Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ceterum si votum Ordinarii haud expedire in Domino. existimarent EE. PP., oratrici saltem propitio responso consulendum videretur ob peculiaria adiuncta, in quibus ipsa versatur. Paupertate enim premitur et in diebus suis iam processit.

Quibus praemissis, quaesitum fuit quomodo preces essent dimittendae.

RESOLUTIO. Sacra Cong. Concilii, re cognitâ, sub die 22 Augusti 1885 censuit respondere: Affirmative, favore oratricis tantum, de consensu administratoris pii legati, facto verbo cum SSmo.

OLINDEN.

VENIAE AD MATRIMONIUM

Die 22 Augusti 1885.

Per summaria precum.

COMPENDIUM FACTI. Post duplex votum S. C. C. ex apostolico indulto mensis decembris 1883 resolutum fuit matrimonium initum inter Alexandrum et Mathildem, quod ratum remanserat, ceu videbatur, ex impotentia viri. Indultum autem concessum est sub assueta clausula, « vetito » viro transitu ad alias nuptias inconsulta s. Congrega» tione. » (1)

Modo, vero Alexander, cupiens novum matrimonium inire, supplici libello ad S. C. C. recurrit, veniam petens ad matrimonium: et adducens in sui favorem testimonium duorum medicorum, in arte peritorum, quos Episcopus ipse designavit, qui sub iuramenti fide deponunt, se « ex inspectione peracta certiores factos esse, dictum Alexandrum, triginta sex annos natum, virum esse organis bene formatum aptumque non modo ad matrimonium contrahendum, verum etiam ad prolem gignendam.

(1) Synopsis huius quaestionis adest Vol. XVI, 215.

Episcopus ipse oratori favet edicens: « oro atque obsecro S. C. Congregationem, ut praedicti oratoris precibus benigne indulgeat, eum in finem, ut ipse, impedimento solutus, ad alias nuptias convolare valeat; sicque aeternae suae saluti consulat. Orator enim incontinentiae vitio adstrictus in viam perditionis abiit; e qua non nisi per matrimonii sacramentum exire potest ac vehementer exoptat. »

Disceptatio synoptica

Animadversum fuit, S. C. C. solere utique concedere veniam ad matrimonium, cum duo viri in arte medica periti testantur de idoneitate oratoris ad matrimonii officia, ut in Leopolien. veniae ad matrimonium diei 14 decembris 1878; (1) Neapolitana diei 4 septembris 1875 per summaria precum.

Unica difficultas in hoc esset, quod nullum exhibetur testimonium de cura, cui se subiicere forsan debuisset vir, ad defectum quo laborabat curandum: hoc enim ordinario exigitur, nisi solum temporis lapsus sufficiens iudicetur defectui medendo, et nisi S. C. C. in fide peritorum de integra oratoris valetudine testantium unice subsistere velit, ceu factum videtur in Tornacen. Veniae etc. 17 Iulii 1882. Hisce paucis praemissis, quaesitum est quomodo oratoris preces essent dimittendae.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re cognita sub die 22 Augusti 1875 respondit: Affirmative, cum vidua tantum.

(1) Habes hanc quaest. Vol. XI, 593. Recole quod animadvertimus in nota pag. 595 eiusdem voluminis.

EX S. CONGREGATIONE INDULGENTIARUM

RESCRIPTUM quo conceditur Indulgentia centum dierum Christifidelibus speciali formula Rectae Intentionis utentibus.

Beatissime Pater

In hac tam effraenata temporum nequitia, quibus uti impietas favorem obtinet, ita Religio patitur hostilitatem, magnum profecto affert solamen quotidianum incrementum devotionis erga Sanctissimum Cor Iesu Christi, eiusque dilatatio penes quemcumque Christifidelium coetum, inter quos sane multi singulari perfectionis desiderio elati sibi proponunt unice vivere honori et gloriae compatientis divini Cordis in eum finem, ut totis viribus contendant vicem aliquam Illi rependere pro tot impiorum hominum sceleribus ingratique animi amaritudine.

Iamvero inter alias pias praxes una eaque communior profitentibus devotionem erga SSmum Cor Iesu exstat, quotidiana nimirum oblatio, mane peragenda, omnium actionum per diem perficiendarum eidem SSmo Cordi Iesu, qui in Sacramento Altaris quum noster cibus factus sit, noster concivis et comes, immo nostra victima in hoc eodem Sacramento parvipenditur et contemnitur.

Iam vero plurimi Christifideles quum valde cupiant prae manibus habere precatoriam formulam per quam, tota animi effusione, . exprimere valeant praedictam quotidianam oblationem SSmo Cordi Iesu, eadem concinnata fuit, prout huic supplici libello supponitur. Ut autem haec pia praxis tam salutaris inter fideles magis propagetur Henricus Vasco e S. I. ad pedes Sanctitatis Vestrae humiliter provolutus enixe petit, ut Christi fidelibus memorata formula utentibus pro recta intentione peragenda aliquam Indulgentiam benigne concedere dignetur.

