Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PLURIUM REGIONUM SACRAE CONGREGATIONIS

DE PROPAGANDA FIDE SUBIECTARUM

De Indulg. Plenaria Apostolicae benedictioni in articulo mortis adnexa.

Vir Emus sacri Consilii christiano nomini propagando Praefectus Sac. huic Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae referebat, pluribus in Regionibus Sac. Congregationi de Propaganda Fide subiectis, morem invaluisse, ab inopia Sacerdotum repetendum, ut hi quum non possint infirmis adsistere usque ad ipsum articulum mortis, Benedictionem Apostolicam cum Indulgentia plenaria in articulo mortis eisdem impertiantur, post collata extrema Sacramenta, quum periculum quidem mortis adest non tamen imminens. Quoniam vero haec agendi ratio anxietates et dubitationes in animos Missionariorum induxit, Emus Praefectus postulabat authenticam hac de re declarationem s. huius Congregationis, quae pro maiori Missionariorum quiete quamlibet incertitudinem removeret. Quare sequens dubium Patribus Cardinalibus dirimendum fuit propositum:

Utrum Benedictio Apostolica cum Indulgentia plenaria in articulo mortis dari possit post collata extrema Sacramenta, quum periculum quidem mortis adest, non tamen imminens?

Emi ac Rmi Patres in generali Congregatione habita die 18 Decembris 1885 in Aedibus vaticanis responderunt:

Affirmative:

quam responsionem ex rei natura pro omnibus aegrotis Christifidelibus in mortis periculo constitutis valere dixerunt.

Facta vero de his relatione in audientia habita die insequenti a subscripto Secretario, SSmus D. N. Leo PP. XIII Patrum Cardinalium responsionem approbavit.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 19 Decembris 1885.

I. B. CARD. FRANZELIN Praefectus.

FRANCISCUS DELLA VOLPE Secretarius.

EX S. CONGREGATIONE RITUUM

BRIXIEN. Beatificationis et Canonizationis Ven. Servi Dei Alexandri Luciaghi Patritii Brixiensis.

Instante Rmo Patre Ioanne Antonio Scaramucci Congregationi Oratorii, Romae, Praeposito, Compostulatore Causae Beatificationis et Canonizationis praefati Ven. Servi Dei Alexandri Luciaghi, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII per Decretum Sacrorum Rituum Congregationis sub die 30 Augusti 1883 benigne concessit ut in Congregatione Sacrorum Rituum Ordinaria agi posset, absque interventu et voto Consultorum, de validitate Processuum tam Ordinaria, quam Apostolica Auctoritate in Causa eiusdem Venerabilis Servi Dei constructorum. Hinc Emus et Rmus D. Cardinalis Lucidus Maria Parocchi huiusce Causae Ponens in Ordinario speciali Coetu ipsius Sacrae Congregationis, iuxta peculiares eiusdem Sanctissimi Domini Nostri sub die 20 Novembris 1878 editas praescriptiones constituto, ac subsignata die ad Vaticanum coadunato, sequens Dubium discutiendum proposuit, nimirum: « An constet de Validitate Processuum tam Apostolica quam Ordinaria Auctoritate constructorum, Testes sint rite ac recte examinati et iura producta legitime compulsata in casu et ad effectum de quo agitur? Sacra porro eadem Congregatio, omnibus maturo examine perpensis, auditoque voce et scripto R. P. D. Augustino Caprara Sanctae Fidei Promotore, rescribere rata est: Affirmative, seu Constare. Die 15 Decembris 1885.

Facta postmodum de his Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per infrascriptum Secretarium fideli relatione, Sanctitas Sua sententiam Sacrae ipsius Congregationis ratam habuit et confirmavit die 17 eiusdem mensis et anni.

L.XS.

D. CARDINALIS BARTOLINIUS S. R. C. Praefectus.

LAURENTIUS SALVATI S. R. C. Secretarius.

EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS

LITTERAE CIRCULARES ad ordinarios locorum continentes authenticam declarationem quoad cogentes iudices laicos ad trahendum ad suum tribunal personas Ecclesiasticas, in Constit. Apostolicae Sedis moderationi.....

Illme ac Rme Domine

[ocr errors]

In constitutione Pii IX s. m. quae incipit Apostolicae Sedis moderationi IV id. Oct. 1869 cautum est, excommunicationem » Romano Pontifici reservatam speciali modo incurrere Cogentes nsive directe sive indirecte iudices laicos ad trahendum ad suum » tribunal personas ecclesiasticas praeter canonicas dispositiones: n item edentes leges vel decreta contra libertatem et iura Ecclesiae.n Cum de vero sensu et intelligentia huius capitis saepe dubitatum fuerit, haec Suprema Congregatio S. Romanae et Universalis Inquisitionis non semel declaravit caput Cogentes non afficere nisi legislatores et alias auctoritates cogentes sive directe sive indirecte iudices laicos ad trahendum ad suum tribunal personas ecclesiasticas praeter canonicas dispositiones Hanc vero declarationem Sanctissimus D. N. Leo Papa XIII probavit et confirmavit; ideoque S. haec Congregatio illam cum omnibus locorum Ordinariis pro norma communicandam esse censuit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ceterum in iis locis in quibus fori privilegio, per Summos Pontifices derogatum non fuit, si in eis non datur iura sua persequi nisi apud iudices laicos, tenentur singuli prius a proprio ipsorum Ordinario veniam petere ut clericos in forma laicorum convenire possint eamque Ordinarii nunquam denegabunt tum maxime, cum ipsi controversiis inter partes conciliandis frustra operam dederint. Episcopos autem in id forum convenire absque venia Sedis Apostolicae non licet. Et si quis ausus fuerit trahere ad iudicem seu iudices laicos vel clericum sine venia Ordinarii, vel Episcopum sine venia s. Sedis, in potestate eorumdem Ordinariorum erit in eum, praesertim si fuerit clericus, animadvertere poenis et censuris ferendae sententiae, uti violatorem privilegii fori, si id expedire in Domino iudicaverint.

Interim fausta multa ac felicia tibi precor a Domino.

Datum Romae die 23 ianuarii an. 1886.

Addictissimus in Domino

R. CARD. MONACO

LITTERAE SSmi D. N. LEONIS XIII ad Principem Othonem Bismarck, Imperii Germanici Cancellarium, qui renuntiatur eques Ordinis militiae Christi.

Cum de Carolinis insulis in eas, quae a Nobis propositae fuerant, conditiones auspicato convenerit, laetum ea re animum Nostrum serenissimo Germaniae Imperatori significandum curavimus. Sed eadem animi sensa declarare Tibi quoque volumus, amplissime Princeps, qui ut illa Nobis controversia ad componendum proponeretur, Tuo fuisti iudicio Tuaque sponte auctor. Immo profiteri libet, id quod res est, si varias difficultates, inter curam negotii, expedire licuit, magna quidem ex parte studio constantiaeque tribuendum Tuae, cum obsequi operae Nostrae ab initio ad extremum perrexeris. Itaque gratam Tibi voluntatem testamur, quod Tuo potissimum consilio oblata Nobis occasio est peropportuna ad exequendum, concordiae gratia, munus valde nobile: non illud profecto inter res gestas Sedis Apostolicae novum, sed optari longo intervallo desitum: quamvis nihil fere sit, quod cum Romani Pontificatus ingenio naturaque tam luculenter consentiat. Tu quidem iudicium Tuum libere secutus, et rem ex veritate magis, quam ex aliorum opinione aut more aestimans, nihil sane dubitavisti, quin aequitati Nostrae confideres. Qua in re aut apertam aut tacitam approbationem virorum incorrupte iudicantium visus es habere comitem: libentibus nominatim toto orbe catholicis, quos certe mire capere habitus Parenti ac Pastori suo debuit honos. Civilis prudentia Tua plurimum sane valuit ad pariendam tantam Imperio Germanico magnitudinem, quantam agnoscunt et fatentur universi: illud autem, quod consentaneum est, hoc tempore spectas, ut stet et floreat quotidie magis Imperium, potentiâ ad diuturnitatem opibusque munitum. Sed minime fugit sapientiam Tuam, quantum virtutis ad incolumitatem ordinis publici rerumque civilium in ea potestate resideat, quae geritur a Nobis, maxime si fuerit, omni amoto impedimento, ad agendum libera. Liceat igitur praecipere cogitatione futura, et ex iis, quae acta sunt, auspicium capere reliquorum. Interea aliquod ut habeas a Nobismetipsis cum facti, tum voluntatis Nostrae testimonium, Te per has Litteras renuntiamus Equitem Ordinis militiae Christi: cuius insignia dignitatis una cum his ipsis Litteris ad Te perferri iussimus. Denique fausta Tibi omnia ex animo adprecamur.

