob rem pluries a patre pertentavit donationem bonorum, quae contigebat sibi

remittendam, quin ullum conficeretur legale instrumentum. Ast incassum cautum namque a patre fuit medietatem summae a matre donatae uxori Augusti debere reverti, casu quo ei superstes fuisset.

Hisce in irritum cessis, subdit Orator, omnes Augustum conatus impendisse ad sponsam e medio tollendam, adhibitâ veneni ope, ut ius reversibilitatis donationis, Magdalenae favore in casu superviventiae resolveretur, ipseque liber donatione matris potiri posset. Eum in finem relationem continuam in epistolis cum Maria Augustum fovere, quas, ne a Magdalena eiusque parentibus observarentur, in cauponis scribere, et a semetipso in officio recipere solere. Inter haec continuo vagari tum penes Magdalenae parentes, tum penes proprios, rursumque penes sponsae domum. Inibi degentem ope veneficae substantiae pillulis confectis, Magdalenam interficere conari, dum interim exitu felici securum omnia vestimenta Parisios, sub praetextu ut sordibus tergerentur, ad Mariam mittere, ut paratum se teneret cum ea in Americam confugere, vix patrato uxoricidio, sublatoque impedimento, pecuniam consequutum. Verum Magdalena e somno expergefacta pro tunc evanuisse propositum, quod melius in tempus et locum magis opportunum perpetraturum fore. Mariam morarum impatientem, cum ad mensem Iulium perventum esset, Augusto conscribere de eius agendi ratione conquerentem eumque ad crimen impellentem.

Quod vero domi Magdalenae perfici haud potuit, hoc obtenturum in Termis Vichy commorando Augustum sperasse. Quo in itinere quanto amore sponsam prosequutum fuisse, illud demonstrare quod ipsam itinere defatigatam, somno captam, caput reclinantem super Augusti humerum, hunc ira succensum a se repulisse. Decem post diebus, tribus telegrammatibus una die a Parisiis acceptis, sub pseudo nomine Campbel, Augustum illuc immediate se transtulisse, in domo Mariae biduo commorasse, et ad Thermas Vichy reversum, die 2 Septembris veneficium rursum propinasse, quod si vitam Magdalenae non abstulit, hanc tamen gra

vem in morbum coniecit per sex mensium spatium, uti ex declaratione ipsius Magdalenae eiusque matre et medicorum attestationibus luculentissime patet.

Post tentatum inutiliter hoc veneficium, ad suos Magdalenam morbo laborantem Augustum reduxisse asseruerunt Magdalenae parentes, et insuper quod detectis Augusti cum Maria relationibus, ille veritus ne ad tribunal traderetur tamquam veneficii auctor, citius in Americam confugerit cum amasia, antea ex fraude quâdam pecuniae vi matri

extortâ.

Ex omnibus ergo factorum adiunctis matrimonium antecedentibus, concomitantibus et subsequentibus defensor conclusit, tantam moralem certitudinem enasci, ut recte retinendum sit, Augustum intentionem et voluntatem haud habuisse se indissolubili vinculo cum Magdalena obstringendi, sed unice simulatam et externam ad donationis compendium consequendum.

ANIMADVERSIONES DEFENSORIS S. VINÇULI. Altera sed vero ex parte sacramenti Vindex totus in eo est, ut matrimonium in themate firmum, ac validum esse proclametur. Idque ut efficacius consequatur in tria capita orationem divisit. In primo loquitur de simulatione consensus eamque excludit. In secundo de Augusti intentione, substantiae ac naturae matrimonii contraria, eamque utpote in pactum. non deductam non obstare dicit. In tertio tandem tradit antecedentia, concomitantia, et consequentia non relevare. Primum itaque aggrediens orationis caput animadvertit omnia in matrimonio celebrando rite intercessisse, ideoque validum praesumi, siquidem omne factum praesumitur recte factum, donec contrarium non probetur.

Neque huiusmodi validitatis praesumptionem destrui posse subdit ab iis quae ex adverso proferuntur ad matrimonii nullitatem evincéndam. Sane duplici ex capite nullum esse dicitur matrimonium scilicet 1. ex eo quod Augustus non serium sed fictum, ac simulatum consensum nuptiis praestiterit; 2. ex eo, quod ipse nuptias contrahens intentionem

« ÖncekiDevam »