Sayfadaki görseller
PDF
ePub

anno 1814. Et haec peracta fuisse inibi ob invectam iam consuetudinem testatur idem parochus Cassini, qui eam hausisse tradit ex antiquis documentis, quamque Episcopus Colonna anno 1824 servandam esse pro canonicis etiam post coemeteriorum erectionem decrevit, ceu idem parochus ulterius adnotare curavit.

Multo minus habuisse locum assertam consuetudinem edicit post annum 1845. Audiatur sane brevitatis causa ipse parochus, qui ait: « Post dictum decretum Rmi Episcopi Galvano datum anno 1845 consuetudo invecta nullo modo esse potest. Quoties enim canonici in parochia s. Iacobi degentes, defuncti sunt, talia acta sunt quae consuetudinem introducere non modo non valent, sed cum ea aperte pugnant. Quamplura adduxit ex factis huiusmodi, ad rem facientibus: quaeque comprobata sunt per depositiones virorum qui, ait Episcopus, cunctam merentur fidem.

Cum igitur asserta canonicorum consuetudo nec continua nec pacifica fuerit, pronum erit deducere eam nullius esse valoris, Cap. 1 de Praescript. in 6, Barbosa ad hoc Cap. et de off. et potest. parochi; et causam proinde terminandam esse secundum ius commune, prouti S. C. C. rescripsit in Eugubina 4 Iulii 1614.

IURA CAPITULI. Huius orator, nonnullis praemissis, duplicem in partem allegationem suam divisit, et in prima ex statutis, in altera vero ex immemorabili consuetudine capituli iura demonstrare studuit.

Primum itaque caput aggrediens, ait, dum per Statuta decori episcopalis senatus consulitur, nullum pecuniarum detrimentum parocho domicilii infertur: nam duabus tantum ex causis statuta eadem improbari posse sustinuit; vel quia juris corruptela in iisdem adstrueretur, vel quia Episcopus statuta conficiens apostolica auctoritate caruerit.

Verum primam hypothesim reiiciendam prorsus edixit, cum specialis dispositio, quae in capitulum transfert exercitium quorumdam iurium parochialium, divino iuri minime adversatur; nec a positivo iure abhorret, ut actus ad

ministrationis curae animarum inter parochum et capitulum dividantur, praesertim si, ut in themate, huiusmodi iurium exercitium designatas personas dumtaxat respiciat, nec ad reliquas de clero extendatur. Praescindendo enim a quacumque observantia, nihil parochorum iurisdictioni deperit, si Episcopus proprium senatum ab eorumdem iurisdictione, in statutis conficiendis, exemerit; sed suo iure usus est, quia, ut observat Pignatelli tom. 3 Consult. 48 n. 60 « cum ius parochiale esset ab initio apud Episcopum, et eius ecclesiam cathedralem ante divisionem parochiarum, tam in habitu et potestate, quam in exercitio, allegari potest vel Episcopum in distributione parochiarum hoc ius, videlicet funerum et administrationis Viatici, cathedrali eiusque capitulo praeservasse, vel illi hoc ius concessisse, quod facere potest, cum ratione iurium parochialium, possit Episcopus in sua dioecesi quidquid potest Papa in universo mundo. »

Porro si huiusmodi dispositio cathedrali ecclesiae generice favere posset, a potiori admittenda esset in favorem canonici moribundi et defuncti, qui est ipsius ecclesiae membrum. Ius enim funerum, et extrema sacramenta peculiari populo administrandi ideo parocho tribuitur, quia fideles in eiusdem paroecia commorantes eidem subiiciuntur, ac ab eodem sacramenta suscipiunt. At canonici sunt perpetuo ecclesiae cathedralis parochiani, quia ratione beneficii in eadem inveniri iugiter debent, sive quia ibidem sacramenta percipere, et divina audire tenentur, Frances de Eccles. Cathedr. cap. 17 n. 60; Amostaz De caus. piis libr. 6, ac proinde in eadem uti parochianos sepeliendos esse docent Anacl. Decret. lib. 3 tit. 28 §. 1; et Rota in Barcinonen. Iurium parochialium 2 Oct. 1735 coram Rezzonico. Sed praestat audire Card. Tuscum Pract. conclus. 99 num. 5, qui rem ita affabre explicat: « Canonicus vel alius clericus cathedralis ecclesiae habitans in aliena parochia nempe parochia domicilii, non fit parochianus ecclesiae particularis, sed ecclesiae cathedralis, quia ubicumque quis remanet obligatus suae paroeciae, et habitans in aliena non

efficitur parochianus alienae, quia cathedralis nedum est generalis sed immediata parochia. » Cui consonant Reiffenstuel in lus Canon. lib. 3 tit. 28 n. 75, et Panimolle Dec. 5 n. 10.

