Sayfadaki görseller
PDF
ePub

saevierint; eiusdem personae physica constitutio, utrum sana et robusta, an de bilis et infirma. Erit similiter perpendenda caussa quare e propria discesserit domo, utrum nempe ad negotium vel ad artem aliquam exercendam, an potius ut coniugem derelinqueret. Haec cognosci vel deduci poterunt ex benevolis, aut contrariis relationibus, quas vel coniuges habuerunt inter se, durante eorum contubernio, vel ille qui discessit continuavit cum altero coniuge sive per litteras sive per nuncios; si enim constiterit, ad tempus talem epistolarum sive relationum consuetudinem adfuisse, et postea cessasse, quin cessationis caussa aut ratio appareat, gravis de morte obita praesumptio habebitur; si e contra constiterit eum qui discessit nunquam epistolarum commercium habuisse cum sua familia, aut cum propinquis et amicis, indicium mere negativum nullam prabationem facere poterit. Ponderandum quoque erit genus vitae, quod discedens in aliena regione amplexus fuerit; si vitam et artem militarem exercendam elegerit, vel arti nauticae aut servitio alicuius navis sese addixerit, et cognoscatur in quo exercitu militaverit, aut in qua navi servierit, inquisitiones erunt faciendae penes duces exercitus illius, et penes gubernatores vel officiales navis. Si cognita fuerint loca, in quibus commoratus est, in singulis locis, et praesertim in illo in quo commorabatur, quando eius indicia perdita fuerunt, investigationes erunt faciendae. Ad has tribunal adhibebit idoneas personas, si praesto sint, vel etiam civiles auctoritates, ab iisdem postulande ut, quibus pollent modis, de illo opportunas investigationes faciant, atque etiam in subsidium vocentur publica diaria cum indicatione nominis, cognominis, patriae, professionis et conditionis illius, de quo quaeritur. Item si fieri possit, tribunal curabit, ut in locis in quibus idem commoratus fuerit publica edicta affigantur, et singuli excitentur, ut notitias, si quas habent, velint suppeditare. Si omnibus istis adiumentis adhibitis nihil omnino poterit reperiri, et si omnes circumstantiae ad mortem prioris coniugis ante secundas nuptias, de quarum valore agitur, adstruendam conspiraverint, iudex sententiam proferre contra secundum matrimonium non poterit; non enim constaret de eius nullitate. Quod si de matrimonio contrahendo agatur, hoc permitti numquam poterit, donec de morte prioris coniugis certo constiterit. §. 44.

At si non ex isto capite, sed potius quia primum matrimonium in haeresi contractum, rescissum fuerit ob aliam caussam, specialia quaedam erunt observanda. Et primo advertendum est, Evangeli

[ocr errors]

cam et Apostolicam doctrinam esse, matrimonium valide celebratum solvi non posse propter adulterium, vel propter molestam cohabitationem, aut longam et affectatam coniugis unius absentiam, aut propter aliud quodcumque motivum ab haereticis confictum. Quare si constiterit, a tribunalibus haereticorum ob aliqua ex istis rationibus praecedens matrimonium dissolutum fuisse, caussa in favorem secundi matrimonii a tribunali catholico ne admittenda quidem seu introducenda erit. Si vero eiusdem dissolutio fuerit decreta ob alium titulum a iure canonico recognitum, sciendum est, acta a tribunali haeretico confecta valore iuridico carere, et ex ipsis solummodo iudicium proferre catholico iudici minime licere. Quare tunc caussa ex integro erit instituenda, et iuxta ss. canones pertractanda.. Vetitum tamen non est, imo aliquando expediet, ut acta tribunalis haeretici requirantur, quo plenior factorum et circumstantiarum cognitio attingatur. Imo si huiusmodi documenta a partibus fuerint exhibita, dummodo nihil aliud obstet, poterunt adhiberi, atque ex illis indicia colligi. Partes tamen erunt semper audiendae, nec non, quatenus fieri poterit, etiam testes singuli itérum in iudicium vocandi, et interrogandi ad normam harum regularum. Neque omittenda aliarum personarum iuridica depositio si adesse cognoscantur; sicut neque alia acta, quae vel moderator vel defensor matrimonii necessaria reputaverint. Si perpensis omnibus iudex censuerit, sententiam edicendam esse conformem sententiae a tribunali haeretico prolatae, numquam tamen istam sententiam tamquam sui iudicii motivum invocare debebit; neque ullo modo post eam existimandum erit, duas adesse sententias conformes, a quibus necesse non sit appellare.

