Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Christum negandi, vel moriendi, Vindex inter cetera nobis opponit. Admittit tamen hanc optionem datam fuisse Patribus Emmanueli Ruiz, Petro Soler, Carmelo Botta et Angelo Kolland, quem addit nescire curnam a nobis Pater Angelus Kramsck advocetur. At facile. est inibi deprehendere scribae vel tipographi errorem, praesertim si advertatur in parallelis eiusdem informationis locis a nobis P. Angelum cognomine Kolland non Kramsck fuisse distinctum. Profecto si idonea extitisset ex parte persecutorum martyrii causa, de declaratione martyrii istorum iudicium introduci posse non ego intercederem. Cum igitur sat superque huc usque demonstratum fuerit idoneam ex parte persequutorum martyrii causam non defuisse, iam quatuor ex octo a nobis propositis habemus, super quibus, Censore conveniente, petita introductionis causa concedi merito queat.

At qua de causa Censor quatuor alios, qui eiusdem mortis consortes fuere, aequalis gloriae participes nollet? Quia, ut ipse subdit, de his hoc unum scimus, ipsos fuisse occisos. Cui animadversioni reponit omnia adiuncta suadere hos quoque cum ceteris, antequam tuerentur, ad eiurandam fidem fuisse tentatos. Siquidem testes dicunt generatim Christi fidelibus, qui in saeva ea persecutione a barbaris necati sunt, optionem eiurandi fidem fuisse factam. Sin igitur omnes, cur non etiam hos quatuor religiosos? Nonne constat eorum comites reapse ad eiurandam fidem fuisse tentatos? Re quidem vera plures ex testibus dicunt omnibus Religiosis viris hanc optionem fuisse factam. Nec quidem excludendi sunt duo sodales laici. Frustra enim Censor advertit eos ex turri campanaria praecipites actos, alterum illico obivisse, alterum postero die gladio fuisse interemptum. Etenim nonne poterant, quaeso, ad eiurandam fidem tentari antequam e campanaria turri proiicerentur? Si id, Teste 12 deponente, cum saecularibus, quos fortuito invenere, peragere non omiserunt, cur cum istis non fecissent ?

At licet probari non posset hanc optionem singulis religiosis viris datam fuisse; num ideo deessent argumenta quae tutos nos redderent de eorum in perferenda morte voluntate ac costantia? Magister noster de hac martyrum voluntate ac constantia loquens, docet quidem constare debere per actus externos usque ad obitum et in ipso obitu; attamen quantum fieri potest, idest quoad usque horum actorum notitia possibilis est (1). Iamvero his Ma

(1) Benedictus XIV lib. 3 c. 7 n. 16 hanc doctrinam exemplo probat sancti

Iuliani, qui cum viperibus ac scorpionibus in sacco inclusus martyrium pertu

gistri nostri doctrinis inhaerens, duplex factum ad probandam martyrum nostrorum constantiam appello; alterum de praeparatione martyrii, ut ita dicam, remota: alterum vero de proxima. Primum sistit in supplicatione a singulis repetitis precibus Franciscanae religionis Praepositis facta, ut ad loca missionum mitterentur. Scimus enim ad arduum hoc munus non destinari, nisi qui seriam constantemque voluntatem omnium sacrificiorum ipsiusque mortis pro animarum salute oppetendae manifestent. Sciebant Asiae Aegyptique plagas iam pluries christiano sanguine redundasse mortemque a barbaris patribus illatam et ipsis ab illorum odio imminere. Attamen viri parati ad omnia pro Christi amore ferenda cunctati non sunt.

Heic accedit alterum factum quod desumitur ex ipsis adiunctis quae gloriosam heroum mortem praecesserunt ac comitata sunt. Siquidem vix periculi sibi imminentis certiores facti sunt, nullum dedere timoris indicium, pacato laetantique animo iam proximae morti se paraverunt. Poterant adhuc irrumpentes barbarorum turmas non expectare, poterant salutem invenire penes Algeriae milites, queis dux Abdelkader imperabat : maluerunt tamen in propria mansione tyrannicos persequutores attendere. Interim Ecclesiam adeunt, ad invicem fragilitatis humanae labes confitentur absolutionemque excipiunt, ad barbarorum tormenta fortiter toleranda sacrâ se Eucharistiâ roborantur. Iam vero qui persequutoribus accedentibus, non fugit, qui tanta animi tranquillitate vesano eorum furori occurrit, nonne ipso facto demonstrat se forti volentique animo mortem iam sibi pro fide paratam perferre? Atqui omnes religiosi viri id praestitere.