Quam gratiam.

Formula rectae intentionis.

"Domine Iesu Christe, in unione illius divinae intentionis, qua Ipse in terris per sacratissimum Cor tuum laudes Deo persolvisti, » et nunc continenter in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento ubique terrarum persolvis usque ad consummationem saeculi, ego per » hanc diem integram, nulla minima parte excepta, ad imitationem » Sacratissimi Cordis B. Mariae semper Virginis Immaculatae, Tibi

» offero omnes meas intentiones et cogitationes, omnes meos affe»ctus et desideria, omnia mea opera et verba. "

SSmus Dñus Noster Leo Papa XIII in audientia habita die 19 Decembris 1885 ab infrascripto Secretario S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae, benigne concessit Indulgentiam centum dierum, semel in die lucrandam ab omnibus utriusque sexus Christifidelibus, qui, corde saltem contrito, exhibitam precem devote recitaverint. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 19 Decembris 1885.

I. B. CARD. FRANZELIN Praefectus

FRANCISCUS DELLA VOLPE Secretarius.

[ocr errors]

URBIS ET ORBIS

Quoad confessionem faciendam per singulas hebdomadas ad acquirendas Indulgentias Plenarias.

Ad dubia, quae proposuit R. D. D. Episcopus Leucensis et Vicarius Capitularis Friburgensis, quod attinet ad sacramentalem Confessionem, quae necessaria est ad acquirendas Indulgentias Plenarias intra hebdomadam, aut binas continuas hebdomadas occurrentes, nimirum: I. Utrum Confessio praescripta per singulas hebdomadas peragi debeat infra septem, vel potius infra octo dies? II. An verba infra duas hebdomadas stricte interpretanda sint, ita ut Confessio peragi debeat infra quatuordecim dies, vel potius sufficiat bina Confessio in mense? Sacra Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita respondit die 23 Novembris 1878: Ad 1m Affirmative ad primam partem, idest praescriptam Confessionem peragi debere quolibet decurrente septem dierum spatio: Negative ad secundam partem. - Ad 2m Affirmative ad primam partem, idest praescriptam Confessionem peragi debere quolibet decurrente quatuordecim dierum spatio: Negative ad secundam partem. (1)

Ad maiorem huius rei declarationem quaeritur modo:

I. Utrum Christifidelis, qui singulis hebdomadis et stato die ex. gr. Sabbato, Confessionem peragere solet, satisfaciat oneri praescriptae Confessionis?

II. Utrum oneri praescriptae Confessionis satisfaciat Christifide(1) Responsum hoc relatum fuit Vol. XI, pag. 358.

lis, qui iis in locis pro quibus viget Indultum, alternis hebdomadis et stato die ex. gr. Sabbato, Confessionem peragere solet?

Sacra Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita die 25 Februarii 1886 ad suprarelata dubia respondit:

Ad 1m Affirmative.

Ad 2m Affirmative.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 25 Februarii 1886.

I. B. CARD. FRANZELIN Praefectus.

F. DELLA VOLPE Secretarius.

ORANEN. - De formula adhibenda pro absolutionibus generalibus et pro benedictionibus cum Indulgentia plenaria.

Oranensis Capituli Praepositus et Dioecesis Vicarius Generalis S. huic Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae exponebat: piam Sororum Societatem a SSma Trinitate nuncupatam, et uti Congregationem votorum simplicium decreto S. Congregationis Episcoporum et Regularium dato die 22 Septembris 1869 approbatam, plurimas habere in Oranensi Dioecesi domos: eamdem Societatem, quae sub regimine est Moderatricis Generalis, Valentiae in Gallia residentis, die 15 Octobris 1847 aggregatam fuisse Ordini Fratrum Discalceatorum SSmae Trinitatis: huius aggregationis vi Sororibus dandam esse, novies in anno aut Absolutionem Generalem, aut benedictionem cum Indulgentia plenaria; sed disceptationem haberi de formula, quae in iisdem impertiendis adhiberi debeat post editas Apostolicas Litteras in forma Brevis die 7 Iulii 1882 quae incipiunt: Quo universi.

Hinc a S. Congregatione quaerebat:

Quae formula adhibenda sit in casu?

In Congregatione plenaria habita in Aedibus vaticanis die 18 Decembris 1885, Emi et Rmi Patres Cardinales responderunt: Adhibendam esse formulam secundam, cuius videlicet initium: Intret oratio mea in conspectu tuo etc.

SSmus D. N. Leo PP. XIII in audientia habita die sequenti a subscripto Secretario, Emorum Patrum responsionem approbavit. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis, die 19 Decembris 1885.

I. B. CARD. FRANZELIN Praefectus.

FRANCISCUS DELLA VOLPE Secretarius.

« ÖncekiDevam »