Sayfadaki görseller
PDF
ePub

in VI « maioritas habitus maioritatem personae designat et praecedentiam attribuit. »

Ex QUIBUS COLLIGES. I. In controversiis quoad privilegia locum praecipue habere regulam prior in tempore potior in iure.

II. Mutationem tituli et status alicuius Ecclesiae, ex praxi canonica, efficere ut vetus Ecclesia extincta sit et nova erigatur,

III. Hinc ius praecedendi inter duas Ecclesias, quoad honores pares, desumendum esse videtur ex tempore quo auctoritate Apostolica earumdem status et titulus immutati fuerunt.

IV. In themate ex gratia pontificia factum esse, ut una et altera Ecclesia, inter quas lis est de iure praecedendi, diverso tempore eveherentur ad honores Collegiatae; hinc ius praecedendi rite tributum fuit Ecclesiae, quae prior et statum et titulum novum adepta est.

V. Oris aperitionem concedi solere tantum ex magna causa, et accedente exorbitanti laesione, quam gratia inferat tertio.

VI. In themate exulare videntur et magna causa et laesio exorbitans: agitur enim ex utraque parte de gratia; id quod ostendit abesse omne ius, nihilque ex iustitia competere; verum ubi ius abest, etiam laesio abesse prorsus debet.

EX SECRETARIA BREVIUM

LITTERAE SSmi D. N. Papae Leonis XIII in forma 'Brevis, per quas

s. Vincentias a Paulo declaratur patronus omnium societatum caritatis.

LEO PP. XIII.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

Cum multa Jesus Christus humano generi praecepta tradidit, quorum ope possent homines ad vitam rectam perduci , tum illud potissimum dare et commendare numquam destitit, ut quisque diligeret proximum suum sicut se ipsum. Ipse enim , qui caritas est , docuit caritatem esse quasi fundamentum, in quo lex tota consisteret, , et totam quamdam, qua Christianae sapientiae sectatores a 'ceteris distinguerentur. Quare non mirum est si praeclara haec virtus aliis nata potius quam sibi, ceterarumque parens atque altrix virtutum, eorum praesertim animis insederit, qui Divini praeceptoris ingressi vestigiis, virtutum omnium perfectionem et absolutionem assequi studuerunt. Mirifice inter hos , exeunte saeculo XVI effulsit Vincentius a Paulo, magnum illud atque immortale christianae caritatis exemplar, qui huiusmodi virtutis laude quam maxime excelluit. Nullum enim propemodum fuit aerumnarum genus, cui mira caritas eius deesset; nullus labor, quem ad proximorum commodum atque utilitatem non altro susciperet. Neque vero, postquam Vincentius ex vita ad coelum demigravit, rerum salutarium, quas instituerat, fons exaruit, sed in multos quasi rivulos deductus fluit adhuc large copioseque in Ecclesia. Vir enim sanctissimus ad hanc virtutem non modo contendit ipse, sed ad imitationem sui plurimos evocavit, quorum alios ad communem religiosae vitae disciplinam congregavit , alios in pias sodalitates a se legibus sapientissimis constitutas recepit. Quot vero sint fructus, quos ab iis humana societas quotidie percepit, vel ex eo facile coniici potest, quod, nondum altero a costitutione sua exacto saeculo, iam istiusmodi utriusque sexus societates per universas fere orbis terrarum partes se propagaverint, et ubique admirationem omnium sibi merito comparaverint. Neminem certe fugit Vincentianos Sodales praesto esse egentibus omnibus: assidere aegrotis in valetudinariis; versari in ergastulis, in scholis, inter ipsa bellatorum arma, duplicantes ubique subsidium, corporibus nempe atque animis. Quibus de rebus Romani Pontifices, Decessores Nostri, Vincentianas Congregationes et Sodalitates, ceterasque omnes caritatis societates, quae etsi idem non habent nomen, ab eodem tamen capite originem ducunt, in honore habuerunt, et praecipua semper cura complexi sunt. Nos eorum inhaerentes vestigiis, ut huiusmodi societates omnes auctoris et constitutoris sui spiritum largius haurirent, postulantibus praesertim Venerabilibus Fratribus Galliarum Episcopis, s. Vincentium a Panlo praedictis Societatibus in Galliis vigentibus coelestem Patronum renuntiavimus et constituimus. Quod decretum proximo superiori anno ad Hyberniae Dioeceses, ut illorum Antistitum pia desideria explerentur, extendimus. Nuper vero a plerisque S. R. E. Cardinalibus et ex omnibus fere mundi regionibus Episcopis, et Regularium Ordinum supremis Moderatoribus admotae Nobis sunt preces, ut supradictum decretum ad omnes orbis christiani partes, ubi eiusdem naturae societates et opera existunt extendere velimus. Nos audita etiam Congregationis S. R. E. Cardinalium, Sacris tuendis Ritibus praepositorum sententia, piis hisce precibus benigne annuendum censuimus. Quare, quod universa christianae reipublicae benevertat, Dei gloriam augeat , et studium caritatis erga proximum in omnibus excitet, Apostolica Auctoritate Nostra, his Litteris, s. Vincentium a Paulo omnium Societatum caritatis in toto Catholico Orbe existentium , et ab eo quomodocumque promanantium, peculiarem apud Deum Patronum declaramus et constituimus , eique volumus omnes honorificentias tribui coelestibus Patronis competentes. Decernentes has praesentes Litteras firmas, validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, iisque, ad quos pertinet et pertinere poterit, plenissime suffragari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XII Maii MDCCCLXXXV.

