conditio satis per se animum terrens, asperior fit attento populo novae huic paroeciae adscribendo. Regio enim s. Martini, semper iuxta fabricae assertum, pauperibus familiis abundat, ditioribus caret, unde magna pars subsidiorum capsae, vulgo de beneficentia, in hac regione distribuuntur. QUAE DISMEMBRATIONI FAVENT. Ex altera vero parte considerari oportet adscriptionem sectionis du Croissant ad urbanam paroeciam, quaecumque demum haec sit, necessariam fieri ac videri ex pluribus. Adest enim distantia quae sive ab uno extremo regionis sive ab altero sumatur semper considerabilis est, 2500 nempe, vel sin minus 1500 metrorum. Adest difficultas accedendi 'ad ecclesiam Coulandon; non quidem ex itinerum asperitate; sed quia mos non est, ac gravat civibus ordinarie adeundi ruralem dissitamque ecclesiam, dum pro sacris functionibus urbanam petere valent. Ulterius ecclesia Coulandon rudis ac parva admodum est, adeo ut bis aut ter centum personas capere vix valeat. Et fortius, quia parochus loci Coulandon absolute dismembrationi non dissentit, imo eam aliqua ratione necessariam recognoscit; et tantummodo circa modum non convenit, quia nempe vellet melius huic sectioni provisum iri quam iuxta Episcopi propositionem. Hinc appellare vel ad hebdomadarium parochi accessum in hanc regionem, vel ad sacellum monialium s. Benedicti, ubi 100 personae, ceu plures asserunt, coadunari non valent, et plusquam quotidiana missa celebrari non solet, ferme irrisorium videtur. Qua de re potius considerari debet populi desiderium, nec non Episcopi verba quibus SSmum alloquitur: « Insuper. dignetur B. P. advertere quod ad minus 500 fideles pertinentes ad paroeciam ruralem, vulgo Coulandon, a qua ecclesia 2500 passibus distant, intra muros civitatis Argen-thomensis habitant. Inde multa graviaque oriuntur incommoda, sanctificationi animarum valde nociva. Nimia enim praepediti distantiâ fideles ecclesiam Coulandon diebus dominicis non adeunt, nec sacramenta petunt a parocho; quin imo pueri ac puellae, scholam et institutiones catecheticas frequentandi causa, promiscue deambulant eundo et redeundo absque ullo custode, et non sine magno pudicitiae periculo, bonorumque morum detrimento. Cum aliunde parochus Argenthomensis', s. Germani, non teneatur ex officio curam gerere animarum quae non sunt ex suo ovili, fit ut illi quingenti fideles maneant tamquam oves de facto non habentes pastorem. » Et addit: « Neque cogitandum de nova ecclesia aedificanda in illa sectione... cum haud procul stet non modo conspicua ecclesia s. Martini... sed ipsa sectio s. Iacobi... facillime et sine incommodo dismembrari potest ab ecclesia Coulandon, et ecclesiae parochiali s. Germani uniri, tamquam compensatio dismembrationis, ad efformandam s. Martini parochiam peragendae. » Posita vero nova adscriptione regionis du Croissant ad urbanum districtum, super erectione novae paroeciae apud s. Martinum in eodem oppidi districtu, animadvertendum est quod pro huius paroeciae erectione, utique non suppetit titulus, omni exceptione maior, desumptus vel ex populi numerositate, vel ex distantia locorum. Verum, addita praesertim ad oppidum sectione du Croissant, hoc ferme 5000 hominum complecteretur; qui numerus certe considerabilis est; et melius curabitur a duobus parochis quam ab uno; et durante sacra coeremonia, commodius dividetur ac stabit in duabus ecclesiis quam in una, attento praesertim Galliae more, conveniendi simul ad sacras functiones. Ulterius ecclesia s. Martini olim paroecialis, uno vel altero modo erat: unde in praesentiarum ipsa non elevaretur ad gradum non suum, sed restitueretur in pristinum; quod odiosum haud esse solet, et in themate favorabile videtur. Adest insuper supplex ac instans populi oratum, idque non huius vel alterius diei, sed ab antiquo invalescens; cui, si aliunde rationale sit, aures obstruere S. C. C. non solet; praesertim si commendetur, veluti in themate, vehementer ab Episcopo. Huius enim iudicio ac prudentiae plurimum deferendum probat Rebuffus in Prax. benef. cap. 1 Decret. in cur Episcopi autem commendatio vel magis in calculo habenda est, cum facta fuerit post auditos plures sacerdotes, qui vicarii munere in alterutra paroecia iam functi fuerunt. Qui omnes suis litteris ad acta relatis, erectionem novae paroeciae et commendant, et necessariam iudicant possibilemque dicunt; et quia horum sacerdotum iudicio, certe considerabili, illud accessit totius Capituli Sagiensis, nec non illud Vicariorum generalium aliorumque Episcopi con siliariorum. Quae cum ita sint, inutiliter ex adverso magnificatur Vicarii constitutio in ecclesia s. Martini, quasi per hanc plebis necessitatibus satis esset provisum. Ex ea enim, iuxta dicta, populi desiderio ac commoditati maiorique cultus et sacramentorum decori haud optime consultum videtur. Porro non raro ob maiorem tantum populi commoditatem concessa est dismembratio, ut in Lunen. Sarzanen. 