Sayfadaki görseller
PDF
ePub

habuerit substantiae, ac naturae matrimonii contrariam. Atqui subiungit neutrum in themate substineri posse, hinc de validitate matrimonii, in casu minime dubitandum, esse conclusit. Et re sane vera quod Augustus fictum, ac simulatum consensum matrimonio praestiterit, hoc neque ipsum Augustum, neque eius uxorem, imo multo minus eam legitime probare posse contendit. Non Augustus, quia exploratissimum in facto est eum matrimonio cum Magdalena ineundo consensum prius coram civili Magistratu Parisiensi expressisse, deinde illum iterum solemniter in faciem Ecclesiae manifestasse, et tandem eumdem patefecisse quando inito matrimonio ad Sacrarium cum Magdalena pergens documentum matrimonii, obsignavit, quin unquam fictionis, ac simulationis consensus indicium praebuerit.

Iamvero si toties clara, atque intelligibili voce, et certis verbis, ac factis Augustus protestatus est se Magdalenae nubere velle, profecto nunc eum ficte consensisse asseri haud posse edisserit, cum nimis indignum sit iuxta legitimas sanctiones, ut quod suae quisque voce protestatus est, in eumdem casum proprio valeat testimonio infirmare, ut inquit Innocentius III in cap. 10 Per tuas de probat.

Neque Augustum subsumere efficaciter posse subdit, ipsum externe tantum, at non interne consensisse. Omis

enim quaestione utrum id sufficiat, respondetur hoc ad opportunitatem tantum nunc ab eo dici, siquidem tempore insuspecto, quando occasio hoc dicendi ipsi oblata fuit, istud non manifestavit, sed solum tunc patefecit, ac declaravit matrimonium ab eo ineundum nullum fore, eo quod ipse civis erat Americanus, et uti talis illud valide inire haud posse, nisi coram Consule suae regionis. Patet hinc consensum simulatum matrimonio in themate nedum externe, sed et interne ab Augusto praestitum fuisse.

Nec plurimum Augustum insistere posse urget, se ficte consensisse, quandoquidem in foro externo hoc asserenti minime credi posse iura clamant, nisi evidenter et legitime probaret, quod vel dolo fuerit deceptus, vel vi, aut gravi

metu ad contrahendum inductus, ceu tradit s. Alphonsus Lib. 6 n. 908 - ibi - Ordinarie loquendo non tenetur coniux credere alteri asserenti se ficte consensisse etiamsi id affirmet cum iuramento, ex cap. Per tuas de probat. et cap. A nobis de testibus, et attest. ubi: Nimis indignum est, ut quod quisque sua voce protestatus est, valeat proprio testimonio infirmare. Clarius autem eius mentem explicare eius interpretes Goury, et Scavini. Primus Tom. 2 § 753 haec habet ibi - non est fides ei adhibenda nisi ex circumstantiis pateat illum dolo fuisse deceptum aut gravi metu inductum ad contrahendum: supponi enim nequit eum qui libere matrimonium init ficte consensisse. Alter tom. 3 pag. 246 ibi - Parti affirmanti se ficte matrimonio consensisse in foro externo non creditur: alioquin nullus contractus firmus esset, si fictionis praetextu resilire liceret. Imo occasio etiam praeberetur a veris matrimoniis ad alia irrita convolandi. Imo hac ratione neutra pars in foro externo auditur, etsi uterque affirmet.

4

Atqui, instat, ex actis minime apparet, ipsum vel dolo fuisse circumventum, vel vi, aut gravi metu impulsum ad nuptias contrahendas, hinc in foro externo legitime probare nequit, ipsum matrimonio in themate fictum, aut simulatum consensum praestitisse. Hac de re cum sententiarum Magistro dist. 27 concludi posse existimat, quod ibi « Si autem verbis explicant, quod tamen corde non volunt, si non sit coactio ibi vel dolus, obligatio illa verborum, quibus consentiunt dicentes: Accipio te in virum, et ego te in uxorem, matrimonium facit. » Et optimo sane iure ita concludi oportere inquit; secus enim omnia propemodum matrimonia incerta forent, aut saltem in controversiam et discrimen adducerentur.

Verum si Augustus probare nequit se ficte consensum in themate praestitisse, multo minus id eius uxorem evincere posse, subsumit sacramenti Vindex. Agitur. enim de iis, quae ab hominum corde pendent, soli Deo notis. Frustra autem diceret.; id et verbis, et factis ipsius Augusti evi

denter erui, ac probari posse. Siquidem quoad verba certum, exploratumque in facto esse edisserit, Augustum nunquam explicite dixisse simulavi, finxi, ad iocum consensum praestiti, sed solum ante matrimonium, ne in actu ipsius turbas Maria Balot cieret, declarasse: noli timere, quoniam matrimonium hoc haud erit serium; nam ego civis americanus sum, et solum apud meum Consulem inire nuptias valeo. Ex quibus eruitur ipsum non dixisse, quod hoc matrimonium haud foret serium quia consensum simulaverat, sed quia ipse erat civis Americanus et ut talis nuptiae çonsistere nequirent, nisi coram suo Consule fierent.

Urget vero quod si paulisper animadvertatur cui, quando et cur istas protestationes Augustus emiserit, sive ante, sive post matrimonium, illico in omnium oculos insilire, nihil certi ex illis erui posse ad simulationem consensus demonstrandam. Quin testes adducti aliquid roboris rei superaddant, cum omnes ex. relatu Mariae Balot testimonia dedisse contendit.

