Sayfadaki görseller
PDF
ePub

bere aut implicite saltem favere rigidiori sententiae de qua modo disseritur. Ita, praeter Garciam loc. cit. n. 141, 423, est Barbosa qui in Sum. Apost. decis. collect. 101 ita loquitur: Canonicus si ultra tres menses uno anno a servitio ecclesiae absens fuerit, dimidiâ parte fructuum canonicatus pro illo anno privandus est; pro secundo vero anno, si eâdem negligentiâ usus fuerit, omnibus fructibus privari debet, crescente vero contumacia etc. » Quae verba genuina sunt iis quae leguntur in Albulen. citata, ac sensum praecisum habere videntur. Eadem tenet Reiffenstuel Lib. III tit. 4 de cler. non resid. §. 4 num. 123, 399.

Verum haud posthabendus est Pignatellius qui in consultat. Canon. tom. II Consult. 4 num. 2 et 3 edisserit <... Dispositio Tridentini Concilii non dicit illud privandum esse qui abest per totum annum, sed dicit non licere abesse ultra tres menses quolibet anno, et sic, ad incurrendam poenam, satis est ut quis absit ultra tres menses quolibet anno. Navarrus Cons. 3 de cler. non resid. et Garcia de benef. part. 3 cap. 2 n. 144. Quod autem sit germanus sensus Concilii, patet ex eo quod dicit: privetur primo anno medietate, et secundo anno omnibus fructibus quos etiam illo anno in quo abfuit ultra tres menses ratione residentiae fecit suos. Signum evidens quod etiamsi per aliquod tempus illo anno resederit, si tamen ultra tres menses abfuerit est privandus. Idipsum observat P. Thesaurus De poen. eccles. part. 2 vers. Residentia, cap. 3 n. 4. Ugolinus de offic, Episcop. part. 1, cap. 19, num. 3. Antonellus De regim. eccles. lib. 3 cap. 12 num. 1. Et declaravit S. Congregatio his verbis: Si canonicus ultra tres menses uno anno a servitio ecclesiae abfuerit, dimidia parte fructuum pro illo anno privandus est. Quod adeo verum est ut ad effugiendam illam poenam sit necessaria quolibet anno residentia novem mensium, ut declaravit ea-. dem Sac. Congregatio ad d. c. 12 sess. 24, ac tradit Squillan. de oblig. cler. part. I n. 120 » (1).

(1) Animadvertendum est quod etiamsi

verba haec a praeclaro auctore prolata

Cum Pignatelli aliisque concinit Castropalaus De virtut. tract. 7, disp. 3, punct. 7, qui ita ait: « Praeter supra> dictam privationem distributionum, si beneficiati, ultra > tempus a Concilio Tridentino permissum abfuerint, pro

primo anno et prima vice privandi sunt dimidia parte » fructuum quos residendo et interessendo divinis fuerint > lucrati. Accedunt Leurenius For. benef. part. 1 sect. 3 cap. 1 §. 424 n. 3 citans Garciam; Giraldi De poen. eccl. part. 2, cap. 3, pag. 365 pariter Garciam appellans; itemque (saltem ceu mihi videtur) Schmalzgrueber in tit. De cleric. non resid. §. 2 n. 40 (1).

Videretur igitur sententiam rigidiorem habere pro se suffragium plurium numero doctorum, magis cohaerere litterae Concilii, et esse a S. C. C. semel saltem confirmatam. Odium vero, quod rigida haec disciplina secumfert, imminuitur, si attendantur quae Garcia de benef. cap. 2 n. 50 part. 3 cum aliis ad rem observat: nimirum posse quidem Episcopum, de rigore iuris, quota poena Concilium praefinivit, eadem praecise absentem mulctare; attamen esse positum in discretionaria ipsius facultate poenae quantitatem imminuere - ibi - « Potest tamen Episcopus hanc poe> nam, ante sententiam minuere vel augere, sed non in to» tum tollere. »

Quod si dubium Episcopi Tarraconensis non respiciat tantum quantitatem poenae, canonicis ex negligentia absentibus imponendam, sed sese referat ad tempus quo poena

non fuerint in probationem alicuius suae thesis, sed tantum inter argumenta ab adversariis allata; haud carent tamen suo robore. Quaestio enim refertur in illa consultatione an Episcopus posset uno decreto mulctare canonicum qui abfuit fere per tres annos, nempe privatione medietatis fructuum primi anni, integris fructibus secundi anni, et canonicatu tertii anni. Cui dubio respondit negative. Deinde sibi effingens obie⚫tionem ab adversariis propositam, relata

profert verba. Qaae verba auctori inserviunt tantummodo ad ulteriora deducenda ast dum auctor reiicit deductiones ulteriores, retinet praemissa verba, quae in sua vi permanent, et mentem pandunt auctoris in subiecta materia. Quod firmatur ex tom. IX, consult. 114, n. 15.

(1) Alii quamplures auctores, ut Pirhing, Gonzales, Card. De Luca, Maschat, Pitonius, Benedictus XIV rem non tractant.

sit absentibus imponenda, num scilicet - elapso absentiae integro anno primo; - vel potius eo integro adhuc non elapso; tunc dissensus inter doctores non adest. Et recolere sufficit quae habet Benedictus XIV Inst. Ecclesiast. 107, §. 6 n. 37 in corpore: « Quoniam Concilium ita rem prosequitur: alioquin privetur unusquisque... etc., ideo non alia putamus afferre quam quae S. Congr. sancita anno 1573: Quaeritur de forma procedendi contra canonicos qui absunt ab ecclesia ultra tres menses, prout cap. 12 Sess. 24 Concilii; videlicet an huiusmodi contumaces et absentes sint prius monendi ad residendum antequam puniantur, sicut moneri mandat idem Concilium omnes curatos non residentes. S. Congregatio censuit non esse citandos aut monendos ad residendnm; sed si ultra tres menses abfuerint, tunc citandos ad allegandum quare non debeant privari secundum decretum Concilii Sess. 24 cap. 12.

