Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PLURIUM REGIONUM SACRAE CONGREGATIONIS

DE PROPAGANDA FIDE SUBIECTARUM

De Indulg. Plenaria Apostolicae benedictioni in articulo mortis adnexa.

Vir Emus sacri Consilii christiano nomini propagando Praefectus Sac. huic Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae referebat, pluribus in Regionibus Sac. Congregationi de Propaganda Fide subiectis, morem invaluisse, ab inopia Sacerdotum repetendum, ut hi quum non possint infirmis adsistere usque ad ipsum articulum mortis , Benedictionem Apostolicam cum Indulgentia plenaria in articulo mortis eisdem impertiantur, post collata extrema Sacramenta, quum periculum quidem mortis adest non tamen imminens. Quoniam vero haec agendi ratio anxietates et dubitationes in animos Missionariorum induxit, Eñus Praefectus postulabat authenticam hac de re declarationem s. huius Congregationis , quae pro maiori Missionariorum quiete quamlibet incertitudinem removeret.

Quare sequens dubium Patribus Cardinalibus dirimendum fuit propositum :

Utrum Benedictio. Apostolica cum Indulgentia plenaria in articulo mortis dari possit post collata extrema Sacramenta, quum periculum quidem mortis adest, non tamen imminens ?

Emi ac Rņi Patres in generali Congregatione habita die 18 Decembris 1885 in Aedibus vaticanis responderunt:

. Affirmative: quam responsionem ex rei natura pro omnibus aegrotis Christifidelibus in mortis periculo constitutis valere dixerunt.

Facta vero de his relatione in audientia habita die insequenti a subscripto Secretario, SSmus D. N. Leo PP. XIII Patrum Cardinalium responsionem approbavit.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 19 Decembris 1885.

I. B. Card. FRANZELIN Praefectus.

FRANCISCUS DELLA VOLPE Secretarius.

EX S. CONGREGATIONE RITUUM

BRIXIEN. Beatificationis et Canonizationis Ven. Servi Dei Alexandri

Luciaghi Patritii Brixiensis.

Instante Rño Patre Ioanne Antonio Scaramucci Congregationi Oratorii, Romae, Praeposito, Compostulatore Causae Beatificationis et Canonizationis praefati Ven. Servi Dei Alexandri Luciaghi, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII per Decretum Sacrorum Rituum Congregationis sub die 30 Augusti 1883 benigne concessit ut in Congregatione Sacrorum Rituum Ordinaria agi posset, absque interventu et voto Consultorum , de validitate Processuum tam Ordinaria, quam Apostolica Auctoritate in Causa eiusdem Venerabilis Servi Dei constructorum. Hinc Emus et Rõus D. Cardinalis Lucidus Maria Parocchi huiusce Causae Ponens in Ordinario speciali Coetu ipsius Sacrae Congregationis, iuxta peculiares eiusdem Sanctissimi Domini Nostri sub die 20 Novembris 1878 editas praescriptiones constituto, ac subsignata die ad Vaticanum coadunato, sequens Dubium discutiendum proposuit, nimirum : « An constet de Validitate Processuum tam Apostolica quam Ordinaria Auctoritate constructorum ; Testes sint rite ac recte examinati et iura producta legitime compulsata in casu et ad effectum de quo agitur? » Sacra porro eadem Congregatio, omnibus maturo examine perpensis, auditoque voce et scripto R. P. D. Augustino Caprara Sanctae Fidei Promotore, rescribere rata est: Affirmative, seu Constare. Die 15 Decembris 1887.

Facta postmodum de his Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per infrascriptum Secretarium fideli relatione, Sanctitas Sua sententiam Sacrae ipsius Congregationis ratam habuit et confirmavit die 17 eiusdem mensis et anni.

D. CARDINALIS BARTOLINIUS S. R. C. Praefectus.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

EX S. CONG, S. R. U. INQUISITIONIS

LITTERAE CIRCULARES ad ordinarios locorum continentes authenti

cam declarationem quoad cogentes iudices laicos ad trahendum ad suum tribunal personas Ecclesiasticas, in Constit. Apostolicae Sedis moderationi.....

