Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dit, siquidem testes ab eo adducti nihil aliud dicunt, nisi id audivisse a Maria Balot, quae profecto, utpote iuridice non interrogata, et inhabilis ad testandum attendi minime potest. Hinc ex huiusmodi circumstantia nihil colligi posse edicit pro simulatione consensus. Multoque minus hoc erui posse subdit ex literis ante nuptias amasiae scriptis, quandoquidem illas scripsit, ne Maria Balot rumores ac turbas cieret in actu matrimonii. Adeo autem longe fuisse a simulando consensu, ut non dixerit matrimonium nullum esse ex defectu consensus, sed ex eo quod ipse erat civis Americanus, et uti talis substineri illud nequire sine concursu sui consulis.

[ocr errors]

At neque ex concominantibus simulationem consensus in themate ostendi posse subiungit, levia enim sunt quae proferuntur. Sane ecquem credere posse ait, matrimonio fictum consensum praestitum fuisse ab Augusto eo quod cum dies advenerit matrimonii civilis ipse unus deerat et postea agitatus, et anxius advenerit? Ecquis credere posset ait, Augustum simulasse consensum, eo quod tribus illis diebus, qui intercesserant inter civilis et religiosi matrimonii celebrationem vel nulla, vel pauca amoris et benevolentiae signa Sponsae exhibuerit? Ecquis credere posset nuptias simulatas fuisse eo quod Augustus tempore matrimonii religiosi in Ecclesia tristem, agitatum, atque distractum sese ostendit? Nonne id perbelle explicari dicit ex praesential Mariae Balot, quam in Ecclesia adfuisse ipse Advocatus Le Faure testatur.

Tandem neque ex subsequentibus fictionem consensus erui posse conclamat, quandoquidem licet per aliquos dies ab inito matrimonio retardaverit, nihilominus illud tandem copula confirmavit. Neque aliquid pro nullitate matrimonii intersunt facta, quae post nuptias evenisse asserunt quaeque vivis coloribus ex adverso describuntur. Ipsa enim commiserationem erga mulierem excitare, at minime matrimonii valorem imminuere, ac penitus destruere posse edisserit. Et revera factum gravissimum de morte coniugi

intentata per venenum non relevat. Siquidem tunc illam occidere tentasse dicunt, cum a notario resciverit dotem accipere non posse, nisi post mortem uxoris. Manente enim proposito cum pellice fugiendi Americam versus, et spe divitias promissas consequendi penitus intercisa, utilius ei fuisset matrimonii nullitatem ex defectu consensus proclamare, quam sponsae mortem per venenum intentare. Primo modo facta hac confessione, uti levis, animi motibus et passionibus agitatus putari potuisset secundo vero modo, cum crimen celari haud posset, iniquus a iustitia inquisitus ad triremes damnari potuisset. Cum igitur hoc non fecerit, consequens est, ipsum de nullitate matrimonii minime cogitasse. Conclusit hinc neque ex antecedentibus, neque ex concomitantibus, et consequentibus legitime probari posse, quod Augustus matrimonio in themate consensum simulatum praestiterit.

At omissis etiam omnibus iis adiunctis et circumstantiis, ipse admittere dicit, quod Augustus coram pluribus protestatus fuerit, quod quaecumque dixerit, quaecumque fecerit, omnia dixerit et fecerit animo non contrahendi matrimonium at quia postea publice dixerit « Consentio in te,» nihilominus huiusmodi matrimonium validum pronunciandum esse definit Glossa cap. Tua nos verb. Mulierem de sponsalib. et Matrim. ibi - Sed pone quod aliquis protestetur coram pluribus, quod omnia quae dicet vel faciet non dicet et faciet animo contrahendi matrimonium, et postea publice dicat Consentio in te

Nunquid est hic matrimonium vel non? In casu isto dico, quod Ecclesia iudicare debet pro matrimonio. »

Quibus animadversis, propositum fuit enucleandum

Dubium

An sententia archiepiscopalis Curiae Parisiensis sit confirmanda, vel infirmanda in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re diu examinata, sub die 7

Martii 1885 censuit respondere: Sententiam Curiae Parisiensis esse confirmandam.

EX QUIBUS COLLIGES: I. Ex receptioribus auctoribus apud Sanchez de matrim. 1. 2 disp. 42 doceri, fidem esse adhibendam affirmanti se ficte matrimonio consensisse, quoties ex adiunctis certitudo moralis de veritate huius assertionis valeat induci.

II. Requiritur enim ea certitudo, quae virum prudentem moraliter certum faciat de ficto consensu alterius; quum vero hanc ius non definierit, nulla certior regula praescribi potest, quam ut ea sit quae virum prudentem redderet certum, attentis occurrentibus circumstantiis.

III. In themate videri hasce adfuisse circumstantias, quae virum prudentem certum facerent morali certitudine, inspectis factis matrimonium antecedentibus, concomitantibus et subsequentibus.