§. 45.

Quoad matrimonia in infidelitate contracta, si haec dissoluta dicantur per sententiam editam vel ab auctoritate civili, vel a quovis tribunali haeretico, eadem erunt servanda quae dicta sunt de matrimoniis baptizatorum, resolutis per sententiam tribunalis saecularis, nempe caussam admittendam non esse, si rescissio proclamata fuerit ex titulo ab Ecclesia non agnito, vel servatis servandis esse ex integro instituendam, si contrarium contigerit. Si vero coniugum separatio acciderit absque ullo iudicio, observandum utrum pars quae coram tribunali catholico agere intendit, secundum matrimonium contraxerit post baptismi susceptionem, an ante. Si matrimonium acciderit cum parte catholica post baptismi susceptionem, erit inquirendum, utrum praecesserit coniugis adhuc inAeta, Tom. XVIII. fasc. CCXII.

25

fidelis canonica interpellatio, aut saltem a legitima potestate fuerit super eadem interpellatione dispensatum. Quatenus constiterit de facta interpellatione aut de illius dispensatione, primum matrimonium nequit amplius constituere vinculum secundum connubium irritans; quatenus vero neque interpellatio neque eiusdem dispensatio praecesserit, primum matrimonium obstabit quidem secundo, sed Ordinarius iudicium suspendere debebit, et casum cum omnibus suis circumstantiis ad s. Sedem remittere, quae ipsi Ordinario quid faciendum sit, indicabit. Ad probandum vero, utrum interpellatio vel eius dispensatio intercesserit, consulendi erunt libri matrimoniorum, vel etiam regesta curiae, in quibus haec accurate erunt semper recensenda. Quod si secundum matrimonium contractum fuerit etiam in infidelitate, praesumendum quidem erit quod, antequam persona, de qua agitur, ad baptismum admitteretur, servata fuerint omnia quae ss. canones pro his casibus statuunt; sed si institutis opportunis investigationibus adhuc dubium subsit, ad S. Sedem erit recurrendum.

ARTICULUS V.

DE IMPEDIMENTO IMPOTENTIAE.

§. 46.

Ad impugnandum ex capite impotentiae matrimonium solummodo coniuges admittuntur, quia ipsis solummodo hoc factum cognitum esse potest, et ipsi tantummodo de hac re solliciti esse debent. Ut autem impotentia matrimonium contractum irritet, necesse est ut sit antecedens atque perpetua, quae scilicet naturalibus atque licitis remediis tolli non possit. Ista impotentia si fuerit absoluta, seu talis ut omnino impossibilem reddat coniugalem copulam, matrimonium dirimit semper, et cum qualibet persona contractum; si vero relativa tantum, matrimonium dirimit solummodo cum illa ad quam impotentia ipsa refertur. Ita igitur in causis huius generis investigationes erunt dirigendae, ut tandem deveniatur ad adstruendam vel excludendam assertam impotentiam antecedentem et perpetuam, sive absolutam sive saltem relativam.

Hunc in finem prae oculis habenda erit instructio supremae Congregationis S. Officii.

§. 47.

Quod si casus occurrat, cui in instructione hac provisum non sit, ad iuris communis normam pertractetur, ac decidatur oportet.

LITTERAE SS. D. N. Papae LEONIS XIII ad Archiepiscopos
et Episcopos Borussiae.

De conditione rei catholicae in Germania.

Iampridem Nobis in votis erat, Venerabiles Fratres, vos alloqui, ut de praesentibus rei catholicae in Germania conditionibus vobiscum ageremus. Illud valde optabamus, singulari quadam ratione, testari magnitudinem paternae caritatis ac studii, quo vos et dilectos vestros filios complectimur: simulque vobis gratulari de sollicitudine illa plane apostolica, qua vos omnes, Venerabiles Fratres, in gregem vestrum animatos inflammatosque conspicimus. Intelligimus praesertim curas, quas constanter adhibuistis, ut catholici homines, fidei vestrae concrediti, nunquam se a virtute, a pietate, a salutis via abduci paterentur. - Maxime etiam cordi erat, vobis patefacere animi solatium atque oblectationem quam percipimus tum ex summa voluntate, qua universi catholici homines Germaniae vobis adhaerescunt, `vobisque dicto audientes sunt, tum ex disciplina et concordia, quae inter ipsos magis magisque invalescit.

