Sayfadaki görseller
PDF
ePub

rum, uti Monticello, Castel del Piano et civitatis Ilcinensis, sicut fidem faciunt singuli praepositi Confraternitatum in memoratis locis existentium, quorum attestationes in actis prostant. Imo ipse. Capellanus pii Sodalitii a Misericordia, qui ab erectione nempe ab anno 1869 hoc munere fungitur, expresse fatetur sese functiones sacras peregisse, praevio Archidiaconi parochi consensu, iuxta episcopale decretum anni 1793.

Frustra autem atque inepte gubernatorem ad consuetudinem aliarum dioeceseon confugere, quippe quae quantumvis ipsi favorabilis, numquam tamen legem constituere posset pro dioecesi Ilcinensi, et multo minus pro sodalitio loci s. Quirici d'Orcia, attentis peculiaribus rationibus et praesertim conventionibus ac pactis quibus sodales in oratorio ab ecclesia parochiali dependente admitti consenserunt. Iamvero pacta et conventiones ad unguem esse observanda neminem latet. Quapropter S. Congregatio SS. RR. cum in superius recensito Decreto multas functiones inter iura parochialia non recenseri constituerit, adiecit: salvis tamen conventionibus et pactis in erectione confraternitatum forsitan factis, concordiis inter partes initis et a s. Sede approbatis, indultis, constitutionibus synodalibus, consuetudinibus saltem centenariis. Quod et Benedictus XIV tradidit Inst. CX. Ad obiectam vero consuetudinem sodalitii del Suffragio intra limites paroeciae positi parochus reponit, hoc sodalitium in primis non habere proprium capella

sed hoc munus ab ipsis canonicis collegiatae per turnum exerceri. Imo in festis solemnioribus iuxta pacta et consuetudines parochum habere prae ceteris praelationem functiones peragendi. Utinam, ait, hoc sodalitium inspiceret gubernator ac imitaretur, tunc enim omnia in pace composita forent.

Quibus animadversis, enucleandum fuit propositum

Dubium

An sodalitas a misericordia missas cum cantu aliasque functiones non parochiales explere valeat per capellanum, independenter a parocho in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re cognitâ sub die 16 Maii 1885 censuit respondere: Negative.

EX QUIBUS COLLIGES: I. Indubium esse ex decreto generali Urbis et Orbis quod Confraternitates erectae iu Capellis tum publicis, tum privatis, adnexis parochialibus Ecclesiis et ab eis dependentibus, habent dependentiam a Parocho in explendis functionibus ecclesiasticis, non parochialibus.

II. Dependentiam Oratorii in themate evinci per facta et conditiones a Collegiata impositas et a Sodalitio acceptatas, dum concederetur Sodalibus Oratorii eiusdem usus simpliciter; quod iugiter confirmatur per parvi canonis praestationem, quae adhuc fit.

MANDELEN.

APERITIONIS ORIS ET PENSIONIS

Die 13 Iunii 1885.

Sess. 24 cap. 13 de Reform.

COMPENDIUM FACTI. Litteris Apostolicis sub plumbo diei 4 Maii 1881, collata fuit sacerdoti Erminio Iacobelli ecclesia parochialis pagi Mompeo, imposito illi onere annuae pensionis 100 libellarum, favore sacerdotis Aloysii Bonacasata, qui praedictam paraeciam resignaverat. Verum cum novus parochus pensionem tantum primo anno praestaverit,. et postea eam solvere detrectaverit, adducens nimiam reddituum tenuitatem, sacerdos Bonacasata ad S. C. C. recursum habuit efflagitans Rescripti pontificii executionem.

Rogatus, de more, Episcopus, ut audito parocho in

scriptis referret super bono Oratoris iure respondit: haud veritate niti, praebendam parochialem minimis frui reditibus; quum post exactas inquisitiones constiterit has pertingere libellas 970, cunctis subductis oneribus. Qua de re solvendae esse videntur libellae 100 Sacerdoti recurrenti donec provideatur.

Disceptatio Synoptica.

DEFENSIO PAROCHI. Quamvis Pontificis Rescripta vim legis habeant, ideoque unusquisque ea venerari teneatur ac religiosissime exequi; tamen si intercedat iusta ac rationabilis causa, aperitionis oris facultas concedi solet, ut iudici via aperiatur ad iustitiam cuilibet tribuendam Gonzalez ad Reg. 8 Cancell. gloss. 66 nunc 53, Rota coram Ansaldo decis. 578 num. 28. S. C. C. in Firmana Pensionis 17 Martii 1827.

Iamvero exploratissimi iuris est animarum curatoribus, integram servandam esse congruam, quae ex praescripto Synodi Tridentinae sess. 24 cap. 13 de ref. ad annua scutata centum pertingere debet. Pensiones igitur beneficiis parochialibus imponendae, temperatae et modicae esse debent, ut parocho semper salva supersit congrua conciliaris. Et haec est mens Pontificis in indulgendis huiusmodi pensionibus. Quod si, exagerando paroeciae redditus, talis pensio ex iisdem esset obtenta, quae parochum laederet ac minueret congruam conciliarem, esset casus rescripti obreptitii et subreptitii, quae obreptio et subreptio dolosa aut non, rescriptum semper infirmaret; Cap. super litteris 20 De rescriptis; Ferraris v. Rescriptum n. 30, 31, et subsequenter intraret arbitrium aperitionis oris.

