Sayfadaki görseller
PDF
ePub

stianus sum; atque haec verba proferens martyr gloriosus ensis vulnus accepit, qui ei caput obtruncavit. Nonne inclyta haec mors fuit, ac quae catholicae ecclesiae heroem quam maxime decebat?

Nescio autem quomodo in s. Fidei Vindicis praestantissimi mente dubium exoriri potuerit, num plures quam octo fuerint Franciscales a barbaris interempti. Sin enim, fatentibus testibus, nonnisi octo viri e religiosa Minorum Observantium familia Damascena claustra incolebant, quomodo, quaeso, a Turcis occidi poterant plures quam qui aderant in coenobio?

Verum Censori optimo dubitandi argumentum praebet Testis 1, ex cuius depositione descendit ipsum vel decem vel plura interfeetorum cadavera invenisse. Facile tamen omnis dubitandi ratio diluitur, dummodo advertatur, Testem 1 admisisse quidem se plura quam octo interfectorum corpora tumulasse; haud vero dixisse haec omnia ad religiosos e Franciscana familia pertinuisse. Quin imo nitide prodit se plura inter occisorum cadavera, ad quos pertinerent, noscere non potuisse.

Tandem ait advocatus; Promotor animadvertit obsequium quo christianus populus Damascenus hos martyres prosequitur nullum esse nam uno excepto Teste 7, qui ad locum ubi martyrum exuviae sepultae iacebant se contulit, neminem ex testibus se illuc accessisse vel eorum invocasse intercessionem deponere. At, quaeso, ad fidelium populorum pietatem erga gloriosos Christi atletas cstendendam, opusne est, ut testes coram iudicibus acciti deponant se ipsos ad sepulchri locum accessisse, vel Servorum Dei intercessionem implorasse? Nonne sat est, ut hoc de fidelibus testentur? lamvero fideles Damascenos religiosorum a Mahumetanis pro fide interfectorum patrocinium habere uti acceptissimum Largitori coelesti, exinde constat, quod ipsi concordi existimatione eos uti veros Christi Martyres profiteantur. Nec desunt qui ad tumulum accedunt Servorum Dei reliquias veneraturi. Haec autem fiducia in Servorum Dei intercessione longe per dies lateque succrescit ceu deponit testis 12, qui sepulchri claves custodiens semper cogitur visitatores comitari.

Famam signorum vigere deponunt testes 7 et 12: verum Promotor animadvertit sanationem a Teste 7 a capitis dolore acceptam non solum naturalem omnino videri, sed ceteris omnibus ignotam mansisse. Quoad primum respondit advocatus, non heic de miraculorum merito, sed de eorum tantum fama peragitur. In casu autem exposito certum est praelaudatum Testem a vehementi et obstinato

capitis dolore, non pharmacorum operâ, sed implorata prope tumulum intercessione Servorum Dei eorumque reliquiis superimpositis, illico et immediate convaluisse. Ni ergo verum miraculum, saltem in his sanationis adiunctis peculiaris gratia a Domino Servorum suorum intercessione concessa haud erit deneganda, quod quidem pro re nostra sat est. Alterum vero, idest neminem hoc factum scivisse Censor affirmat, at minime probat. Quin imo eadem ratio qua hic testis a postulatore inductus fuit, idest quia asserit duas recepisse gratias a dictis octo religiosis interemptis, satis ostendit eius sanationem iam antequam processualia acta conderentur, fuisse notam; secus non potuisset a Postulatore hac de causa induci.

Superest aliud mirabile factum, quod a Teste 13 narratur, splendoris scilicet ac columnae thuris, quae quadam nocte prope Servorum Dei tumulum perspecta sunt. Repetam heic quoque, ait advocatus, non hunc esse locum probandi miracula. At quoad censoris optimi obiecta, advertam non tam facile mirabile hoc factum posse Testis 13 phantasiae tribui, licet enim lucem prope sepulchra coruscantem ipse solus viderit, tamen postea tres alios testes secum duxit; qui omnes veluti fumi columnam inspicientes incensi odorem suavissimum percepere.

Notandum venit quod hanc phantasiam minus probabilem reddet ipsa religio ad quam pertinebant testes. Ipsi enim etsi non catholici, tamen maximâ perculsi admiratione, supernaturali causae adscribere non dubitarunt inclytum hoc factum. In quovis alio homine poterat phantasiae lusus admitti; non autem in iis, qui, Domino ita permittente, horum martyrum gloriae testes fuere.

Quibus omnibus animadversis muneri mihi concredito pro posse satisfeci ait advocatus. Ostendi censorias obiectiones, mira arte a solertissimo ingenio elaboratas, obnubilare non posse inclytam martyrii gloriam, quam Servi Dei pretiosâ eorum morte sunt consequuti, quaeque ex ipsis obiectis praeclariori lumine effulget. Ex quo in patulo fit gloriosam horum heroum memoriam praeclarâ martyrii famâ exornari; nec quidem deesse, qui in propriis necessitatibus fidentibus precibus sese eorum intercessioni commendent, opemque coelesti Largitori acceptissimam implorent, eorumque freti patrocinio gratias ac miracula a Domino obtinuisse deponant.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

NAMURCEN.

INDULTI

Die 19 Septembris 1885.

Per summaria precum.