16 Iulii 1712, Sapien. 10 Aprilis. 1717, Comen. 5 Decembris 1765, Firmana 15 Decembris 1759, Vivarien. 13 Decembris 1765, Ventimilien. 8 Augusti 1818, Imolen. 7 Iunii 1820, Fesulana 4 Iunii 1836, Melevitana 4 Februarii 1843. Ut enim sapienter animadvertit Card. De Luca Adnot. ad Conc. Trid. disc. 16, num. 2: « manifestus est error illorum qui cum aliquibus S. Congr. resolutionibus... aut aliquorum Doctorum traditionibus pro huiusmodi nova erectione facienda vel deneganda in sola littera procedunt, cum sit potius quaestio nudi facti ex singulorum casuum particulari qualitate ac individuis circumstantiis decidenda. » Imo, ut asseritur in Neten. 26 Aprilis et 20 Decembris 1879 non desunt exempla in quibus S. C. C. dismembrationem admisit, quamvis absolute loquendo animarum bono per capellanum succurri potuisset. Quapropter hoc unum videndum superesset, num scilicet media praesto sint, quibus nova paroecia erigatur, quin veteri praeiudicium obveniat. Iam vero, quod damnum parocho s. Germani eiusque ecclesiae non afferatur per propositam dismembrationem, id pluribus evinci videtur. Et praeprimis Acta, Tom. XVIII. fasc. CCXI. 21. ex eo quod, si, adimendo partem s. Martini, pro parocho s. Germani incerta stolae, et pro fabriceria oblationes aut locationes sedium aliquantulum imminuantur; compensatio ferme aequivalens eisdem eveniret per adiunctionem regionis du Croissant. Verum, si quid damni reapse contingere veteri paroeciae iudicetur, idemque haud pati debere actualis ecclesiae rector censeatur, praesto est Episcopus, qui suis litteris ita solemniter S. C. C. fatetur: << Promitto spondeoque rectori s. Germani argentomensis compensationem aequalem damni quod passurus est ex dismembratione suae parochiae. » Sed hanc compositionem parochus reiecit, edicens quod in quocumque casu perniciosa semper dismembratio haec foret. De cetero iuxta plures non damnum sed lucrum reportabit ecclesia s. Germani, si, dum ei adimitur regio s. Martini, regio du Croissant adiungatur. Punctum difficultatis potius occurrit circa media, quibus nova paroecia erigatur: fabrica enim et parochus s. Germani ea prorsus deficere edisserunt. Verum cum, ipsis adversariis fatentibus, computata quidem gubernii pensione 900 libellarum, novi parochi congrua attingere possit 1600 libellas, eadem, quidquid in contrarium dicatur, iuxta Episcopum, si non pinguis certe saltem sufficiens esset dicenda, Quin excipi valeat gubernium congruam haud concessurum: affirmat enim Episcopus, non processurum ad erectionem paroeciae s. Martini argentomensis, antequam huic erectioni accesserit Gubernii consensus cum stipulatione dotationis ordinariae. Pariter videtur fabrica s. Martini ad cultus expensas sustinendas fore quidem valitura: nam populus Ecclesiam s. Martini circumstans non ita pauper est, ut adversa pars dicit et ita liberalem se praebuit omnibus in adiunctis ut brevi tempore varia utensilia pro Ecclesia acquisita fuerunt per eiusdem oblationes. Et reapse id veritati consonum videtur, quia omnes Vicarii, de quibus supra dictum est, in laudanda hac libera litate civium ex regione s. Martini concordes existunt, eamque, si paroecia erigatur, aucturos dicunt: imo praevident, quod, ex constitutione parochi, ecclesia haec, insigne quidem monumentum actu fatiscens, ad pristinum splendorem restituetur, tum ex vigilanti proprii pastoris cura, tum ex largioribus fidelium eleemosynis, tum etiam ex gubernii interventu: speratur enim ecclesiam hanc inter status monumenta cito recensitam iri. Dum e contra aut nihil aut minima pars ecclesiam s. Mar- · tini continget ex illo debito 11,000 libellarum quo fabrica s. Germani gravatur. Praeterea pro certo dari, domum paroecialem emptam esse et nullo onere aut aere alieno gravari. Hisce aliisque adductis, enucleandum propositum fuit Dubium An et quomodo sagiensi Episcopo facultas concedenda sit pro ordinandis finibus paroeciarum loci Argentan, et pro erectione novae paroeciae ad s. Martinum in casu.. RESOLUTIO. Sacra C. C. re cognita sub die 22 Augusti 1885 censuit respondere: « Affirmative ad utrumque. » EX QUIBUS COLLIGES I. Ex Doctoribus nonnullis dismembrationem et novae Ecclesiae erectionem esse quaestionem facti; et ideo resolvendam esse ex particulari qualitate ac individuis circumstantiis singulorum casuum. II. Per novae paroeciae erectionem meliori ratione consuli animarum bono, quod hisce in rebus est suprema lex et finis, quam per cappellani aut Vicarii deputationem'; quia parochus, utpote suae Ecclesiae sponsus et suarum ovium pastor, maiori studio et charitate parochianorum curat salutem. III. Pro nova paroeciae erectione haud districte et absolute requiri titulum desumptum ex populi numerositate vel locorum distantia; sed aliquando sufficere ut evictum sit per novam paroeciam satius consuli desiderio et commoditati populi nec non cultui et sacramentorum decori. |