Sayfadaki görseller
PDF
ePub

butiones percipiant, et eo minus ut ad ceterorum fallentias admittantur. Attamen certum quoque est, concurrentibus peculiaribus circumstantiis, S. C. C. gratiam ad hoc largiri consuevisse, et exemplo sit Oriolen. diei 6 decembris 1794.

Quod si vacationum ampliationem et in iis distributionum perceptionem placeat EE. PP. capitulo Albensi largiri, decernere quoque dignentur, num canonicis illa onera, praesertim non abessendi omnibus diebus festis, imponi expediat; quae onera S. C. C. aliquando permisisse, aliquando vero vetuisse imponi, iuxta nempe circumstantias ac prudens iudicium, argumento sunt Valven. sup. cit., Casertana Indulti abessendi die 16 Decembris 1797, aliaeque. Imo in Auximana diei 12 Iulii 1631 S. C. C. censuit: « Emum Episcopum facere debere decretum, ut in collegiatis ecclesiis suae dioecesis quae vigore Conc. Trid. gaudent vacatione trium mensium, canonicos abesse non posse ultra [tertiam partem eodemque tempore, et huiusmodi vacationem contingere non debere tempore Quadragesimae et Adventus, neque in amplioribus anni festivitatibus. »

Hisce perpensis, enodanda proposita fuere

Dubia

I. An et quomodo et ad quod tempus sint ampliandae vacationes in casu.

II. An et quomodo capitularibus, vacationum tempore absentibus, concedendum sit privilegium lucrandi quotidianas distributiones in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re perpensâ sub die 13 Iulii 1885 censuit respondere: Ad I. Affirmative iuxta capitulares constitutiones; et ad tramitem Auximanae diei 12 Iulii 1631. Ad II. Affirmative.

[blocks in formation]

COMPENDIUM FACTI. Episcopus Pampilonensis in Hispania exposuit: « Iuxta morem valde antiquum in hac dioecesi preces dispensationum matrimonialium numquam mittuntur ad Datariam vel Poenitentiariam, nisi facta informatione super veritate causarum, ita ut obtenta dispensatione, illam informationem instituere necesse non sit, nisi in aliquo casu singulari et extraordinario. Mos erat etiam in hac dioecesi ut iuxta taxam statutam Vicarius generalis perciperet pro informatione praefata mercedem quatuor argentorum (reeles de vellon) et pro testimonialibus quae in gradibus maioribus expedit ad evincendam in Congregatione, ad quam preces mittuntur, veritatem ipsarum sex argenta. Pro executione vero litterarum apostolicarum nihil prorsus a Vicario generali percipiebatur ».

<< Ita res se habebat quando prodiit resolutio ipsius S. Congregationis Concilii 28 Ianuarii 1882, qua omnino prohibetur executoribus dispensationum apostolicarum aliquid percipere (1). Vicarius generalis, qui tunc erat, censuit hanc prohibitionem praxim praefatam non attingere, nec reprobare, eo quod non ut executor litterarum apostolicarum agebat quando informationem capiebat et testimonium in casu ferebat, sed ut iudex, aut alio titulo. Cum vero exeqnebatur litteras apostolicas et mandatum sibi commissum adimplebat nihil omnino percipiebat. Vicarius vero generalis, qui nunc est, non audet aliquid percipere ex informationibus et testimoniis quae praecedunt et preces et dispensa

(1) Habes hanc quaestionom Vol. XV, pag. 111. Confer etiam Cameracen. pag. 353 eiusdem voluminis.

tionem, eo quod accidentale videtur esse haec circumstantia quae ex consuetudine vel lege huius dioecesis provenit ». Inquirit ergo Episcopus scribens: utrum in prohibitione exigendi ab executoribus dispensationum apostolicarum comprehendantur etiam informationes captae ad preces efformandas et testimonium super ipsarum veritate ad dispensationem non exequendam, sed obtinendam; et quatenus affirmative, deprecatur ut de opportuno remedio pro iam actis providere dignemini ».

Disceptatio Synoptica

PRAXIS SERVANDA VIDETUR. Huiusmodi casum nullatenus comprehendi sub praecepto executoribus apostolicis dato de nihil ex suo munere percipiendo, profecto dici deberet, si consideratur quod, quae praeventive agit Ordinarius, actus non sunt apostolici executoris, et consequenter cadere nequeunt sub praecepto, quo praefati executoris, agendi ratio moderatur. Eo vel magis quia in odiosis lex extendi nequit de casu ad casum. Verum equidem est quod informationes ab Ordinario in antecessum assumptae tales plerumque sint, ut suppleant quae subsequenter ab executore essent peragenda. Attamen hoc videretur aliquid accidentale: tum quia aliquis alius prae Vicario ad id muneris posset delegari, tum quia et ulteriores adhuc informationes, post acceptas apostolicas litteras, necessariae esse possent, tum tandem quia inquisitio antecedens fieret ad testimonium de precum veritate ferendum; non vero pro exequenda gratia, quae quidem adhuc non existit, et posset etiam negari.

