Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quoad vero litteras patris Bonaventurae a. Solero custodis Terrae Sanctae ad Ministrum Generalem totius Ordinis Minorum anno 1860 conscriptas, respondit patronus, iis non usum fuisse au ostendendum causae meritum, sed quia continent multa scitu utilia. Ceterum licet nos iis ad thesim nostram demonstrandam usi non simus, nescio tamen an sustineri possit, quod tuto asserit Censor, in iisdem nullum probationis momentum adesse. Agitur enim de documento historico, publico ac coaevo, nemine contradicente exarato, facta referens quae ante omnium oculos contigerant.

Magistri nostri iuris definitione relata super fama martyrii, Censor petit, num huiusmodi sit ea, quae de nostris martyribus viget. Advocatus reponit: ipse contrectator noster denegare non potest, maiorem sanioremque partem eorum, qui coram iudicibus stetere, hanc martyrii famam penes populum vigentem confirmasse. Nec quidem ullus invenitur, qui eam inficiatus fuerit, vel eidem. contradixerit. Attamen iuxta animadversorem quatuor inter examinatos adsunt, qui rogati de martyrii nomine penes concives florente, se nihil hac de re scire responderunt. Esto: quidnam sunt quatuor qui se, non contradicentes, sed tantummodo ignaros exibuerunt, dum quindecim habemus, qui unanimi consensione deponunt?

Verum solers contrectator noster admittens, quod denegare non poterat, maiorem testium partem de martyrii fama quoad religiosorum hominum funus in populis vigente concordi plausu deposuisse; subdit tamen eos non tantum heroas nostros, sed omnes qui in saeva persecutione a Mahumetanis illata interempti perierunt, uti martyres haberi. At quid nostra id refert? Nonne omnibus notum est immanem eam cladem fidei odio fuisse excitatam, pluresque martyres Christi ecclesiae genuisse? Nos vero tuentes religiosos viros e Minorum Observantium familia mahumetana barbariae interemptos Christi martyres fuisse, ceteros non exclusimus, sed tantummodo extra quaestionem fecimus. Insuper, ait patronus, nescio quo fundamento nitatur conclusio Promotoris fidei, pro rudibus simplicibusque hominibus eumdem sensum habere a Mahumetanis interimi, ac martyrem esse. Ast quaeso, omnes Christifideles Aegyptum Siriamque incolentes, rudes ignarique homines sunt? Quid de tot missionariis egregiis, ad plures religiosas familias pertinentibus? Quid de sacerdotibus integerrimis animarumque pastoribus? Quid de ipsis Ecclesiarum Praesulibus? Omnes isti suntne inter ignaros rudesque recensendi? Ipsi autem vulgares homines

probe sciunt, martyrem non esse, nisi qui pro Christi fide summâ iniuriâ necatur.

Graviori tamen animadversione contrectator insurgit, ac probe advertens non tam poenam, quam causam esse quae martyres facit, contendit ex communi opinione descendere Damascenae christianorum caedis causam non religiosam, sed politicam fuisse. Quod ostendere nititur auctoritate quorumdam testium, qui dicunt immanem illam christiani sanguinis effusionem ex eo originem habuisse, quod catholici detrectarent tributa a civili auctoritate pro militibus imposita persolvere. Ad hanc difficultatem penitus diluendam, distinguendum est inter finalem persequutionis ac martyrii causam, et causam eius occasionalem. Saepe enim usuvenit ut persecutores, ad criminis immanitatem iniquis artibus tegendam, in odium fidei insontes religiososque viros interimant; attamen occasionem ac praetextum sumant ex civili vel politica quadam ratione. Ad rem haec habet Magister noster lib. 3. c. 13 n. 12: «Quaeres.... an ad martyrium satis sit tyramnum ad inferendam mortem moveri ex odio adversus fidem Christi, quamvis occasionem mortis de sumat ex alia re, quae ad ipsam. Christi fidem aut nihil pertineat, aut ex accidenti pertineat. Affirmando respondetur, cum actus non ab occasione vel a causa impulsiva, sed a causa finali veram sui speciem desumat." Quam quidem doctrínam pluribus probat exemplis. Etiam nuperrime cum ageretur de approbando cultu immemorabili celeberrimo philosopho Severino Boetio, uti martyri Papiensi in Urbe tributo, Fidei Vindex opposuit eius mortis causam non religiosam, sed politicam fuisse; scilicet ob falsi delationem criminis, vel ob impensum studium libertatem senatorii Ordinis tuendi. Ex quo petebat, ut exularet martyrii mentio, cum martyrem non tam faciat poena, quam causa. Verum cum in defensione probatum fuerit politicum quidem fuisse praetextum et causam, quae morti inclyti illius philosophi occasionem dedit; ast causam finalem Theodoricum regem impellentem ad saeviendum contra virum egregium, ceterosque illius aevi martyres, non fuisse nisi odium in catholilicam fidem, ab Adriano Principe conceptum, cultum celeberrimo huic philosopho a vetustissima antiquitate veluti martyri tributum solemniter confirmatum fuit.