Pontificatu's Nostri Anno Octavo.

M. CARD. LEDOCHOWSKI.

EX SACRA RITUUM CONGREGATIONE

DECRETUM quo s. Vincentius a Paulo renuntiatur patronus

omnium caritatis societatum.

ORBIS

Ad christianae caritatis opera, quae a sancto Vicentio a Paulo suam agnoscunt originem, impensiori studio provehenda, honoremque tanti patris ac magistri adaugendum, duobus abhinc annis, postulantibus tum sodalibus Vincentianae Societatis vulgo Conferentiae; occasione expleti quinquagesimi anni a sua Parisiis institutione, tum Reverendissimis Dioecesium Antistitibus, Sanctus Vincentius Societatum omnium caritatis in Galliae regione vigentium , ab eoque ortum quomodocumque habentium, uti specialis apud Deum Påtronus Apostolica Auctoritate declaratus fuit et constitutus. Hujusmodi Decretum, ad Hyberniae Dioeceses anno superiore extensum, ut tandem ad cunctas eiusdem naturae societates et opera totius christiani orbis extenderetur, perplurimi Sanctae Romanae Ecclesiae Patres Cardinales, et ex omnibus fere mundi regionibus Sacrorum Antistites, pluresque Regularium Ordinum supremi Moderatores humillimis Summo Pontifici exhibitis precibus, enixe efflagitarunt. Eas Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII benigne excipiens , Congregationi Eminentissimorum et Reverendissimorum Cardinalium sacris tuendis Ritibus praepositorum remisit, ut sententiam suam hac in re panderet. Sacra autem Congregatio in Ordinariis Comitiis die 23 Martii 1885 ad Vaticanum habitis, referente Eño et Rño Cardinali Carolo Laurenzi, audito etiam R. P. D. Augustino Caprara s. Fidei Promotore, omnibusque maturo examine perpensis, postulationi, a tam ingenti numero eximiorum Praelatorum propositae, responsum dedit: Consulendum Sanctissimum pro gratia.

Hisce vero omnibus subinde per Sacrorum Rituum Congregationis Secretarium, Eidem Sanctissinio Domino Nostro fideliter relatis, Sanctitas Sua sententiam sacrae Congregationis in omnibus confirmare et approbare dignata est: ideoque Sanctum Vincentium a Paulo omnium Societatum Caritatis in toto Catholico Orbe existentium , et ab eo quomodocumque promanantium, ceu peculiarem apud Deum Patronum declaravit et constituit; cum omnibus honorificentiis, cae. lestibus Patronis competentibus: mandavitque de his Apostolicas litteras in forma Brevis expediri, die 16 Aprilis eiusdem anni 1885.

D. CARDINALIS BARTOLINIUS S. R. C. Praefectus.

L. * S.

LAURENTIUS Salvati S. R. C. Secretarius.

EX S. CONGREG. INDULGENTIARUM

DUBIUM quoad Altaria privilegiata, propositum a P. Generali

Ordinis Praemonstratensis.

BEATISSIME PATER

Sigismundus Stáry Abbas Pragensis et Generalis Ordinis Praemonstratensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humillime expostulat :

1o. Utrum, stante rubrica Missalis Praemonstratensis, quae prohibet Missas privatas de Requie et votivas infra omnes octavas primae classis, religiosi Praemonstratensis Ordinis, possint gaudere favore Altaris privilegiati quando infra huiusmodi octavas primae classis, non occurrente festo duplici, celebrent de octava.

2°. Quatenus negative', suppliciter petit orator, ut concedatur ipsis hoc privilegium.

Et Deus.

Sacra Congregatio Indulgentiis sacrisque Reliquiis praeposita die 24 Iulii 1885 propositis dubiis respondit : ad 1m Affirmative iuxta exposita et detur Decretum die 11 Aprilis 1864; ad 2m Provisum in primo.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem Sac. Congregationis eadem die 24 Iulii 1885.

I. B. Card. FRANZELIN Praefectus

FranciscUS DELLA VOLPE Secretarius.

« ÖncekiDevam »