Illñe ac Rñe Domine In constitutione Pii IX s. m. quae incipit Apostolicae Sedis moderationi IV id. Oct. 1869 'cautum est, « excommunicationem » Romano Pontifici reservatam speciali modo incurrere — Cogentes » sive directe sive indirecte iudices laicos ad trahendum ad suum » tribunal personas ecclesiasticas praeter canonicas dispositiones: » item edentes leges vel decreta contra libertatem et iura Ecclesiae.,

Cum de vero sensu et intelligentia huius capitis saepe dubitatum fuerit, haec Suprema Congregatio S. Romanae et Universalis Inquisitionis non semel declaravit — caput Cogentes non afficere nisi legislatores et alias auctoritates cogentes sive directe sive indirecte iudices laicos ad trahendum ad suum tribunal personas ecclesiasticas praeter canonicas dispositiones —. Hanc vero declarationem Sanctissimus D. N. Leo Papa XIII probavit et confirmavit ; ideoque S. haec Congregatio illam cum omnibus locorum Ordinariis pro norma communicandam esse censuit.

Ceterum in iis locis in quibus fori privilegio, per Summos Pontifices derogatum non fuit, si in eis non datur iura sua persequi nisi apud iudices laicos, tenentur singuli prius a proprio ipsorum Ordinario veniam petere ut clericos in forma laicorum convenire possint: eamque Ordinarii nunquam denegabunt tum maxime, cum ipsi controversiis inter partes conciliandis frustra operam dederint. Episcopos autem in id forum convenire absque venia Sedis Apostolicae non licet. Et si quis ausus fuerit trahere ad iudicem seu iu. dices laicos vel clericum sine venia Ordinarii, vel Episcopum sine venia s. Sedis , in potestate eorumdem Ordinariorum erit in eum, praesertim si fuerit clericus, animadvertere poenis et censuris ferendae sententiae, uti violatorem privilegii fori, si id expedire in Domino iudicaverint. Interim fausta multa ac felicia tibi precor a Domino. Datum Romae die 23 ianuarii an. 1886.

Addictissimus in Domino

R. CARD. MONACO

LITTERAE SSmi D. N. LEONIS XIII ad Principem Othonem Bismarck,

Imperii Germanici Cancellarium, qui renuntiatur eques Ordinis militiae Christi.

Cum de Carolinis insulis in eas, quae a Nobis propositae fuerant, conditiones auspicato convenerit, laetum ea re animum Nostrum serenissimo Germaniae Imperatori significandum curavimus. Sed eadem animi sensa declarare Tibi quoque volumus, amplissime Princeps, qui ut illa Nobis controversia ad componendum proponeretur, Tuo fuisti iudicio Tuaque sponte auctor. Immo profiteri libet, id quod res est, si varias difficultates, inter curam negotii, expedire licuit, magna quidem ex parte studio constantiaeque tribuendum Tuae, cum obsequi operae Nostrae ab initio ad extremum perrexeris. Itaque gratam Tibi voluntatem testamur, quod Tuo potissimum consilio oblata Nobis occasio est peropportuna ad exequendum, concordiae gratia , munus valde nobile : non illud profecto inter res gestas Sedis Apostolicae novum , sed optari longo intervallo desitum : quamvis nihil fere sit, quod cum Romani Pontificatus ingenio naturaque tam luculenter consentiat. Tu quidem iudicium Tuum libere secutus, et rem ex veritate magis , quam ex aliorum opinione aut more aestimans , nihil sane dubitavisti , quin aequitati Nostrae confideres. Qua in re aut apertam aut tacitam approbationem virorum incorrupte iudicantium visus es habere comitem: libentibus nominatim toto orbe catholicis , quos certe mire capere habitus Parenti ac Pastori suo debuit honos. Civilis prudentia Tua plurimum sane valuit ad pariendam tantam Imperio Germanico "magnitudinem, quantam agnoscunt et fatentur universi : illud autem, quod consentaneum est, hoc tempore spectas, ut stet et floreat quotidie magis Imperium , potentiâ ad diuturnitatem opibusque munitum. Sed minime fugit sapientiam Tuam, quantum virtutis ad incolumitatem ordinis publici rerumque civilium in ea potestate resideat, quae geritur a Nobis, maxime si fuerit, omni amoto impedimento, ad agendum libera. Liceat igitur praecipere cogitatione futura, et ex iis, quae acta sunt, auspicium capere reliquorum. Interea aliquod ut habeas a Nobismetipsis cum facti, tum voluntatis. Nostrae testimonium , Te per has Litteras renuntiamus Equitem Ordinis militiae Christi : cuius insignia dignitatis una cum his ipsis Litteris ad Te perferri iussimus. Denique fausta Tibi omnia ex animo adprecamur.