Fidei Vindex non renuit posse introduci causam P. Angeli Rolland, ast primo quidem veluti praetervolans advertit, religioso viro

[merged small][ocr errors][merged small]

.

Angeli nomen tributum fuisse per anthonomasiam propter corporis eius pulchritudinem, et eius iucunditatem modorum. Quid, quaeso, animadversor egregius haec verba referens intendit.? Num insinuationem super religiosam hominis vitam adducere? Haud puto; quam . gratuita enim sit ac charitatis iustitiaeque tramiti contraria, nemo est qui non videat. Nec quidem nobis, sed ipsi probationis onus incumberet. Ceterum ad omnem suspicionem auferendam, quae ex his verbis per parenthesim in animadversione relatis exurgere posset, sat foret advertere eas legi non in aliqua ex testium depositionibus, sed in supplici libello, quem huius causae Vice-Postulator Syriae Patriarchae obtulit, ut super declaratione martyrii Servorum Dei ordinariam inquisitionem institueret. Poterantne haec verba in huiusmodi documento apponi, si diversum sensum haberent ab eo quem obvium praeferunt, scilicet religiosum virum ideo Angelum fuisse appellatum, quia eximia corporis forma, comitatem praeclaram animumque virtutibus omnibus exornatum coniungeret? Hinc optime causae Postulator affirmat eum, propter haec merita egregia, catholicorum Damascenam urbem incolentium sibi animos devinxisse, ab eisque angeli appellatione fuisse insignitum.

Verum potius ad mortis, quam ad vitae inclyti huius viri religiosi adiuncta perpendenda advocat nos Censor. Etenim P. Angelus, uti in animadversione legitur et alter Franciscanus, sodalibus relictis, e coenobio fugerunt, et in cuiusdam aedibus sese receperunt, ubi muliebri velo amicti, in cubiculo cum pluribus mulieribus totam noctem transegerunt. Orta autem die uterque inde recessit; at P. Angelus paulo post illuc reversus est. Quibus expositis subdit: haec sane, ut minimum dicam, prudentiam viri parum commendant, neque multam produnt martyrii faciendi volun

tatem.

Advocatus nonnulla praemisit quoad comitem Patris Angeli eoquod certe non constet an comes esset alius vir religiosus, vel saecularis, deinde adiecit; ceterum ad purgandos hos religiosos viros sat est advertere adiuncta in quibus ipsi mulierum domum ingressi sunt. Memoret enim Censor quam atrox fuerit illa nox, quanto christianorum sanguine funesta! Pater Angelus cum comite veluti miraculo e coenobio iam a Mahumetanis invaso effugere potuerat. Attamen inter nocturnas tenebras, in tanta caede, undique in crucis inimicos occurrere poterat. Quaenam igitur alia cogitatio cuiusvis mentem ingessisset, nisi proximiorem amicam domum quaecumque ea fuisset, in qua salutem reperire poterat, introire? No

scebat uti Parochi coadiutor catholicas religiosasque esse mulieres quae aedem Bertrand incolebant, in tanto saevae noctis horrore, in tanta formidine mortis inibi refugium petiit. Alias mulieres catholicas in eamdem domum confugientes invenit. Quod, quaeso, consilium ei Censor dedisset? Debuissetne iterum exire ac certae mortis discrimina quaerere? In ea nocte, in iis adiunctis, in tanto vitae periculo poteratne Patris Angeli ingressus in eam domum vel levissimam suspicionem ingerere? At, subdit Censor, nedum in aedibus permansit, sed etiam velum religioso habitu superinduit. Esto; quid in hoc quod vel minimam culpam sapiat, vel imprudentiae defectum redoleat? Velum non est, nisi holosericus, quo licet utantur foeminae, nullam in se muliebrium vestimentorum formam habet. Quid igitur mali aut minus convenientis, quod eo ad propriam vitam servandam religiosus vir uteretur? Ut igitur, quae diximus paucis perstringamus; religiosorum hominum mores, feminarum catholicarum honestas, peculiaria horrendae illius noctis adiuncta eiusmodi sunt, ut quamvis imprudentiae labem a Patris Angeli agendi ratione penitus avertant.