Quoad vero facta idem dicendum esse, arguit matrimonii Defensor. Ait enim huiusmodi facta plurimi ad commiserationem erga Actricem excitandam, nihili autem valere ad probandum virum positivo voluntatis actu consensum simulasse. Sane quid argui posse inquit ex eo quod nullum donarium sponsae dederit, nisi annulum, quod pretioso suppellectili cubiculum maritale non ornaverit, quod parentes haud visitaverit, distractum se exhibuerit in actu matrimonii religiosi? Haec et alia indecora, contumeliosaque facta, quae vivis coloribus ex adverso describuntur, facile conciliari et explicari posse edicit in homine, qui alio amore distractus nequit ei, quam in uxorem pro calculo duxit, ex integro cor apponere. Quam animadversionem totam fundari subdit in illa doctrina, quàm philosophi, theologi ac iuristae tradunt, posse nempe aliquem pro lubitu obligationem contrahere, quin vero animum habeat illam postea observandi; proinde distinguunt casum in quo quis ficte obligationem

contrahit a casu, in quo lubens ac volens eam suscipiens iam sibi proponit illius consectaria non esse servaturum.

Imo ex factis ipsis ac praesertim ex illo gravissimo de intentata mulieri morte per venenum deduci contendit, Augustum nunquam de consensus fictione, ac simulatione cogitasse, siquidem utilius ipsi fuisset tunc eam revelare et matrimonium nullum reddere. Sane uxorem interficere tentavit, cum a tabellione rescivit dotem sibi habere non posse, nisi post mortem ipsius. Tunc enim spem pecuniis abundans Americam petendi cum sua Balot omnino amisit, ideoque ipsam e vivis eripere studuit. Verum verificata quidem morte uxoris, quae spes ei dotem consequendi illucescebat? Inquisitus enim ad vindictam criminis, quod celari nequibat, in periculum incidisset ad triremes damnari, hinc manente proposito in Americam fugiendi utilius ipsi fuisset declarare matrimonium nullum fuisse, quia ficto, ac simulato animo ab ipso initum. Verumtamen id non fecit, imo ne cogitavit quidem. Igitur cum ex circumstantiis ei magis expediret, ut suum animum aperiret, dicendum esse subdit de veritate consensus numquam dubitasse.

Ad secundum autem suae orationis caput descendens matrimonii defensor tuetur Augusti intentionem, qua putabat matrimonium posse dissolvi, et per breve tempus durare etsi sacramenti bono, seu eius indissolubilitati adversetur, ideoque naturae, ac substantiae matrimonii contraria sit, nullimode tamen nuptiarum validitati obstare, quandoquidem in pactum haud deductam fuisse ex actis evidenter apparet. Ait enim quod etsi Augustus huiusmodi privato errore laboraret, simul tamen habuisse praesumitur intentionem contrahendi matrimonium quale inter christianos contrahitur, siquidem illud externo religioso ritu servato celebravit. Porro qui hoc modo matrimonium contrahit, valide contrahere indubium esse subsumit; siquidem tali času praevaleret intentio generalis contrahendi matrimonium legitimum, quale revera inter christianos unice est matrimonium insolubile. Idque eo magis urget, quia huiusmodi in

tentio in pactum deducta haud fuit, prout id evidentissime revelari edicit ex actis processualibus. Ad rem autem refert doctrinam Bened. XIV de synod. Dioecesana lib. 13 cap. 22 n. 7 et conclusit, inde intentionem Augusti minime officere validitati matrimonii. Idque eo vel magis admittendum esse subdit, quia in dubio favendum est matrimonio iam contracto, et pronuntiandum pro eius favore ad tramitem regulae cap. fin. de sentent. et reiudicat. quae ab omnibus recepta fuit, adeoque constans esse ait, [ut opinio unius doctoris classici singularis, si pro valore matrimonii militet, praeferri debeat sententiae etiam plurium illius valorem impugnantium; Schmalzgrueber par. IV tit. XIX n. 71.

Ad tertium tandem suae orationis caput transvolans matrimonii vindex animadvertit, sermonem de antecedentibus, concomitantibus et subsequentibus impune hic omitti posse eo quod fictionem et simulationem consensus in huiusmodi matrimonio locum habere haud potuisse satis abunde superius demonstratum iam fuerit. Nihilotamensecius de ipsis loqui utile fore putat, ut controversi matrimonii validitas magis, ac magis elucescat.

Praemisit itaque in genere huiusmodi adiuncta tum antecedentia, tum concomitantia, tum consequentia a literis orta fuisse, quás Augustus tum ante, tum post matrimonium Mariae Balot suae pellici, ad instar ceterorum amantium scripsit, ut ipsa ei tantum, et non alteri adhaereret; idque adeo verum esse subsumit, ut sine ipsis praedicta adiuncta haberi, atque efformari haud potuissent. Atqui ex praedictis literis nihil certi, et veri erui posse edisserit, eo quod haud sincero animo scriptae a iuvene qui furioso amore aestuabat erga suam pellicem qua cum turpia desideria explere avebat, uti exitus comprobavit.

Ad rem autem pressius deveniens inquit, antecedentia nihil relevare posse. Sane inter antecedentia praeprimis enumerat pactionem quamdam inter Augustum et Mariami Balot de matrimonio insimul contrahendo postquam illud simulasset cum Magdalena; at eam minime probari conten

« ÖncekiDevam »