Sayfadaki görseller
PDF
ePub

possunt in iure quo gaudent ab immemorabili quaestuandi, ceu docet idem De Luca in Annot. ad Sacr. Conc. Trid. disc. 18 n. 4; in Miscell. eccl. disc. 31 et 32; de Regul. disc. 28 et seqq. Haec de iure quaestuandi confraternitatum; nunc de aliis collectoribus eleemosynarum.

Praeprimis parochus s. Mariae adnotare curat, ipsum et paroeciam, utpote tales, nunquam eleemosynas collegisse in paroecia s. Ioannis post decretum Episcopi Sebastiani, si excipias illas tantum collectas in conventione permissas, quae modo publico fiunt cum interventu etiam sacerdotum s. Mariae. Haec autem sine fraude fieri, nec abusus unquam irrepsisse dicit; imo rationabilem hunc morem tradit tum ob paupertatem paroeciae s. Mariae, quae initio huius saeculi cathedralis etiam erat et principalis ecclesia totius civitatis; tum ob magnam venerationem fidelium erga hanc antiquissimam ecclesiam.

In genere ulterius animadvertit hunc morem colligendi eleemosynas pro charitatis et piis operibus, absque ulla speciali permissione, communem esse in adiacensi Dioecesi.

Iamvero cum pro piorum locorum necessitatibus prohibitum non sit eleemosynas colligere, ceu docet Fagnanus in Cap. Cum ex eo de Poenit. et remiss. n. 31, ubi hoc decisum fuisse dicit a S. C. C. iure meritoque concludi posse videtur nullimode talibus collectoribus s. Mariae prohibitum esse colligere eleemosynas, etiam extra propriam paroeciam. Collectoribus enim quibus a iure quaestuatio interdicitur, ii sunt, qui de domo in domum, de arca in arcam cursitantes, vino se ingurgitant et scandalum fidelibus omnibus modis praebent, ceu exemplum adest in Ariminen. Iuris quaestuandi 25 Februarii 1826 a S. C. C. decisa: nihil autem horum in themate locum habet.

Neque permissionem Ordinarii in casu requiri patet, ex eo quod huiusmodi quaestuationes sine strepitu, privato modo a privatis fiant, et receptus sit hic mos in tota dicecesi; Pissavinus De Curatis Cap. 2 num. 29.

Quod vero ad secundum dubium attinet recolendum est

quod licet ex regula generali in funeribus et in processionibus crux parochialis deferri tantum debeat, tamen hanc regulam a consuetudine locorum modificari posse docet Pignatell. Cons. 6 consult. 58 n. 15; ubi tradit hoc declaratum etiam esse a S. C. Rituum in Camerinen. 21 Novembris 1637 in responsione ad 4 dubium, quae decisio etiam refertur a Gupino tom. 3 in decret. novis. s. Congr. Imo adeo deferendum esse constat in similibus materiis consuetudini praesertim immemoriali, ut non solum haec tolli nullimode possit a caeremoniali, uti pluries declaravit S. C. Rit. apud Barbosam De Canon. et dignit. Cap. 33 n. 24 et in Sum. Apostol. collect. 78 n. 5 et 6; verum etiam ubi ea viget tot cruces elevari possunt, quot sunt capitula, seu communitates, prouti ex decreto S. C. Rit. diei 20 Decembris 1708 ex Pitonio refert Cavalieri in Agenda defunct. cap. 15 decr. 41 n. 2; Ferraris v. Crux n. 37; et pluries firmatum fuit etiam a S. C. C. et praesertim in nupera Papien. Praecedentiae et iuris deferendi crucem 14 Aug. 1850.

Porro consuetudinem hanc vigere in civitate Bastiae constat tum ex facto parochi s. Ioannis, contra huiusmodi morem reclamantis, tum ex aliis attestationibus a parocho s. Mariae allatis, tum demum ex eo quod parochus s. Mariae refert de inolito more stolam deferendi.

Concludendum ergo videtur, Parochum s. Mariae posse crucem elevare quando cum suo clero interest processionibus communibus, et eo fortius id posse non tantum quia ecclesia s. Mariae antiquior et dignior invenitur, ceu tradit De Luca De Regul. disc. 19, de Praeemin. disc. 24 et 25; verum etiam quia matrix est alterius ecclesiae s. Ioannis, Cum enim incessus sub alterius cruce subiectionem denotet, De Luca De Regul. disc. 19 n. 23, improprium et irrationale esse videtur ut filia matrem praecedat; De Luca De praeemin. disc. 3 et seq., de Paroch. disc. 33 et 36, S. C. C. in Senogallien. 30 Ianuarii 1779.

Haec a fortiori repeti debere videntur pro iure deferendi

stolam. Quandoquidem stola sine suo exercitio non est signum praecipuum iurisdictionis, sed vestis sacerdotalis C. Ecclesiastica 23; et ut docet D. Thomas 3 p. 9 supplem. art. 7 in corp. est habitus proprius sacerdotis, et est veluti forma totius ornatus sacerdotalis. Ergo cum parochi ingrediuntur alienum territorium cum stola utuntur habitu ipsis concesso, praecipue occasione processionum; Pignatell. tom. 3 consult. 48 num. 40. Hinc pluries S. C. Rit. rescripsit servandas esse hac in re locorum consuetudines, ceu in Veliterna Archiconf. Sacr. Stygmat. s. Francisci 27 Martii 1824, in Portus Aloysii 9 Maii 1859 ad quartum dubium;aliquando etiam declaravit id decere, et conveniens esse, distinctionis causâ, ut in Veliterna 16 Decembris 1846; aliquando demum hoc privilegium petentibus benigne concessit, ut in Tudertina 22 Augusti 1818. Quibus praenotatis, enodanda proposita fuere sequentia

Dubia

I. An et quomodo confraternitas s. Mariae a Carmine, nec non aliae confraternitates et collectores paroeciae s. Mariae quaestuare valeant infra limites paroeciae s. Ioannis in casu?

