Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Insuper ex testamento apparet, quod pia mulier putabat expensarum partem a familiis Ducci et Chierici sustentam iri, quod tamen non evenit. Nam legatarius declarat tenuia tantum subsidia ab eis accepisse.

Demum legati verba nec peridonea nec explorata videntur, nec tempus ullum designant. Et forsitan nimis grave erit ea rigide interpretari, et temporis silentium pro oneris perpetuitate intelligere : cum praesertim gratitudinis causa Oratori a testatrice legatum videatur relictum : legatarius enim procurator eius extabat.

Hisce praenotatis, quaesitum fuit quomodo preces legatarii essent dimittendae.

RESOLUTIO. Sacra Cong. Concilii , re perpensâ sub die 7 Martii 1885 respondit: Pro gratia exonerationis, facto verbo cum SSño.

EX S. CONGREGATIONE RITUUM

SULMONEN. .

Die 6 Iunii 1885. DECRETUM. A SSño D. N. Leone Papa XIII per Apostolicas litteras in forma Brevis, die 16 Ianuarii 1883 datas Sulmonense Templum parochiale sub titulo Beatae Mariae Virginis in coelum Assumptae, vulgo della Tomba nuncupatum, in Collegiale, ad honorem dumtaxat, erectum fuit ; atque in eo pariter, honoris causâ, canonicale Collegium institutum ;, deinceps vero per decretum s. Congregationis Consistorialis sub die 15 Aprilis eiusdem anni, honore simili Ecclesia SSñae Annuntiationis Deiparae in ipsa' Sulmonensi civitate existens aucta fuit.

Quare inter clerum harum Ecclesiarum exorta est controversia de iure praecedentiae in sacris functionibus; praesertim

OI

in processionibus atque associationibus funebribus ; ad quam dirimendam utraque pars recursum ad hanc sacram Rituum Congregationem habuit.

Omnia itaque ad iuris normam hac in re comparata fuere; simulque inter partes ad dubii concordationem rite deventum, quod sic enunciatum fuit: · I. An intret arbitrium aperitionis oris in casu ?

Et quatenus affirmative. .
II. An et cui competat ius praecedentiae in casu?

Hinc quum Eñus et Rõus D. Cardinalis Mieceslaus Ledochowski, huiusce causae Ponens, eiusmodi dubium in ordinariis specialibus sacrorum Rituum Congregationis Comitiis , cum interventu RR. PP: DD. Magistrorum sacrae Romanae Rotae Auditorum, ad Vaticanum subsignata die coadunatis, discutiendum proposuerit, Sacer idem Coetus iuribus ac rationibus, hinc inde formiter deductis, sedulo expensis, sic decernendum duxit. Ad I. Negative. Ad II. Provisum in primo: nempe favore Ecclesiae collegiatae Beatae Mariae Virginis in•coclum Assumptae, vulgo della Tomba, et ad mentem.

Atque ita decrevit die 6 Iunii 1885.

COMPENDIUM FACTI. Duo Templa Bñae Virgini Mariae dicata antiquissima Sulmonensis civitas possidet; quorum unum ab immemorabili agnoscitur sub titulo s. Mariae in coelum assumptae, vulgo nuncupatum della Tomba ; alterum consecratum fuit Bñae Virgini ab Angelo salutatae. .

Utraque haec Ecclesia ex benignitate. SSñi Patris evecta fuit ad Collegiatam, quoad honores tantum: videlicet Ecclesia S. Mariae della Tomba ad dictum honorem evecta fuit per Litteras Apostolicas in forma Brevis diei 16 Ianuarii 1883: Ecclesia vero SSmae Annuntiationis per decretum S. Congregationis Consistorialis diei 15 Aprilis 1883. Quibus expletis illico inter clerum harum Ecclesiarum controversia exorta est de iure praecedentiae in sacris functionibus, et praesertim in processionibus et associationibus funebribus.

Disceptatio Synoptica.

IURA S. MARIAE DELLA TOMBA. Cuinam competat ius praecedentiae innuunt ipsi adversarii, ait advocatus, qui perpendentes pluribus ex capitibus hoc competere Ecclesiae s. Mariae della Tomba, puerilem expiscarunt astutiam. Per fervidas enim preces a R. Pontifice novos expostularunt honores, ut arte et tramite indirecto hoc ius consequerentur; verum novos honores haud concessit Princeps.

Hisce animadversis, ait advocatus, non esse locum aperitioni oris.in casu: ista enim ex doctissimo Card. De Luca disc. 8 n. 3 et 6 de iurisd. et for. compet. concedi non solet nisi ex magna causa, et accedente exorbitanti laesione... praesertim ubi gratia est iam executioni demandata. Atqui in themate nulla adest magna causa et exorbitans laesio; agitur enim de concessione quae coetui ecclesiasticorum nullum affert praeiudicium. Non canonicis Cathedralis qui ob praefatam concessionem sartas tectasque servant eorum praerogativas et praeeminentias, non alteri Collegiatae, si quae sit, quia concessio illa nullam gignit innovationem. Nullum demum affert praeiudicium quoad honores Collegiatae ss. Annuntiationis quae caret etiam dignitate: posterior est enim, omnino distincta, constans Canonicis, qui hodie sunt et cras, etiam sine causa, esse desinunt. Iam vero absque causa concedere aperitionem oris ut gratia Summi Pontifici reducatur vel revocetur absurdum omnino est. Exulat etiam in subiecta materia laesio, quae debet esse gravis et exorbitans; quia laesio praesupponit ius: ast in themate ex utraque parte agitur de gratia ; quod profecto ostendit omne abesse ius, nihilque ex iustitia competere. Iure igitur meritoque deneganda est in themate aperitio oris in casu ex defectu laesionis.