Datum Romae apud S. Petrum die XXXI. Decembris Anno MDCCCLXXXV. , Pontificatus Nostri Octavo.

LEO PP. XIII. Aeta, Tom. XVIII. fasc. CCXIII.

27

LITTERAE Principis Bismarck ad Romanum Pontificem LEONEM XIII

. quibus gratias agit de honore accepto.

Sire,

Berolinii die 13 Ian. 1886. La gracieuse lettre dont Votre Humanissimae Literae, quibus Saintetė m'a honoré, ainsi que la Sanctitas vestra me dignata est, haute decoration qui l'accompa- praeter eximium, quem secum afgnait, m'ont causé une grande ferebant, honorem, maximae mihi joie, et je prie Votre Sainteté de

laetitiae causa fuerunt. Quapro

pter quidem eamdem Sanctitatem daigner recevoir l'expression de

vestram precor, ut summopere grama profonde , gratitude. Toute

ti animi mei testimonium excipere marque d'approbation se ratta

velit. Quoniam vero tota praecelsae chant à une cuvre de paix à la

commendationis vis ad unum illud quelle il m'avait été donné de pacis opus refertur , cui compa. collaborer, est pour moi d'autant randae adlaborare mihi datum plus précieuse en raison de la fuit, ea mihi ideo pretiosior est, haute satisfaction qu'elle cause a quod augusti Principis mei MaieSa Majesté, mon Auguste Maître. stati sit pergrata.

Votre Sainteté a dit dans Sa Sanctitas vestra in suis Litelettre que rien ne répond mieux ris nihil, ait, Pontificatus romaà l'esprit et à la nature du Pon

ni naturae magis conforme esse,

quam pacis opera peragere. Haec tificat Romain que la pratique

me cogitatio ad Sanctitatem vedes æuvres de paix. C'est par

stram exorandam adduxit, ut concette même pensée que j'ai été

troversiae, quae Alemanniam inguidė en priant Votre Sainteté

ter atque Hispaniam exagitatur, d'accepter le noble emploi d'ar

tanquam arbiter dirimendae nobile bitre du différend pendant entre munus susciperet; et ad suadenl'Allemagne et l'Espagne, et en dum Hispano Dominatui, ut iur. proposant au Gouvernement E- giis amandatis, nos Sanctitatis spagnol de nous en remettre de vestrae iudicio submitteremus. part et d'autre à la décision de Insuper consideratio praesentis Votre Sainteté.

statûs, quo utraque Natio versaLa considération du fait que

tur, eas nimirum haud pari in

conditione erga Ecclesiam consiles deux Nations ne se trouvent

stere, cuius in Sanctitate vestra pas dans une situation analogue

Caput supremum veneror, non par rapport à l'église qui vénère

minuit quidem , sed imo confiren Votre Sainteté son chef suprê

inavit spem in perspicacissimo reme, n'a jamais affaibli ma ferme

strae Sanctitatis obtutu, qui me confiance dans l'élévation des vues securum facit, iustissimum fore de Votre Sainteté, qui m'assurai. Sanctitatis eiusdem , atque ab

« ÖncekiDevam »