Sayfadaki görseller
PDF
ePub

SAGIEN.

IV. In themate magnum incommodum ex dissitis et longissimis itineribus stricte non adfuisse videri; sed per eiusmodi finium ordinationem, et paroeciae erectionem melius consultum fuisse tum populi desideriis, tum aptiori fidelium regimini, iudicio et prudentiâ Ordinarii; cui valde deferendum esse doctores innuunt. (1)

MONTISALTI

APERITIONIS ORIS ET IURIS NOMINANDI

Die 22 Augusti 1886.

Sess. 25 cap. 9 de reform.

COMPENDIUM FACTI. Dominicus Matricola saeculo 16 beneficium fundavit atque dotavit sub titulo s. Iuliani in Ecclesia cathedrali Montisalti; atque super ipsum reservavit sibi suisque ius patronatus laicale. Verum cum Dominici Matricola familia extingueretur in persona Patritii Vici anno 1737, et cum hic ex instrumento anni 1734 iam omnia sua bona donavisset confraternitati SSmi Sacramenti eiusdem civitatis, ex tunc in posterum ius nominandi ad beneficium s. Iuliani cessit praefatae confraternitati. Attamen ignoratur num Confraternitas ius nominandi aliquando exer

cuerit.

Interea anno 1861 ex lege civili omnia beneficia iurispatronatus ecclesiastici, praeter alia suppressa fuerunt. Possessor huius beneficii usque ad annum 1863 fuit sacerdos Ferri; qui cum demortuus esset, demanium beneficii bona usurpavit. Verum confraternitas sperans usurpata beneficii bona vindicare, causam pro eorum redemptione initiavit. Interea temporis sacerdos Vitus supplici libello anni 1871 SSmo exponens, beneficium s. Iuliani vacans iamdiu existere, adeoque s. Sedi eius provisionem esse devolutam, petiit ut illud sibi confer

(1) Recole Vol. I, 520 et 543, Vol. III, de potestate Ordinariorum, deque iuris396, Vol. XIII, 287, Vol. XIII, 60, 293, prudentia quoad paroeciarum dismembrationem.

et 289: quo loco adest Appendix VI de

retur. Episcopus preces commendavit, et insuper asseruit beneficium s. Sedi esse reservatum etiam ea de causa quia vacaverat in Curia, cum ultimus eius possessor Constantinus Ferri apostolicis Bullis paroeciam obtinuisset.

Rogatus Episcopus de natura huius Beneficii respondit: illud esse de iurepatronatus laicorum erui ex Bullis tum Curiae, tum s. Sedis, quae cursu temporum datae fuerunt variis huius beneficii possessoribus.

Post haec apostolica Bulla expedita fuit die 29 Iulii 1871 favore sacerdotis Viti; quin tamen in bonorum possessionem ipse potuisset immitti, cum ea adhuc a regio fisco occuparentur. Lapsis autem decem circiter annis, cum sodalitium causam redemptionis bonorum contra demanium vicerit, et bona omnia anno 1883 sibi vindicaverit, sacerdos Vitus instetit coram confraternitate, ut in suum favorem apostolicae Bullae executioni mandarentur. Sed confraternitas excepit edicens, bullas apostolicas subreptitias et obreptitias esse.

Disceptatio Synoptica.

QUAE FAVENT SACERDOTI VITO. Iam vero non esse obreptionis vel subreptionis vitio infectas apostolicas bullas praeprimis videretur ex eo quod Episcopus omnia scitu ad rem necessaria exposuit. Indicavit enim beneficium s. Iuliani esse de iure patronatu laicorum, vacans existere, eiusque nominationem s. Sedi reservari, tum ex eo quod eius provisio diutius fuisset dilata, tum ex eo quod vacaverit in Curia. Quapropter haud verum apparet vitium in precibus intercessisse; ac proinde aperitioni oris nullimode esse locum. Siquidem, ceu notissimum est, hanc minime concedendam DD. iudicant, nisi evidentissime constet de subreptione et obreptione; Rota in Romana Aperitionis oris 21 Aprilis 1815 § 8 coram Piccolomini.

Quin excipi valeat beneficium s. Iuliani esse de iure patronatu laicali confraternitatis SSmi Sacramenti; adeoque non potuisse cadere sub reservationibus apostolicis et a s. Sede provideri, dum reservari pio sodalitio debebat. Quandoqui

dem ad haec plura responderi possent. Et primum, confraternitatem, si testamento Patritii Vici anni 1734, per haereditatem, ius patronatus acquisivit, numquam tamen tale ius exercuisse, ut ait Episcopus.

Iam vero certa ac communis doctrina est, iuspatronatum cessare et omnino amitti per non usum longissimi, vel longi etiam temporis, ad praescriptionem requisiti; ut habet Ferraris v. Iuspatr. §. 2, n. 74; et Reiffenstuel num. 125, in tit. 38, lib. III Decret.

Ast dato etiam et non concesso quod confraternitas ius patronatus suâ negligentiâ non amiserit, ulterius dubitari potest, num ius ipsius sit laicale sive potius ecclesiasticum. Etenim non una est canonistarum sententia, quum sint DD. qui utique tenent, iuspatronatus confraternitatibus competens censendum esse laicale, ceu Covarruvias quaest. pract. 368, et Berardi in tit. De iurep. num. 38. Sed alii non minoris notae, ceu Garcias v. 8, pag. 153, Schmalzgrueber in tit. De iurep. num. 7 et 8, et Ferraris De iurepatr. art. 1, num. 16, volunt idem esse ecclesiasticum. Imo s. Rota in decis.. 114, n. 1, part. 5, tom. 1, decidit utique iuspatronatus esse laicale quando beneficium fuit a laico et de bonis prophanis fundatum, atque relictum est confraternitati laicorum seu confratribus, qui, ceu notanter addit, non induuntur aut distinguuntur aliquo signo religionis.