IV. Ad matrimonii validitatem requiri contrahentium consensum externum et internum; hinc, mininie existere posse matrimonium per simulatum consensum, etsi expressum externe verbis et signis.

V. Ex doctoribus ad inficiendum matrimonium vitio nullitatis sufficere intentionem bono matrimonii contrariam, simpliciter in mente retentam ab uno ex contrahentibus, etiam si non fuerit deducta in expressam conditionem, quia haec intentio repugnat matrimonii substantiae.

VI. Hinc iuxta hanc sententiam nulliter contraheret qui dum nuptias iniret, animum haberet, etsi mente retentum, ineundi matrimonium ad tempus; eo quod intentio haec bono sacramenti adversaretur, dum matrimonium, suapte natura, est vinculum perpetuum.

VII. Meram intentionem contra fidem matrimonii et prolem nuptias haud inficere; inficere tantum quatenus in contractu matrimonii aliquid deduceretur in pactum contra fidem et prolem.

VIII. Intentionem alicuius ex contrahentibus, contra bonum sacramenti formiter evincendam esse ex adiunctis nu

ptias praecedentibus, concomitantibus et subsequentibus, ut gigni possit iudicibus certitudo moralis; dum certitudo methaphysica haberi nequeat in iis quae ab hominis corde pendent.

IX. In themate animum Augusti, bono matrimonii contrarium, evictum sufficienter fuisse per argumenta simul conflata ex variis adiunctis, quibus certitudo moralis enata est, eumdem contrahentem intellexisse nuptias inire tantum ad tempus cum Magdalena, minime vero perpetuas.

Die 10 Martii 1884.

ARETINA

LEGATI

Per summaria. precum.

COMPENDIUM FACTI. Anna Mauri, quae usufructuaria erat cuiusdam patrimonii Ducci, rurisque et oratorii publici patrimonio annexi, moriens anno 1861 legatum scutorum centum reliquit cuidam Donato cum onere, út Oratorium aperiret pro commodo fidélium, Missam litare faceret diebus festis et functionem sero cum benedictione Sanctissimi et tandem curaret ut postridie festi Missa litaretur ad hostiam magnam consummandam. Et quatenus familia Ducci his oneribus haud annueret, tunc legatarius exorabatur ut vocaret familiam Cherici e pago Bibbienae, ut valeret prosequi in explendis functionibus, et sacris.

Legatarius legatum accepit et onera ab anno 1861 usque ad diem 25 Maii 1873, oratorii dominis annuentibus, implevit propriis fere expensis, cum nonnisi tenue subsidium alii suppeditarent. Quo anno cum nec facile inveniretur sacerdos, nec legati fructus ad onus implendum satis essent, quin imo etiam legati bona omnia, vel fere omnia, in hoc sustinendo Legatarius iam consumpsisse putaret, ab onere abstinuit. Et petiit a S. C. C. ut declararetur num ipse tutâ

conscientiâ posset a satisfactione onerum legati supersedere: et in hypothesi quod ad onera implenda teneretur, exoravit ut haec ad aequiorem mensuram reducerentur. Episcopus de hac.re rogatus respondit : « Ex adiunctis huiuscemodi legati, testatrix videtur potius declarare pium desiderium, quam veram obligationem facere legatario. Possessores enim Oratorii deberent partem habere expensarum officiaturae Oratorii, necnon concedere Oratorium pro officiatura. At si renuant? Et de facto renuunt stare expensis. Tunc Orator, non de bonis legati, sed de propriis satisfacere teneretur conditionibus testatricis, quod absurdum est. Quare, remissive, putarem Oratorem esse solvendum ab onere legati.

Disceptatio Synoptica.

OBLIGATIO CERTA VIDETUR. At legatarius teneri videtur si verba testamenti inspiciantur, quibus patet testatricem non pium tantum desiderium declarasse, sed animum revera habuisse legatarium obligandi. Per legati autem acceptionem, quasi contractus inter legatarium et testatricem intercessit, quo ipse ad onera legati adimplenda se obstrinxit: omnibus notum est, legata sub modo relicta, legatarium ad modum obligare. Cum autem hoc legatum sit personale, nec designet testatrix quando hoc onus cessare debeat, videtur usque dum vivit legatarius, durare.

OBLIGATIO NON VIDETUR CERTA. Sed contra observandum est, non posse ad legatarios obligationes haeredum haereditatem adeuntium extendi; cum legatarii ultra vires legati ad onera adimplenda non teneantur; Leg. 70 §. 1 ff. de Legatis 2. - Vinnius De singulis rebus per fideicommissum relictis Lib. 2 Tit. 24 §. 1 num. 2. Voet De Legat. et fideicommissis num. 15 etc. Cui veritati respondet effatum illud iuridicum nemo magis onerandus est quam sit honoratus. In themate autem legatarius omnes propemodum fructus et omnia bona legati comsumpsisse in oneribus implendis videtur.

Acta, Tom. XVIII. fasc. CCV.

3

« ÖncekiDevam »