Quod antea non licuit, placet praestare modo per hanc epistolam, quam ultro ad vos damus, spem bonam animo foventes fore ut, divinae Providentiae beneficio, cito dies affulgeat, qui religioni et Ecclesiae in Germania laeta meliorum rerum initia afferat.

Neminem vestrum latet, Venerabiles Fratres, mutuam concordiam, quae haud brevi annorum spatio inter hanc Apostolicam Sedem et Borussiae Regnum fauste feliciter intercesserat, magnis ex improviso perturbationibus fuisse obnoxiam, ob eas praesertim latas leges, quibus catholici cives in grave discrimen et angorem adducti sunt. — At haec calamitas, quae Decessorem Nostrum fel. rec. Pium IX ac Nos etiam magno dolore affecit, occasionem praebuit, moderante Deo, quamobrem tum Pastorum tum Fidelium Germaniae virtus et in avita fide constantia maiorem in modum eluceret. Quae quidem virtus et constantia eo maiori commendatione digna est, quod cum illi strenuam caussae Ecclesiae tuendae operam darent, nunquam a fide et obsequio maiestati Principis debito, numquam a patriae caritate descesserint; et obtrectatoribus suis re ipsa

ostenderint, non civilium rationum respectu, sed religione officii, quae opus Dei sanctum et inviolatum haberi iubet, sese unice moveri. Hinc factum est, ut summus ipse meritorum auctor ac remunerator Deus non modo in vos, Venerabiles Fratres, sed etiam in universum Dioecesium vestrarum populum amplissima bonitatis et gratiarum suarum munera effuderit. Eo enim opem suam largiente, licet, novarum legum caussa, imminueretur in dies inter Borussiae fideles sacerdotum numerus, et in pluribus curialibus Ecclesiis deessent qui sacra fidelibus administrarent; licet viri fallaces, veterum catholicorum sibi nomine imposito, novas pravasque doctrinas serentes, discipulos post se abducere fraude deceptos conarentur, vidimus tamen cum gaudio dilectos filios catholicos e Germania fidem patrum suorum integre firmiterque tenere; nusquam se insidiis magistrorum nequitiae pervios praebere; sed christiani animi magnitudine pericula vincere, et tanto maiore in Ecclesiam studio moveri quanto asperioribus molestiis eam exerceri conspiciebant.

Quibus ex rebus magnae virtutis et gloriae, dolorem a Nobis susceptum ob memoratas leges levari sensimus; ac pio cordis affectu Deo laudes gratiasque egimus, qui filiorum suorum animis robur illud mirabiliter indiderat ; et oblata occasione facere non potuimus, quin vestram istarumque catholicarum gentium virtutem merita commendatione palam ornaremus. Sed Apostolico ministerio Nostro, quo vigilare cogimur ne Ecclesiae status ullum detrimentum capiat, neu interior vita eiusdem Ecclesiae ullis perturbationibus obnoxia sit, ea omnia haud satis erant, nisi pariter quantum in Nobis auctoritatis et studii est, id omne ad removendas praesentium temporum difficultates contulissemus. Quapropter nulli pepercimus curae, nullum praetermisimus officium, ut eae leges revocarentur; quae diuturnas Ecclesiae angustias, vobisque magnam laborum segetem pepererunt. Ac tantum Nobis studium fuit et inest adhuc animo restituendi solidis innixam fundamentis concordiam ac pacem, ut declarare supremis rerum Moderatoribus non omiserimus, propositum esse Nobis usque eo Nos morigeros eorum voluntati praebere, quo per divinas leges et conscientiae officium liceret. Quin immo hoc ipsum propositum Nos manifestis patefacere argumentis non dubitavimus; destinatumque animo habemus, nihil etiam in posterum praetermittere, quod restituendae firmandaeque concordiae conferre videatur.

At vero, ut hoc quod votis et spe Nostra prosequimur auspi

« ÖncekiDevam »