Exinde autem satis elucet, Episcopum posse procedere ad normam decisionis Concilii, antequam integer annus sit elapsus. Idem habet Garcia, qui refert idem decretum, De benef. part. 3 cap. 2 de residentia n. 145; Barbosa Summ. Apostol. decis. Collect.101; Giraldi De poenis Eccles. part. 2 cap. 3. Attamen sedulo notandum venit, quod poena privationis possit canonico infligi propter absentiam, etiamsi ipse nunc tandem resideat. Id enim decretum invenitur a S. C. C. die 17 Februarii 1663, in una Aquipendien. in quam Pignatellius l. sup. cit. discept. 5 fuse disserit. Posita enim quaestione An possit Episcopus canonicum nunc tandem residentem mulctare etc. S. Congregatio censuit < posse Episcopum.

Quibus praenotatis, proposita fuerunt enucleanda

Dubia.

I. An dimidia pars fructuum, qua mulctari debet Canonicus, illegitime absens, iuxta caput 12 Sess. 24 Concilii Tridentini, intelligenda sit de fructibus totius anni vel de rata temporis.

Et quatenus affirmative ad primam partem, negative ad secundam.

II. An huiusmodi poena aeque ac semper imponenda sit statim ac canonicus illegitime abest.

RESOLUTIO. Sacra Cong. C. re cognitâ, sub die 22 Augusti 1885 censuit respondere: Ad I. affirmative ad primam partem, negative ad secundam: Ad II. negative, sed eius applicationem pendere ab Episcopo.

EX QUIBUS COLLIGES: I. Ad incurrendam poenam a Tridentino statutam pro canonicis negligentibus satis esse ut quis absit a choro ultra tres menses conciliares; quo in casu primo anno dimidiam fructuum amittet partem, secundo vero anno fructus integros, quos etiam ratione residentiae fecit suos, seclusâ temporis ratâ.

II. Quamcumque temporis ratam in commensurandâ poenâ, canonico negligenti infligendâ, excludi ex mente Tridentini, a quo dicitur absolute: non licet ultra tres menses... abesse... alioquin... privetur dimidia parte fructuum quos ratione praebendae ac residentiae fecit suos.

III. Quamobrem ad effugiendam illam 'poenam oportere, ut quis resideat per novem menses cuiuslibet anni.

IV. Rem magis implicari si admittatur, poenam solvendam esse pro rata temporis: quia absens per integrum annum dimidio reditu sui beneficii iuxta Tridentini sanctionem non posset mulctari, nisi amitteret beneficium legis quae tres menses absentiae indulget.

V. Applicationem poenae pro canonicis absentibus ultra tres menses, pendere ab Episcopis.

SAVONEN. ET NAULEN.

SOLUTIONIS PENSIONIS

Die 22 Augusti 1885.

Sess. 24 cap. 13 et sess. 23 cap. 16 De Reform.

COMPENDIUM FACTI. Quum Antonius Sacerdos per septem annos concreditam sibi rexisset paroeciam, anno tamen 1855

ob odium plebis eam dimisit, sibi reservans annuam libellarum quinquaginta pensionem. Episcopus pensionem ratam habuit; et insuper assignavit parocho dimissionario alias libellas annuas centum triginta, desumendas ex reditibus pro parochis in senectute constitutis.

Post haec, obtento per apostolicas litteras pensionis indulto super dimissa paroecia, constitutoque qui penes patrios lares sua gereret negotia, sacerdos Antonius de licentia Episcopi Americam petiit, ibique viginti circiter et octo annos moratus est.

Porro huic ita absenti, usque ad primum semestre anni 1869, soluta quidem fuerunt tum pensio, tum subsidium 130 libellarum; ast ab eo tempore, translato ad metropolitanam Taurinensem sedem illius temporis Episcopi Riccardi, immediatus eius successor sacerdoti Antonio significavit, ipsum haud amplius aut pensionem aut subsidium percepturum fore, nisi, mutato consilio, Americam deserens, in dioecesim propriam remearet. Ipsi autem a dioecesi adhuc longe absenti, nihil amplius de facto solutum fuit, atque ita res processerunt, tum sub immediato successore Episcopi Riccardi, tum sub hodierno Antistite.

Rebus sic stantibus, parochus dimissionarius anno 1884 in Italiam reversus est: atque illico per se ipsum apud curiam episcopalem instetit, ut pensionem et subsidium consequeretur non modo pro volventibus annis, sed etiam pro antecedentibus. Antistes contra expostulanti respondit: nihil eidem competere pro tempore suae absentiae. Pro futuro, quatenus in Dioecesi permaneat, ius habere tantum ad pensionem, minime vero ad annuam praestationem, ex capsa veterum Sacerdotum hauriendam.

Disceptatio Synoptica.

IURA PAROCHI DIMISSIORARII. Patronus favore sui clientis animadvertit in primis, pensionem alimentorum titulo sacerdoti Antonio censeri debere relictam, sive huiusmodi pensionis natura perpendi velit, sive modus quo ab Episcopo

« ÖncekiDevam »