Datum Romae apud S. Petrum die XXXI. Decembris Anno MDCCCLXXXV., Pontificatus Nostri Octavo.

Aeta, Tom. XVIII. fasc. CCXIII.

LEO PP. XIII.

27

LITTERAE Principis Bismarck ad Romanum Pontificem LEONEM XIII quibus gratias agit de honore accepto.

Sire,

La gracieuse lettre dont Votre Sainteté m'a honoré, ainsi que la haute decoration qui l'accompagnait, m'ont causé une grande joie, et je prie Votre Sainteté de daigner recevoir l'expression de ma profonde, gratitude. Toute marque d'approbation se rattachant à une œuvre de paix à laquelle il m'avait été donné de collaborer, est pour moi d'autant plus précieuse en raison de la haute satisfaction qu'elle cause a Sa Majesté, mon Auguste Maître.

Votre Sainteté a dit dans Sa lettre que rien ne répond mieux à l'esprit et à la nature du Pontificat Romain que la pratique des œuvres de paix. C'est par cette même pensée que j'ai été guidé en priant Votre Sainteté d'accepter le noble emploi d'arbitre du différend pendant entre l'Allemagne et l'Espagne, et en proposant au Gouvernement Espagnol de nous en remettre de part et d'autre à la décision de Votre Sainteté.

La considération du fait que les deux Nations ne se trouvent pas dans une situation analogue par rapport à l'église qui vénère en Votre Sainteté son chef suprême, n'a jamais affaibli ma ferme confiance dans l'élévation des vues de Votre Sainteté, qui m'assurai

Berolinii die 13 Ian. 1886. Humanissimae Literae, quibus Sanctitas vestra me dignata est, praeter eximium, quem secum afferebant, honorem, maximae mihi laetitiae causa fuerunt. Quapropter quidem eamdem Sanctitatem vestram precor, ut summopere grati animi mei testimonium excipere velit. Quoniam vero tota praecelsae commendationis vis ad unum illud pacis opus refertur, cui comparandae adlaborare mihi datum

fuit, ea mihi ideo pretiosior est, quod augusti Principis mei Maiestati sit pergrata.

Sanctitas vestra in suis Literis nihil, ait, Pontificatus romani naturae magis conforme esse, quam pacis opera peragere. Haec me cogitatio ad Sanctitatem vestram exorandam adduxit, ut controversiae, quae Alemanniam inter atque Hispaniam exagitatur, tanquam arbiter dirimendae nobile munus susciperet; et ad suadendum Hispano Dominatui, ut iurgiis amandatis, nos Sanctitatis vestrae iudicio submitteremus.

Insuper consideratio praesentis status, quo utraque Natio versatur, eas nimirum haud pari in conditione erga Ecclesiam consistere, cuius in Sanctitate vestra Caput supremum veneror, non minuit quidem, sed imo confirmavit spem in perspicacissimo vestrae Sanctitatis obtutu, qui me securum facit, iustissimum fore Sanctitatis eiusdem, atque ab

« ÖncekiDevam »