At quid de altera Censoris obiectione? Haec eadem agendi ratio prodetne saltem haud multam martyrii faciendi voluntatem? Quia igitur Dei Servus cum sodali, Mahumetanis invadentibus, coenobium reliquit, ideo erit e gloriosa martyrii palma excludendus? Si id daretur, quot, quos veluti catholicae fidei heroes veneramur, e sanctorum martyrum albo forent expungendi! Aliud autem tradidit in suo Evangelio Magister noster, nobis hoc praeceptum relinquens: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Quae verba s. Athanasius interpretans, adductoque eiusdem divini Salvatoris exemplo, qui non indignum putavit cum quaereretur abscondere se, et, cum persequutionem pateretur, fugere et insidias declinare donec advenit praestitutum tempus, quo pro omnibus pati volebat et ultro se persecutoribus tradidit, subdit : « Sancti homines cum hanc quoque formam a Salvatore didicissent. . . . . . adversus persequutores, ut legitime certarent, fugiebant, et ab illis quaesiti se abscondebant. Cum enim praestituti sibi a Divina Providentia temporis finem ignorarent, nolebant insidiantibus se temere tradere; sed contra cum scirent, quod scriptum est, in manibus Dei esse hominum sortes et Dominum mortificare et vivificare; potius in finem usque perseverabant, circumeuntes, ut ait Apostolus, in melotis et pellibus caprinis, egentes, angustiati, in solitudinibus errantes, et in speluncis et cavernis terrae latentes, quoad vel de

finitum mortis tempus veniret, vel qui tempus ipsum definierat, Deus cum iis loqueretur, aut insidiantes cohiberet, aut certe persecutoribus eos traderet, utcumque illi placuisset." (In Apol. de fug.). His dotrinis inhaerens Bened. XIV lib. 3 cap. 16 n. 13, 14 explicite tradit Christi fideles, urgente persequutione generali adversus christianos, vel particulari adversum aliquem ex Servis Dei, generatim loquendo, nisi animarum bonum contrarium requirat, fugere posse et iram declinare, ita ut, si deinceps fuerint comprehensi et mortem pro Christo subierint, antecedens fuga nequaquam obstet quin martyrum cathalogo adscribantur. « Ratio autem est, quia talis fuga nullo modo est negatio fidei, sed potius est virtualis fidei confessio; fugiens quippe imminente persequutione, multa incommoda patitur, et qui propter fidem patitur fidem profitetur. »

Quapropter voluntatem martyrii faciendi fuga non adimit, quin imo includit. Siquidem haec voluntas in eo sita est, quod quis, si a tyranni satellitibus ad eiurandam fidem cogatur, paratus sit potius quaevis tormenta ac ipsam mortem perferre, quam se apostasiae crimine maculare. Quis autem non videt quemvis Christifidelem e persequutorum immanitate fugientem, hanc simul voluntatem habere posse! Ex his autem generalibus principiis, si ad casum nostrum descendamus, habemus patrem Angelum Kolland voluntatem martyrii faciendi iam satis cum ceteris ostendisse quando petiit ut Missionarii munus in infidelium urbe sibi concrederetur. Exorta autem saeva persecutione ac Mahumetanis iam Franciscanae Familiae coenobium invadentibus, peregit quod sibi facere licebat, quodve exigebat Ecclesiae utilitas, cum Parocho coadiutor foret, ac nedum a catholicis, verum etiam ab infidelibus quam maxima in existimatione haberetur, plurimaque Sacris missionibus posset bona conferre. Ast num sese eripiens e barbarorum furore, voluntatem martyrii subeundi, si pro Christi fide opus fuisset, immutavit? Agnoscat Censor ex invicta eius agendi ratione postquam a Mahumetanis detectus est. Ad eiurandam enim catholicam fidem ab illis persecutoribus incitatus absque ulla imminentis mortis formidine aperte professus est, se esse christianum. Insistunt homines barbari, terrore ac minis quaerunt eum ad apostasiam adducere; at irrito conatu. Impavidus respondet, usque tertio, christianus sum; tunc saevâ irâ obcaecatae in eum irruunt immanes belluae, sagrilegis manibus eum e cubiculo trahunt, in atrium adducunt, repetitis verberationibus vulnerantur ac irâ frementes ad apostasiam impellunt. Vir autem fortis proprio iam sanguine madefactus adhuc inclamat. Chri

« ÖncekiDevam »