PRAXIS REPROBANDA VIDETUR. Ponderandum sed e contra est quod si parumper admitteretur praxis in Pampilonensi dioecesi inolita, lex, qua executores prohibentur aliquid emolumenti accipere, ferme inutilis, imo propemodum. irrisoria evaderet. Vicarii enim Generales agentes prius quae deinde facere (saltem cum omni probabilitate ex praxi hodie recepta) tenerentur, in hypotesi legis rigorem evaderent, emolumenta perciperent, et sic interea finis legis frustrari videretur.

Acta, Tom. XVIII. fasc. CCIX.

16

Idque clarius apparet si perpendatur huiusmodi informationes sive antea sive postea factas, semper tamen ad unum eumdemque finem tendere; et plane hodie cognoscitur ex quibusnam causis dispensationis gratia indulgeatur. quibusque personis gratiae executio committi soleat. Unde, praefata praxi admissa, via aperiri videretur ad evadendam legem in bonum publicum latam atque ad iterum súscitanda ea mala et incommoda, ad quae praecavenda lex ipsa constituta fuit. Tandem vero ea praxis damnari videretur ex spiritu et littera legis seu, taxae Innocentianae, cuius praescripta, saltem ut iuris explicativa, etiam extra Italiam magni profecto habentur valoris.

Quibus praenotatis, quaesitum fuit quid esset respondendum Episcopi petitioni.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re discussa sub die 18 Aprilis 1885, censuit respondere: Negative.

EX QUIBUS COLLIGES I. Non comprehendi in prohibitione nihil exigendi pro executione dispensationum, praxim aliquid percipiendi in antecessum tum pro informationibus captis ad efformandas testimonio super preces, tum pro ipsarum veritate ad dispensationem obtinendam.

II. Cadere enim nequeunt sub lege, quae rationem agendi executoris moderat, actus expleti ante dispensationem obtentam; quia tunc Episcopus non agit qualis dispensationum executor, dum lex respicit directe executorem litterarum apostolicarum; neque extendi potest de casu ad casum in odiosis; quia odia sunt restringenda.

TARNOVIEN.

MATRIMONII

Die 19 Septembris 1885.

COMPENDIUM FACTI. Inter Helenam puellam 20 annorum in Zagaj imperii russici natam, et Antonium domo Przybsz dioecesis Tarnoviensis imperii austriaci die 7 mensis Februarii anni 1880 in paroecia s. Stephani in Ecclesia P. Cap

puccinorum Cracoviae, matrimonium catholico ritu mutuo partium gaudio celebratum fuit.

Harum tamen nuptiarum exitus infelix fuit; quandoquidem, iuxta concordem utriusque coniugis depositionem, vir, per spatium quinque mensium vitae coniugalis, mulieris vas nunquam penetrare valuit. Hinc primum discordiae ortae sunt, ex quibus mutuus amor refrigescere coepit, deinde mulier ad paternos lares remeavit, et tandem penes tribunal civile Tarnoviae, pro divortio agere statutum fuit.

Huiusmodi iudicium reapse ab Helenae parentibus instauratum fuit, postquam Helena a duobus medicis explorata, intacta et virgo reperta fuit. Tarnoviae tribunal, binis aliis medicis interrogatis, ac re mature discussa, sententiam tulit, qua matrimonium nullum atque invalidum ob viri impotentiam proclamatum fuit. Quae sententia deinde ab appellationis tribunali cracoviensi, ac tandem a supremo iustitiae tribunali Viennae confirmata fuit.

Tribus hisce sententiis obtentis mulier ad Curiam episcopalem Tarnoviae confugit, ut matrimonii nullitatem a laicis tribunalibus decretam confirmaret. Mulieris precibus acceptis, Episcopus supplicem libellum Sacratissimo Principi obtulit, ut super instruendo novo processu ecclesiastico, et super defectibus in probationibus allatis benignissime dispensare, et matrimonii nullitatem in fundamento probationum adductarum gratiosissime decernere dignaretur.

Verum cum SSmus tantum il indulserit, ut nová inspectio corporalis coniugum haud fieret, et in processu ecclesiastico adhiberi valerent medicorum testimonia edita pro iudicio civili, et si fieri posset, medici adsciti iureiurando confirmarent praecedentia testimonia coram tribunali ecclesiastico, in reliquis autem procederetur ad formam iuris: hinc processus institutus est, praeter medicos, uterque coniux et septima manus auditi sunt, ac omnibus peractis, sententia edita fuit, quae matrimonii nullitatem pronunciavit.

Ab hac sententia officiosus matrimonii defensor appellationem ad superius tribunal Leopoliense interponere censuit:

« ÖncekiDevam »