Atque haec esse verior sententia videtur, qua duae diversae opiniones conciliantur; atque ita iuxta Ferraris num. 16 l. c. et Card. De Luca De iurepatr. discept. 59, num. 18: « censetur ecclesiasticum iuspatronatus relictum confraternitati, Ordinarii auctoritate erectae, cum ecclesia, campanili, usu sacci et aliis ex quibus vere ecclesiastica reputanda veniat; secus si confraternitas sit erecta ad opera pietatis absque dictis requisitis. Porro in themate agitur de confraternitate SSmi Sacramenti, quae natura sua religiosa est, et religionis signis certe induitur.

Iamvero nemo ignorat, ius patronatus laicale ecclesiasticum fieri statim ac per donationem, vel usucapionem,

vel successionem transierit in ecclesiam; Reiffenstuel lib. 3 Decret. tit. 38, n. 49-51. Unde, quidquid sit de praefati beneficii fundatione, modo cum ipsum transierit ad confraternitatem SSmi Sacramenti, ecclesiasticum dicendum videretur.

Tertio demum, etsi daretur praefatum beneficium esse de iure laicorum, tamen non videretur consequens quod a s. Sede provideri non potuisset. Namque esto quidem quod beneficia iurispatronatus laicalis non sint reservationibus et affectionibus obnoxia; attamen semper possunt a s. Sede provideri si patroni nominare negligant. Porro in themate huiusmodi casus evenisse videretur.

Verum, quia forsan opponetur beneficium s. Iuliani tunc temporis per iniuriam fuisse suâ dote spoliatum, et ideo provideri non potuisse aliunde vero tempus non currere ignoranti vel impedito cap. 47 De reg. iur. in VI et cap. 5 De conces. praeb. iuncto Barbosa 7. 3, 12, 170, Reiffenstuel in tit. 88 De iurepatr. n. 55; modo vera iterum restituta dote, iterum ius sodalitii invalescere ac stare debere; hisce omnibus responderi adhuc posset.

Et praeprimis coram ecclesia titulos beneficiorum non esse extinctos, quamvis eorum bona iniquâ Gubernii operâ fuerint usurpata, unde conferri legitime possunt, quamvis id saepe numero aut non fiat aut non expediat. Neque est praesumendum, confraternitatem quae per dimidium saeculi. tacuit, et numquam praesentavit, quaeque per hoc probabiliter iure suo decidit, hac vice, veteri incuriae occurrere, ac praesentare reapse voluisse, nisi ex bonorum usurpatione prohibita fuisset; sed tenendum potius videtur liberam etiam hac vice patuisse Episcopo et s. Sedi facultatem nominandi ad praefatum beneficium.

Utique pium sodalitium laudem de bono opere redemptionis bonorum mereri; imo quoque ex ea, veluti restitutor dotis beneficii, iure patronatu debere donari, quatenus ab eo deciderit; verum hoc respicit futurum, futurasque beneficii provisiones; et canonica aequitas pati non videtur, ut is qui

ius ad beneficium iam acquisivit, eodem spolietur ex iure patronorum in beneficium dein supervenienti.

QUAE FAVENT CONFRATERNITATI. Patronus eius primam dubii partem aggrediens recolit, notissimum esse in iure adversus apostolicas literas, fraudibus et mendaciis obtentas, aperitionem oris impertiendam esse, cap. Super literis de Rescript. praesertim vero si per illas ius alicui quaesitum sublatum evincatur; Rota in Terracinen. seu Setina Aperitionis oris 17 Iunii 1819 §. 3 coram Odescalchi. Mens enim Pontificis semper est nulli, ex gratiae concessione, praeiudicium inferre cap. Cum ordinem in 6 de Rescrip. Iam vero contendit per memoratas bullas indubium ius nominandi sodalitio pertinens sublatum fuisse, ac proinde easdem utpote obreptionis ac subreptionis vitio infectas nihili faciendas esse.

Sane sac. Vitus Summo Principi exposuit beneficium esse iuris patronatus laicalis, sed ob temporis lapsum Apostolicae Sedi collationem esse devolutam. Episcopus vero in commendanda eiusdem petitione confirmans illud esse de iurepatronatus laicorum, addebat esse apostolicae Sedi reservatum, quia postremus rector per apostalicas bullas paroeciam obtinuit. Cum autem haec contradictionem involverent hinc quaesitum fuit quaenam beneficii natura esset. Quaesito respondit Episcopus; ex inquisitionibus peractis sibi constare beneficium esse de iurepatronatu laicali, at illa vice omnimodam collationem ad apostolicam Sedem spectare, quia sodalitium nominationem fatali tempore peragendam omisit, nec ipse eiusdem negligentiae supplevit. Id tamen a veritate abhorrere, ait orator: et revera, per iniquum dictatoriale decretum in omnibus Piceni provinciis die 3 Ianuarii 1861 a Valerio editum, suppressa praeter alia fuerunt omnia beneficia iurispatronatus, et bona ad haec spectantia, quoad proprietatem, statim ad demanium devoluta. Tunc temporis beneficii rector extabat Constantinus Ferri, qui usque ad suum obitum, anno 1864 sequutum, beneficium retinuit ut eiusdem existentia usquedum fieri posset protra

« ÖncekiDevam »