Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tenta perpetụitate, parochialitate et antiquitate quibus clerus della Tomba gaudet, tum ceu clerus simplex, tum ceu capitulum Collegiale ad honores, praeferendus est alteri SSñae Annuntiationis, qui ex arbitrio administratorum pendet, qui parochialitate caret, quique tum ceu simplex clerus, tum uti capitulum collegiale ad honores, tempore posterior est. Tandem advocatus studuit evincere, omnem conventionem deletam iam fuisse accedente utriusque partis consensu, et episcopalı auctoritate: et ideo ex hac causa exularet omne dubium subreptionis. Nec praetereundum quod per decretum Consistoriale, immutato titulo, Ecclesia vetus extincta est et nova erecta. Quare respectu huius decreti, ex quo nova vita et novum esse oritur, considerandum est ius praecedendi. Cum autem in privilegiorum controversiis regula certa et invariabilis sit – prior in tempore potior in iure; hinc necessario exurgit quod nostrae Ecclesiae competat ius praecedendi.

IURA ECCLESIAE SANCTISSIMAE ANNUNTIATIONIS. Huius Ecclesiae' defensor exorditus est suam orationem aiens: si aliqua est Ecclesia in civitate Sulmonae, quae praecipuos honores, post Cathedralem, mereatur est illa quae nostro concredita est Clero, sive templi constructio inspiciatur, sive respectu Cleri, peculiaribus privilegiis insigniti, consideretur. Magnificum siquidem inibi eximiis picturis et praetiosis decorationibus exurgit templum, religioso cultu consecratum B. V. M. Salutatae ab Angelo. Ac Sulmonenses cives charitatis opera cum fide coniuncta experiuntur; inest quippe aedificio ditissimum Nosocomium et puellarum Hospitium; quapropter hoc. fidei et charitatis monumentum Domus sancta nuncupatur.

Iure igitur insignis ecclesia ista non modo ceteras praecellit Ecclesias decore et amplitudine, sed in praesentiarum si non iure, tamen de facto cathedralis dotibus pollet. Iam vero sicuti perantiqua huius Ecclesiae origo est, ita pervetusta est existentia Collegii ecclesiastici; quod nunc constat duodeviginti presbyteris cum 'rectore , quodque substantialiter regitur constitutionibus ac regulis, quibus veri nominis Collegiatae, cum usu communis sigilli et capitulorum convoca

tione gubernantur. Hinc congrue Urbanus II decoravit insignibus et ornamentis, Rocchetto et Mozzetta Rectorem et Cappellanos ; qui nunc habent honorificentias et decoris exteriora indumenta, quibus utuntur Canonici s. Ioannis maioris in urbe Neapolitana. Intuitu igitur huius privilegii ad instar, post Cathedralem, iam eidem praecedentia super alias Ecclesias competebat.

Verum non modo vetustate originis, sed etiam specialibus praerogativis Collegiata haec sibi praecedentiam vindicavit, et per concordiam anni 1802 cofirmata fuit. Adversus autem huiusmodi concordiam perturbatores iurgia et lites moverant praecedentiae causâ: ex quo factum est ut anno 1818 nova iniretur concordia per quam praelatio favore Ecclesiae SSmae Annuntiatae in perpetuum resoluta fuit. Et utraque pars formiter huic subscripsit concordiae nomine omnium successorum.

His accedit ius extollendi crucem immemorabili consuetudine constabilitum ac Apostolicae Sedis decreto confirmatum (1). Quod ius non modo demonstrat, ait advocatus, vetustatem nostri perinsignis cleri, sed etiam praestantiam super Clero adverso.

Doluit autem advocatus, quod praesentis dissidii causa tribuenda sit Episcopo ; qui indirecte impedivit supplicem libelluna Cleri ss. Annuntiationis, quo expetiverat a S. Consistoriali Congregatione, ut sua Ecclesia perinsignis et numero Sacerdotum, mediisque pecuniaribus abundans, ad honoremi Ecclesiae collegiatae extolleretur. Nam requisitus Antistes de informatione et voto, moras nectere coepit, aliam Ecclesiam interea commendando, eo consilio ut clerus adversus, relicta C. Consistoriali, per secretarianı Brevium, reticitis circumstantiis necessario exprimendis, eumdem Collegiatae honorem consequeretur. Verum, ait advocatus, nil nostra interest, ut huiusinodi litterae commendatitiae profundantur : quia ius et canonicae sanctiones resistunt, ut gratiae vitiatis precibus

(1) Prostat quaestio haec Vol. XIV. pag. 514.

et contra pacta conventa, cum praeiudicio tertii sustineantur. Etsi autem .clerus adversus, numero novem constans, siluisset de praecedentia, nostris clientibus ex formali duplici concordia debita, Episcopus eamdem manifestare debuisset. At non mature hanc circumstantiam ponderavit, licet de praecedentia, non iure sed consuetudine collegio Parochorum servanda, mentionem fecerit. Hinc.evenit ut Breve apostolicum praecedentiam parochorum sartam tectamque servandam esse iusserit, et idipsum praeservasset favore Cleri SSmae Annuntiationis, si praefatas concordias apprime scivisset.

Interea clerus SSmae Annuntiationis, qui preces 'prius obtulerat, imploratam gratiam pro erectione Collegiatae tardius, nempe tres post menses consecutus est, causâ retardatae ab Episcopo informationis. Qui totus fuit, ut spreta Congregatione, de argumento praeventa, concitato cursu favorabile rescriptum adversus clerus reportaret, antequam clerus SSmae Annuntiationis, decretum iampridem expostulatum obtineret.