Alteram vero obiectionem, quod nempe Episcopus legitima destitueretur auctoritate in statutis conficiendis, quia Card. Caprara Episcopis primo futuris id iuris concessit, labili inniti fundamento contendit. Siquidem, ait, inter futuros Episcopos primum merito censeri posse Episcopum Galvano, qui successit Episcopo Colonna, a quo iuxta gallicanum morem, ac cum paucissimis canonicis capitulum erectum fuerat. Praeterea etsi delegationis decretum rigorose sumatur, auctoritas tamen Episcopi Galvano ex sequentibus decreti verbis evincitur: « relicta tamen eorum successoribus statutorum illorum respective immutandorum facultate, requisito prius Capitulorum consilio, si attentis circumstantiis id utile et opportunum iudicaverint. » At Episcopus cum capituli consilio gallicana statuta reformavit. Ideoque in illis edendis innuens qua auctoritate usus fuerit, ait, quod dum suo praedecessori ius conferebatur << capitulum canonice erigendi, simulque... statuta condendi ad iuris normam, relinquebatur illius successoribus, attentis rerum circumstantiis, illorum immutandorum facultas... » Cum igitur iuxta pontificii legati instructionem statuta valide ac licite fuerint confecta, in suo vigore servanda esse, patronus sustinuit, etsi aliquid praeter ius contineant. Quae conclusio ex vulgatissimo principio dimanat, quod nempe specialia statuta communi iuri praevaleant, ut docet Card. De Luca De iudiciis disc. 35 n. 49: « Prius attenditur ius magis particulare, quod consistit in legibus, vel statutis alicuius capituli, vel alterius universitatis in iis, quae seipsam eiusque membra concernant, postea vero ius canonicum seu pontificium in omnibus servatur controversiis. >

Ad alterum vero suae orationis caput patronus deveniens contendit praefata capituli iura ex consuetudine plene confirmari. Quod ut evincat, recolit Card. Caprara iuxta ge

neralem ecclesiae oeconomiam Episcopis praecepisse praecepisse « ut in statutis vel condendis, vel immutandis religiosa sacrorum canonum observantia retineatur, usuumque ac consuetudinum laudabilium antea vigentium, praesentibusque circumstantiis accommodatarum, ratio habeatur. » Observat autem capitulum in Galliis finitimisque regionibus generaliter gaudere iure administrandi sacramenta canonicis infirmis, eorumque funus peragendi, in quacumque paroecia inhabitent, Laqueux Manual. iur. can. n. 396, Bouvier Theol. mor. Et Episcopus in causa Divionen. die 8 Iulii 1865 (1) S. C. C. referebat, controversiam quoad administrationem sacramentorum et funera peragendi in favorem capituli resolvi, quia « 1. capitulum in possessione iuris constitutum inveni; 2. quia tunc omnium cathedralium ecclesiarum capitula in Galliis pari titulo nemine reclamante agere apprime sciebam. » Mirum igitur haud est si niciensis ecclesia modo ad nationem gallicam, modo ad subalpinum regnum pertinens, veterem consuetudinem retinuerit, quae a territorii immutatione nullimode pendet.

Huiusmodi vero consuetudinem saeculari observantia probatam, et parochorum patientia semper fuisse confirmatam testes omni exceptione maiores ostendunt, qui sunt vel Nicaeae nati, vel ecclesiae cathedrali, et ipsi paroeciae s. Iacobi addicti. Ex concordibus autem depositionibus, orator ait, etiam in linea praescriptiva satis evinci observantiam, quae, inspecta nonnullorum testium longaevitate, plusquam quinquaginta annos complectitur; et haec praescriptio, etsi foret contra ius commune, valeret ad praescribendos quosdam iurisdictionis actus; a fortiori vero, cum praeter ius constitutum, ut in casu, versatur. Sane iuxta Engel de Consuet. n. 14, ut introducatur consuetudo praeter ius, decem anni, contra ius, vero, quadraginta desiderantur, et Genuensis in Praxi Cur. Neap. cap. 51 n. 2 ait: « Cura animarum et potestas administrandi sacramenta possunt

(1) Habes hanc quaestionem Vol. III pag. 127; quae iterum reproposita, re

soluta fuit die 29 Maii 1869 et relata Vol. IV, 577.

praescribi, et consuetudine induci. Requiritur tamen spatium quadraginta annorum ad inducendam hanc praescriptio-. nem. » Idem docent Gratianus cap. 492, n. 9, communiter Canonistae et s. Rota dec. 455 n. 4 p. 1 rec.

At opus non esse, edixit, praescriptioni inniti, cum adsit centenaria consuetudo; ad quam plene revincendam iuxta Card. De Luca de ludiciis disc. 22 n. 59 tres praecipuae qualitates requiruntur: 1. ut testes plures concludant de quadragenaria ante motam litem, et exinde centenaria determinatur, si in testibus aetas annorum 54 completorum habeatur: 2. ut testes declarent se ita a maioribus accepisse: 3. demum pacifica observantia exposcitur. Iamvero, ait, habentur tresdecim testes publicis muneribus illustres, ferme omnes 54 aetatis annum excedentes, ac plures etiam 70 annum praetergressi, qui de hac saeculari consuetudine deponunt.

Perperam vero, consuetudinis interruptionem ostendi ex tribus aut quatuor casibus contrariis, eo vel magis quod ipsi controversi quoque sint. Exinde vero enasci certissimam centenariam consuetudinem; cuius quaenam sit vis nemo est qui ignorat.

Qua existente consuetudine sustineri privilegium, de quo modo disputatur, ceteris omissis, auctrix est S. C. C. in pluribus causis, sed praesertim in Auxitana Administrationis sacramentorum et funerum die 9 Iulii 1881 (1). Quibus in utramque partem animadversis, enucleanda proposita fuere

(1) Prostat quaestio haec Vol. XIV, 447. Recole quidquid adnotavimus quoad iura parochialia innixa Tridentino, et quoad consuetudinem iuribus.contrariam parochialibus. Placet insuper animadvertere perperam Galliae et finitimarum regionum parochos conari in vindicando

iure administrandi extrema sacramenta canonicis Cathedralium; dum generalis consuetudo contraria obstat. Quae consuetudo, ut legitime introducta haberi videtur etiam a S. C. Concilii; si liceat id colligere ex variis resolutionibus hac in ephemeride relatis in subiecta materia.

Aeta, Tom. XVIII. fase. CCX.

18

« ÖncekiDevam »