In themate, ait advocatus, ipsum factum onerum intolerabilium christianis impositorum revelare ex se motricem et finalem tantae persequutionis causam; ideo enim haec tributa eis imposita fuere, quia, uti Christi cultores, erant Mahumetano iugo opprimendi.

Quidquid tamen sit, si ipsi renuebant imposita sibi onera exsolvere, haud civili auctoritati media deerant eos cogendi proportionatisque poenis coercendi. Quid econtra vidimus? Nil directe efficit civilis auctoritas. Non sunt eius ministri, non milites qui renuentes adigant; sed Drusi ac Mahumetani aliique barbari proximos pagos incolentes, qui urbem invadunt, nec renuentes tantum, sed quotquot inveniunt, Christifideles opprimunt, occisionibus ac rapinis incendia miscent ingentem christianorum caedem perficiunt. Quae causa hos adegit ad tantum facinus perpetrandum? An tributa quae a quibusdam ex christianis persoluta non sunt? Quid iis intererat de tributis? Nonne manifestum est, odium, quo in Christum exardent, eos ad tantam caedem impulisse? Haec quidem omnia nil commune habent cum causa politica; et optime demonstrant immanem hanc persequutionem contra catholicam religionem unice fuisse excitatam. His autem accedit quod si, ut iam innui, onerum exsolvendorum renuentia finalis ac permovens excidii causa fuisset, eos poena impetere debebat, qui culpae auctores fuerant; at econtra in omnes inauditae credulitatis clades conversa est praesertim vero in Sacerdotes religiososque viros. Bened. XIV lib. 3 c. 14 n. 5 inter argumenta, quae probant persecutionem ex fidei odio fuisse excitatam, recenset optionem Christi fidelibus datam recedendi a fide ut mortem effugerent. Ex impunitate seu liberatione martyri a tiranno oblata in eo rerum eventu, in quo a Fide Christi recederet. Iam vero hanc optionem in themate non defuisse ex unanimi testium depositione descendit.

Unum esse testem 2 qui deponat cladem illam ex odio in christianam fidem descendisse, heic animadversio contendit. At quid exinde, cum facta huius depositionis veritatem apprime confirment? Insuper quid aliud refert Testis 6 cum ad Interrogatorium quintum quanam de causa mota fuit persecutio? respondit: propter odium in christianos. Verum Censori non placet ratio a Teste 2 adducta ad ostendendum persequutionem ex fidei odio fuisse exortam quia delineabant cruces in viis et obstringebant christianos ad eas conculcandas. At qua de causa? Nonne hoc est argumentum, quod apprime demonstrat, odium fidei efferatis hominibus suggessisse maximam hanc iniuriam, ut catholicos viros cogerent ad id conculcandum, quod ipsi veluti propriae fidei signum ac tesseram retinebant? Audite; quia, ut ipse subdit, iuxta ea quae in informatione leguntur, non omnes cogebant; sed tantum pueros. Esto num ideo abnormis huius iniuriae ratio destruitur, vel minus liquido osten

ditur odium in sanctissimam nostram fidem tantam immanitatem barbaris hominibus inspirasse? Quin imo succrescit tanti criminis atrocitas, cum in eos convertitur, quos eadem aetatis ratio debiliores reddit.