Quod vero in themate redditus paroeciae adeo tenues sint, ut oneribus beneficio adnexis subeundis, pensionique, quamvis exiguae, pendendae longe impares sint, probari potest pluribus argumentis. Et primum ex attestatione parocho relicta a Vicario generali qui fidem facit redditus illius paroeciae, detractis oneribus, non ultra 250 libellas ascendere,

vix dimidium congruae conciliaris; 2) ex inventario a Oeconomo beneficiorum vacantium confecto, cum parochus immissus fuit in possessionem beneficii parochialis; ex quo colligitur canones et census summam 238,56 libellarum attingere, iis quoque computatis quos inexigibiles parochus ex confessione ipsius pensionarii denuntiat. Adeo ut concludendum sit iuxta parochum, quod redditus paroeciae congruam conciliarem nullo modo attingant. Unde si detrahatur pensio ac cetera onera, beneficio inhaerentia, nulla pars fructuum parocho pro sua sustentatione superest.

Probata autem reddituum insufficientia, penitus pensionem delendam esse exploratissimi iuris est; Lotherius de re benefic. lib. 1 quaest. 42; Rota coram Cavallerio dec. 404 n. 1; S. C. C. in Reatin. pensionis 15 Decembr. 1804 etc. Et hoc obtinet etiam si titularis pensionis reservationi consensum praestiterit, dummodo tamen pensionem de proprio solvere non promiserit; De Luca de pens. disc. 16 et 17; S. C. C. in Firmana pensionis 17 Martii 1877.

DEFENSIO PENSIONARII. Ex altera vero parte praeprimis notandum occurrit quod leges Ecclesiae apertissime prohibent ne clericus qui Ecclesiam resignaverit in eas coniiciatur angustias ut unde vivat, non habeat. « Neque resignatio ad» mittatur nisi constito quod aliunde vivere commode pos» sit: et aliter facta resignatio nulla sit. » Trident. sess. 21 cap. 2 de Ref. Quod locum habet etiamsi ageretur de parochis imperitis. Trid. sess. 27 cap. 6 de Ref.

Quae praescriptiones plene confirmatae fuerunt ex praxi S. C. C. prout in Eystetten. 11 Augusti et 22 Septembris 1712 et in Limbergen. 19 Decembris 1857. Unde eruitur rescripta pontificia, quibus reservantur pensiones favore Rectoris Ecclesiae parochialis qui eam resignaverit, omnimode sustineri debere; et contra ipsa, aperitionis oris. arbitrium quod cum difficultate semper conceditur, difficilius intrare posse.

Scitissimum enim est aperitionem oris non dari, nisi. evidenter constet de vitio aliquo substantiali rescripti, puta

de errore aliquo sat gravi in precibus, ceu quoad praesentem materiam, si Pontifici enarratum sit paroeciae beneficium pingue esse, dum pauperrimum est, adeo ut integrae pensioni pendendae incapax omnino sit; Rota in Verulana 5 Decembris 1817 coram Bussio, S. R. C. in Parmen. Execut. litt. Apost. 22 Iunii 1833.

At vero in themate non videtur fuisse Pontifici falsum enarratum in describendis redditibus paroeciae Mompeo; neque sat probatum quod pensioni ferendae paroecia incapax sit. Pensionarius enim uti a veritate prorsus alienum reiicit quod parochus suadere nititur de reddituum tenuitate, cum hi redditus summam attingant libellarum 1204,80 praeter incerta emolumenta. In cuius confirmationem transmittit attestationem officialis census, ex qua constat, illam paroeciam taxam libellarum 100, 12 pro praediis rusticis, et 13,81 pro urbanis. Recensio autem praediorum ad praedictam taxam imponendam redacta fuit postquam illa iam deteriora facta erant. Si igitur, infert, tanta taxa solvitur, redditus non adeo viles esse debent uti parochus adfirmat.

At magni momenti est relatio Episcopi qui requisitus retulit praebendam paroeċialem exhibere redditum, ab oneribus purgatum, libell. 970. Ex iis iniuriâ parochum conqueri de levissima pensione indicta perspicuum est; nam deductis oneribus ac etiam pensionis praestatione, parocho ex attestatione Episcopi quotannis supersunt libellae 870, quae congruam conciliarem satis superque praetergrediantur. Praeterea parochus in sua relatione gratuito omnino asserit fructus paroeciae tam exiguos esse ut pensionem sustinere non valeant. Enimvero Vicarius generalis uti falsam reiicit suam attestationem exhibitam a parocho.

Nec denique fidem habendam esse transmisso schemati activo et passivo. Non enim parochus fideliter redditus recenset, sed quosdam valde imminuit, quosdam et quideni non parvi momenti praetermittit, onera vero et sumptus extollit, legitimae probationes autem de illis quae asserit omnino desiderantur. Exinde gratuita cum sit parochi as

« ÖncekiDevam »