Ulterius modo dicta confirmat regula iuris quaesiti: etenim gratia Collegiatae elargita fuit antequam adversarii comparerent, et praeterea 'fuit iam ad executionem demandata. Unde agitur de iure quaesito tollendo, ob quod causae aperitionis

debet prorsus excludere omne dubium: nam oppositio facta re amplius non integra et post ius quaesitum nostrorum clientum, ait advocatus, impedire non debet fruitionem gratiae, iam perfectae ; cum in gratiosis prior in tempore potior sit in iure.

Neque ex capite obreptionis vel subreptionis concedi potest aperitio oris. Etenim vitium obreptionis et subreptionis nullo pacto probari in casu potest: siquidem ex Fagnan. l. 1. decret. cap. super Literis de rescriptis subreptio vel obreptio ibi adest ubi expressio falsi , vel taciturnitas veri, quo non expresso vel tacito, Papa nullo modo litteras concessisset, sed potius denegasset. Atqui in themate prorsus veritati conforme est quod fuit expositum Summo Pontifici.

Hisce praenotatis, censuit advocatus, competere ius praecedentiae Collegiatae s. Mariae della Tomba, aiens, hanc controversiam esse omnino identicam Meliten. praecedentiae diei 27 Septembris 1884. Ecclesia s. Mariae della Tomba quinque ante menses perhonorifico titulo Collegiatae fuit ornata, quam Ecclesia SSñae Annuntiationis eumdem titulum consequeretur. Quod etiam in hac controversia sequenda sit regula iuris 54 - prior in tempore potior in iure - dubitari nequit, quia consonum praxi et s. Sedis disciplinis. Siquidem, si ex iuris dispositione prior nominatus a Summo Pontifice praecedit subscriptos in iisdem litteris, ex capite mandato in 6, et magis privilegiatus minori privilegiato praefertur ex cap. accusat. de privil. in 6, quanto magis debet praecedere qui habeat pro se multo prius distinctas Apostolicas litteras unusquisque per se videt. Ergo, conclusit orator, ius praecedendi competere Ecclesiae s. Mariae della Tomba, haud esse ambigendum.

Haec thesis firmatur per decretum Consistoriale diei 15 Aprilis 1883 in quo edicitur esse Pontificis mentem, ut nil · detrahatur honori, praeeminentiae, sive iuribus cuiusvis sint

generis curionum civitatis Sulmonensis. Ulterius ratione dignitatis competit eidem Collegiatae della Tomba ius praecedendi. Et revera in apostolicis litteris expresse renunciatur honoris causa tantum canonicale Collegium, unica dignitate, nempe praefecti Parochi et novem Canonicis constans. Ast ex Pirro Corrado dignitates in Ecclesia ad conservandam augendamque ecclesiasticam disciplinam fuerunt institutae , Prax. benef. lib. 2 cap. 1 n. 17. Sequitur ut qui dignitátem retinet, quocumque nomine vucetur, non solum praecedere debeat in functionibus quae in eadem ecclesia fiunt, sed in iis quoque quae extra eamdem Ecclesiam peraguntur. Etenim indecorosum esset videre dignitatem in loco minus digno stantem, quando ambae dictae Collegiatae interveniunt ad sacras functiones. Dum contra canonici amovibiles ad nutum et sine causa in loco digniori sederent. Docet De Luca disc. 12 n. 3 quod in materia de praecedentia dignitas in primis attendenda sit; ita ut illa danda sit dignioribus prae minus dignis.

Etiam ratione antiquitatis et dignitatis Ecclesiae s. Mariae della Tomba praecedentia competit. Etenim ad dirimendas quaestiones praecedentiae inter parochos respicitur ad nobilitatem et praerogativam Ecclesiae parochialis ; Ferraris v. praecedentia n. 8. Et iure optimo: nam omnis dignitas et praerogativa in parocho, uti tali, derivat ab Ecclesia, cui est spirituali connubio coniunctus.

Praeterea ambigi nequit in casu nostro quod Ecclesia della l'omba alteram Ecclesiam praestet antiquitate: prima enim cum esset templum paganum in civitate Sulmon e a primordiis Christianismi dedicata fuit SSñae Virgini Mariae in coelum Assumptae. Quod autem praestet dignitate non est ambigendum; nam Ecclesia della Tomba semper fuit paroecia, altera vero hac dignitate caret. Apud primam Ecclesiam manet cura animaram habitualis et actualis; apud alteram nulla paroecialis iurisdictio manet.

Qua de re quisquis videt clerum nostrum, ait advocatus, digniorem esse prae altero Ecclesiae SSñae Annuntiationis , sicut Ecclesia della Tomba praecellit aliam antiquitate et dignitate. Quamobrem hinc inde, utriusque cleri rationibus ad trutinam revocatis, cum Episcopo conclusit orator; at

« ÖncekiDevam »