Prudens tamen s. Consistorialis. a secretis, cum perlegisset quaestionem Sulmonen. iuris extollendi Crucem, nedum intactàm reliquit praecedentiam favore parochorum stipulatam, sed etiam cautum voluit, ut pari ratione praecedentia favore nostri Cleri, propter ius ortum ex duplici conventione, inviolata maneret.

Deinde adversarii huic s. Congregationi quaesitum callide conceptum, in praeiudicium praecedentiae debitae nostro Clero, enodandum proposuerunt in quo , sine productione textualis Brevis et decreti consistorialis, exposcebant: an ius praecedendi in processionibus pertineat ad Clerum Tumbae vel alteri SSñae Annuntiationis, ex quo uterque 'elevatus fuit ad Collegiatam. Peculiaris s. Rotae congressus, incomperto artificio, quo Breve antecedenter 'fuit relaxatum, responsum dedit iuxta regulam iuris - prior tempore potior in iure - praecedat nempe Clerus ille qui prior privilegium obtinuit.

Clientes hoc responso haud fracti supplicem transmiserunt libellum ad R. Pontificem pro iuribus acquisitis servandis, quoniam in decreto Consistoriali apposita erat. clausula in sui favorem, sarctis tectisque de cetero manentibus iuribus aliunde eisdem legitime quaesitis. Ac subinde adnotarunt, vi huius decreti, integrum esse servandum ius praecedentiae super alio Clero.

Hisce animadversis, dubitari nequit, ait advocatus, de subreptione quoad Apostolicum Breve, quia in precibus et litteris Episcopi Sulmonensis nulla facta fuit mentio de consuetudine deque solemnibus concordiis, quibus uterque clerus convenerat, praecedentiam spectavisse et spectare ad clerum SSñae Annuntiationis. Ac insimul conventum fuisse ab hac obligatione tenere in perpetuum , nedum stipulantes , sed etiam auctoritate Episcopi successores.

Si porro hoc quaesitum ius scivisset Pontifex aliter iussisset confici Breve per clausulas limitativas; adiecisset vi. delicet, salvis iuribus et conventionibus quoad praecedentiam favore Cleri SSmae Annuntiationis. Hasce vero limitationes conformes esse iustitiae S. Sedis, ut, nusquam gratias concedere soleat cum praeiudicio iuris, iam tertio acquisiti: et ideo rigorose inculcat observantiam Regulae 18 Cancellariae de iure acquisito non tollendo.

Neque obstat asserta ignorantia: nam generaliter verum non est quamcumque ignorantiam excusare impetrantem a vitio falsitatis: ignorantia enim alia est iusta et probabilis, alia iniusta.et affectata. Ignorantia iusta et probabilis excusat, affectata vero non excusat ab aliis poenis et sic a nullitate, rescripti. In themate satis possibile omnibus visum est cognoscere an Pontifex aequaliter esset concessurus nec ne cum concedatur gratia quae de iure vel Curiae stylo solet concedi: quod secus esset quando id quod conceditur de iure vel stylo Curiae concedi non 'solet; vel saltem si conceditur id fit cum limitativa clausula, ne iura tertio acquisita et pacta conventa violentur. Nam tali casu praesumitur subreptionem fuisse causam inductivain.

Dubio igitur serio de circumventione exorto, Breve festinanter relaxatum favore alterius Cleri in totum corruere. deberet, aut saltem reformandum; Reiffenstuel lib. 2 decret. tit. 3 de rescriptis 183

Transiens advocatus ad alia argumenta favore Ecclesiae SSñae Annuntiationis, ait: nostrum clerum ab anno 1790, quoad substantiam ad honorificam Ecclesiae Collegiatae excellentiam evectum fuisse. Et ideo iam ab eo tempore, si non formalis collegiata, tamen, sicuti in praesentiarum per apostolicum decretum fuit confirmatum, Ecclesia Collegiata quoad honores tantum dicenda erat, cum honorificentiis quibus fruuntur canonici Collegiatae s. Ioannis maioris civitatis Neapolitanae. Constituto igitur Ecclesia et Collegium nostri cleri ad instar insignis Collegiatae s. Ioannis maioris, eadem honorificentia, praesertim quoad ius praecedendi supra alios pariformiter competit. Vocabulum ad instar veram et adaequatam penes canonistas et liturgicos auctores exprimit imitationem: Barbosa de clausul. usufreq. claus. 5; Suarez de leg. lib. 5 cap. 15 n. 2.

Si ergo nullum favore nostri cleri apostolicum Breve' fuisset ad abundantiam relaxatum, reapse honorifica praecedentia Clero SSmae Annuntiationis, praescindendo etiam a. concordiis, ab annis 94 supra clerum a Tumba nuncupatum, spectavisset.

Hinc etsi praecipitanter Breve clero adverso relaxatum fuerit , tamen haec circumstantia suasit apponi clausulam favore nostri cleri - sartis tectisque manentibus iuribus aliunde quaesitis. Profecto aliunde exprimit ius quaesitum esse praeservandum, quod nihil commune habet cum concessione Brevium; et ideo respicit vetera iura, quae originem habent sive ex iam concessis privilegiis, sive ex conventionibus pactisque formiter stipulatis.

Tandem advocatus animadvertit favore Cleri Annuntiatio.nis quod voluntas ac munificentia SSñi Patris sit attendenda: quae in recognitionem excellentiae Collegiatae SSñae Annuntiationis concessit, ut eius Canonici cappis magnis induantur, idest perhonorificis vestibus et ornamentis, quibus primariae Ecclesiae Cathedrales cohonestantur: ast ex cap. 5 de priv.

« ÖncekiDevam »