II. An parochus s. Mariae elevare valeat crucem et deferre stolam in processionibus communibus et funeribus infra limites alterius paroeciae in casu?

RESOLUTIO. Sacra C. C. re cognitâ sub die 12 Septembris 1885 respondere censuit: « Servandam esse consuetudinem vigentem in loco, et ad mentem: et mens est, ut scribatur Episcopo, ut si ulterius insurgant difficultates, inducat Parochum s. Ioannis ad eas amovendas per amicabilem concordiam inter utrumque Parochum. »

EX QUIBUS COLLIGES: I. Habentem pro se consuetudinem immemorabilem allegare posse quemcumque meliorem titulum de mundo: videlicet allegare posse in sui favorem quodcumque privilegium vel specialem titulum apostolicum cum clausulis derogatoriis.

II. In themate hoc fulciri requisito videri consuetudinem, per quam confraternitas a Carmine s. Mariae aliaeque confraternitates quaestuare valent infra limites Paroeciae s. Ioannis; et per quam Parochus s. Mariae elevare valeat Crucem, et stolam deferre in processionibus communibus et funebribus intra limites alterius paroeciae.

III. Ex iure indultum esse ministris et officialibus confraternitatum excipiendi oblata subsidia christianae charitatis iuxta modum et formam per Ordinarium loci praescribendam.

MELEVITANA

SUBSIDIORUM DOTALIUM

Die 22 Augusti 1885.

Per summaria precum.

COMPENDIUM FACTI. Theresia melevitanae Dioecesis exposuit ssmo Patri: sese obtinuisse ex fundatione Mariae Bonanno dotem pro matrimonio ineundo: sese tamen a matrimonio abhorrere ob suam provectam aetatem. Qua de re humillime expostulare, extremae suae paupertatis causâ, ut sibi indulgeatur hoc frui legato etiam si nubilis permaneat. Ordinarius, nedum de expositorum veritate testatus est, ac votum oratrici undequaque propitium protulit, sed et ulterius progressus est, exoptans ut quod oratrix ex gratia expetiit, id in similibus casibus, qui frequenter in melevitana Dioecesi occurrunt, pro regula statuatur.

Disceptatio Synoptica

GRATIA DENEGANDA VIDETUR. Sane cum sine nuptiis non concipiatur dos, S. Rota in decis. 1168 num. 6, coram Molines, in themate vero expresse perhibeatur hanc pro puellis nubendis tantummodo constitutam esse, satis liquet legatum dotis, qua oratrix modo frui vellet, nonnisi per modum conditionis a testatrice Bonanno concessum esse. Relictum enim in tempus nuptiarum, et sic de sui natura

omnino incertum, semper remanet conditionale; S. Rota decis. 211, num. 5, part. 18, tom. 1 recent. Quisque propterea videt legatum illud non deberi, nisi nuptiis sequutis. In iure enim tunc tantum peti potest legatum sub conditione relictum, cum constiterit conditionem fuisse adamussim a legatario adimpletam, Amostazo De caus. piis lib. 4, cap. 6, n. 12., Mantica De coniect. lib. 11, tit. 18, S. Rota decis. 211, num. 5, par. 18, tom. 1, recent. In facto autem habetur mos, in Melevitana dioecesi vigens, non solvendi videlicet dotem, nisi matrimonium reapse locum habuerit.

Quod si praeterea oratricis petitio ampliari vellet iuxta votum Ordinarii, potiori ratione urgenda essent quae superius animadversa sunt, cum puellarum dotes publicam respiciant utilitatem, ceu tradit Card. De Luca De dot. disc. 17, num. 2, Amostaz. De caus. piis lib. 1, cap. 2, num. 6, et lib. 4, cap. 6, num. 1, Rota coram Cavaler. decis. 27, num. 4. Ratio equidem et causa legatorum, consulendi videlicet honesto puellarum statui, plane everti videretur, et non modicum subinde scandalum oriri posset inter fideles, qui conspicientes piorum fundatorum voluntates, ita facillime immutari, a similibus fortasse legatis fundandis in posterum abstinerent.

GRATIA CONCEDENDA VIDETUR. Perpendendum sed contra est, huiusmodi legata paupertatis potius titulo ac remunerationis relicta fuisse. quam sub absoluta nuptiarum conditione. Idque ex eo deduci posse videtur, quod puellae tantummodo sanguinis vinculo respectivis fundatoribus coniunctae ius ad praefata legata habeant. Huiusmodi vero dilectionis argumento suffragante, haud alienum fortasse esset a praesumpta piorum fundatorum voluntate, quod puellis dotes elargiantur, etiamsi illae statum matrimonialem amplecti nequeant vel Apostoli consilium 1 Corinth. cap. 7 sequi malint, ac Domino in coelibi statu ferventius servire. Atque ex hoc non modicum publicis etiam moribus emolumentum obvenire videretur, cum ita, iuxta Ordinarium, finis tandem aliquando frequenti abusui imponeretur.

« ÖncekiDevam »