COMPENDIUM FACTI. Pisani de la Gaude Episcopus Namurcensis, decreto diei 3 Novembris 1813, univit capitulo cathedrali paroeciam s. Ioannis Evangelistae; ac statuit ut exinde cura habitualis in capitulo resideret, actualis autem exerceretur a sacerdote ab Episcopo, nominato, qui hoc ipso fieret canonicus et archipresbyter. Hic autem canonicus a gubernio pensionem non obtinet, tamquam canonicus, sed utique tamquam parochus s. Ioannis. Siquidem praecipuum dictae innovationis obiectum fuerat, ut quin gravaretur gubernium, numerus canonicorum titularium ad novem auge

retur.

Quoad vero chori servitium Episcopus Pisani art. 18 praefati decreti ita disposuit: Archipresbyter ab adsistentia chori non dispensatur, praesertim Dominicis diebus et festis. Personaliter choro intererit in sua hebdomada: quo tempore, eius loco missam paroecialem litabit unus ex eius Vicariis: quod consonum est Constitutioni Bened. XIV diei 19 Augusti 1744.

Orta autem controversia inter canonicos et archipresbyterum an et quomodo canonicus archipresbyter teneatur ad missam conventualem et reliquum chori servitium, S. C. C. die 4 Augusti 1843 respondit: « Affirmative in omnibus ad formam articuli 18 episcopalis decreti anni 1813. » Et cum recentissime episcopus Namurcensis occasione s. Visitationis inter alia a S. C. C. exquisivisset, utrum huiusmodi canonicus archipresbyter teneretur ad officium chori, cum persaepe ob munia sui officii pastoralis impediatur, eadem

S. C. respondit: Teneri, excepto tempore, quo curam ani

» marum actu exercet ».

Iamvero hodie canonicus parochus s. Ioannis praeter paroeciam, quae animas 3800 habet, fit etiam caput seu decanus cuiusdam districtus ecclesiastici, qui, paroecias et scholas quamplurimas in singulis paròeciis erectas quotannis visitare tenetur; nec non praesidere conferentiis sui districtus ecclesiastici, in singulis mensibus habitis. Quapropter enixe exorat indultum exemptionis a servitio chori, reservata tamen obligatione adsistendi choro diebus dominicis et festivis de praecepto, et personaliter celebrandi et applicandi missam conventualem ad normam articuli 18 decreti anni 1813.

Episcopus Namurcensis non modo assentitur supra, relatis precibus; verum humillime postulat, ut S. V. benigne dignetur etiam dispensare cum successoribus R. D. oratoris Consot. Vix aut ne vix quidem inveniretur in posterum sacerdos qui munus archipresbyterale cum munere canonici suscipere consentiat.

[ocr errors]

Disceptatio Synoptica

PRECES RESPUENDAE VIDENTUR. Cum canonicatus archipresbyteralis institutor, Episcopus Pisani, iussisset canonicum parochum interesse praesertim diebus dominicis et festis ad normam Benedictinae constitutionis; non excludebat imo includebat, ut ipse choro interesset diebus quoque ferialibus, iuxta repetitas S. C. C. responsiones diei 6 Augusti 1843 et 8 Iunii 1885. Hinc incassum tam orator petit, ut liberetur omnino ab onere serviendi diebus ferialibus, quam Episcopus ut idem indultum successoribus quoque extendatur.

Quandoquidem nemo est qui ignorat ecclesiasticam disciplinam prohibere quominus canonici curam animarum habentes a choro absint, nisi actu in sua paroecia curam animarum agant. Hoc unum enim ii habent privilegium a Concilio Trid. sess. 22 cap. 3 de reformat. sancitum, et saepius a S. C. C. veluti in Mediolanen. 3 Februarii 1609 probatum,

ut nempe tempore quo ministerio spirituali vacant, tamquam praesentes in choro considerari queant. De cetero autem eosdem choro interesse debere. Et S. C. C. graviter super hoc onerare solet conscientiam curatorum, ne privilegio suo abutantur; quod significat, quantum sibi curae sit, canonicos curatos chorali servitio subesse.

Quin iuvet appellare ad alia munera et officia praeter parochialia quibus fungitur orator in themate, veluti caput seu decanus sui districtus. Quandoquidem haec nullum ius ad indultum praebent: ipsa enim vel sponte suscepta, vel ab Episcopo imposita, nullo modo recensentur inter officia parochi pro cura suae paroeciae propria, pro quibus tantummodo exercendis, canonicus a chorali servitio eximitur.

PRECES EXCIPIENDAE VIDENTUR. Praebere autem haec omnia utique possunt titulum ad gratiam; quae etiam suaderetur ex emolumento ab illis operibus pro ecclesia manante, ex commendatione Episcopi, atque ex ipsa canonicatus archipresbyteralis institutione et natura. Siquidem parochus s. Ioannis nullum lucrum nisi forsan honoris obtinuit ex unione paroeciae ad capitulum. Denique durum videtur aut prohibere aut punctaturis muletare canonicum archipresbyterum propterea quod sanctis ac necessariis vacet operibus, et quotidie pro suo districtu adlaboret.

Nimium autem vel impossibile credi potest, unam eamdemque personam indesinenter et parochiae et districtus et chori servitio subesse.

Quibus aliisque praenotatis quaesitum fuit quomodo oratoris preces essent dimittendae.

RESOLUTIO. Sacra Cong. Concilii re discussâ sub die 19 Septembris 1885, censuit respondere: Attentis circumstantiis, de quibus in casu, pro gratia oratoris durante

munere.

« ÖncekiDevam »