Politicam fuisse eiusdem caedis causam contendit Censor ex eo magis ostendi, quod barbari, ipso asserente, viros tantum occiderent; mulieres et pueros incolumes relinquerent, quod quidem dicit ab omnibus testibus affirmari. Verum non id asserit Testis 1 qui econtra mulieres puerosque eadem ratione ac viros se a Mahumetanis interemptos vidisse testatur. At concedamus, quod plures testes deponunt, mulieres puerosque generatim loquendo ab infidelibus esse servatos; qua ductus ratione Censor contendit ex hoc magis ostendi politicam fuisse tantae persequutionis causam ? En eius verba: « Si Mahumetani non praedae cupidine, sed praecipue odio in christianam, fidem excitati fuissent, certe non distinxissent fidem. " virorum a fide mulierum et puerorum. Cui respondit advocatus: dici utique potest praedae cupidinem in efferato illarum belluarum pectore partem aliquam habuisse; dummodo tamen, praecipuus tantae caedis locus innato barbarorum odio in christianam fidem concedatur. Quin imo ipsa praedae cupido ex motrice hac causa descendit. Ideo enim Mahumetani cupiunt christianorum bona diripere, quia saeva rabie in catholicae Ecclesiae filios exardent. Iamvero praedae cupidinem in themate non primam ac impellentem, sed ad summum secundariam tantae caedis causam constituisse, ex eo descendit, quod, si contrarium foret, barbarorum actio directe substantias ac nonnisi indirecte personas respexisset. At econtra personas prius ad fidei Apostasiam tentare, dein barbare interimere praecipuum eorum obiectum fuit. Quod si pueris et mulieribus pepercerunt facile est ex multiplicibus similium persequutionum exemplis rationem deprehendere, qua ductae illae belluae potius quam homines, mulieres puerosque vivos servarent. Hi enim queunt propter ipsam aetatis debilitatem faciliores sedutionibus aures praebere, illae vero nefandis eorum passionibus inserviunt. Re quidem vera tam nefariam fuisse causam, quae ad servandam mulierum vitam depravata illorum barbarorum pectora movebat, testium dictis in patulo fit.

Ad optionem a barbaris datam christianis vel moriendi, vel catholicam fidem repudiandi animadversio descendens, observat hanc fallacem fuisse; siquidem pari modo occisi sunt, tum qui a fide recesserunt, tum qui in ea constantes perseverarunt, ut pariter testes omnes asserunt. At non omnes testes id asserunt, respondit

advocatus: non quidem testes 1, 10, 6, qui referunt servatos fuisse qui islamismum amplexati sunt. Ceteri autem testes concordi voce referunt ex iis qui a fide miserrime desciverunt, quosdam servatos fuisse, quosdam vero interemptos. Ex quo descendit quasdam ex efferatis illis belluis adeo fuisse inhumanas, ut neque iis parcerent, quos ad apostasiam adduxerant. Subdit Censor Europaeos prae ceteris ab Islamitis odio esse impetitos, quia iugum ab istis sibi impositum phanaticae turbae tolerare nolunt; quanto ergo magis sacerdotes christianorum duces et magistros? Peto a contrectatore optimo de quo iugo haec verba intelligat, de civili scilicet, vel religioso. Sin enim de civili loquatur: erant potius Islamitae qui iugum durissimum iis in regionibus Europaeis imponebant. Sin autem de religioso, iam ad defensionem nostram accedit, ac nobiscum consentit. Ideo enim phanaticae turbae implacabili catholicos odio prosequuntur, quia hi, non iugum religionis imponere, sed assidua evangelii praedicatione praeclarissimarumque virtutum exemplo infideles convertere, animasque Christo lucrifacere student. Quoniam vero in sublimi hac missione Sacerdotes utpote duces ac magistri ceteris praestant; optime Censor advertit, eos prae ceteris a barbaris turbis, veluti insani furoris victimas designari. Sed quid, quaeso, ex hoc descendit, nisi odium fidei efferatum persequutorum animum ad Christi asseclas persequendos excitasse: proindeque, qui iniquae persequutionis victimae fuere, veram martyrii palmam esse consequutos?

Nullum autem argumentum ex eo deducimus quod nulla lex adigebat sodales Franciscales ad solvendum vectigal; tantummodo merito advertimus, renuentiam catholicorum in vectigalibus exsolvendis non fuisse finalem persequutionis causam

ex eo quoque deduci, quod illi praeprimis interempti fuerint, qui ad vectigalia solvenda non tenebantur. Vix autem in tuto positum sit integram persequutionem catholicae religionis odio fuisse excitatam, ex se descendit etiam hos Dei Servos morte pro fide multatos fuisse.

At non poterat, subsumit animadversio, religiosorum hominum consilio a praedonibus illis tribui, quod christiani tributum solvere renuissent? Poterat quidem; at praetextus tam futilis fuisset, ut neque barbari ad illum confugere ausi sint. Siquidem probe sciunt catholicae fidei duces ac magistros, non ad resistendum politicae auctoritati, sed ad perfectam civilium legum observantiam subditos suos excitare, quoties hae leges divinis praeceptis non adversentur.

Non constare singulis e religiosis viris optionem datam esse vel

« ÖncekiDevam »