Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX ACTIS CONSISTORIALIBUS

De Consistorio habito feria II die 27 Iulii 1885.

ALLOCUTIO Sanctissimi D. N. LEONIS XIII.

Venerabiles Fratres,

Ex quo Nos in hac ipsa dignitate loci postremo verba fecimus, rem conquesti, unde iustum dolorem paulo ante hauseramus; non defuerê caussae, quae veterem animi curam molestiamque renovarent. - In quibus recens est, ut nostis, illa, publicae erga Deum pietati, quod saepe in civitatibus licet superstitione et errore imbutis, idem in urbe christiani nominis principe non licere. Honores intelligimus, Sacramento augusto certis temporibus publice haberi solitos cum ad aegrotantes circumfertur, decreto sublatos. Idque multo est gravius, quia cum ex altera parte religioni minuitur legitima libertas, ex altera impietati conceditur impunita licentia.— Nisi exempla ante oculos extarent propemodum quotidiana, satis loqueretur, quod paucis ante mensibus vidimus; cum scilicet religionis inimicissimis data potestas est ut Romam, quotquot vellent, libere convenirent, catholicum nomen tamquam in arce sua, collatis consiliis, hostiliter petituri.

Haec quidem domi: neque vero laeta admodum pleraque ex iis quae aguntur foris. De Gallia sollicitudinem capimus non mediocrem propter impedimenta permulta et gravia, quae rerum publicarum cursus affert Ecclesiae. Item de Germania: de qua sane nihil tam valde cupimus aut laboramus, quam ut concordia rei civilis reique catholicae in spem diuturnitatis restituatur: sed magno enitendum est opere in difficultatibus eluctandis.

[ocr errors]

His de causis, si alias unquam, certe hoc tempore necesse est, fortiter et, quod permagni interest, concorditer atque ordine, pro iustitia et veritate dimicare.

Nos quidem, quae sit officiorum Nostrorum vis et magnitudo, intelligimus: proptereaque, spe plurima in Deo collocata, perseverabimus summam curarum cogitationumque Nostrarum in perfunctione muneris apostolici defixam habere: pariterque singula Ecclesiae et Apostolicae Sedis iura, sicut hactenus, ita in posterum maxima,

Acta, Tom. XVIII. fasc. CCVI.

4

quae possumus, et vigilantia defendere et contentione vindicare. — His autem vos in officiis, Venerabiles Fratres,. quantum Nobis profuturi sitis studio, consilio, sapientiâque vestrâ, diu iam experiendo cognovimus. Neque sine caussa confidimus operae quoque et adiumento praestantium virorum, quos à virtute, a prudentia, a doctrina, ab amore in hanc Sedem Apostolicam commendatos in amplissimum Collegium vestrum hodierna die cooptare decrevimus. Sunt autem

Paulus Melchers, Archiepiscopus Coloniensis:

Alphonsus Capecelatro, Archiepiscopus Capuanus:
Franciscus Battaglini, Archiepiscopus Bononiensis:
Patritius Franciscus Moran, Archiepiscopus Sydneyensis:
Placidus Maria Schiaffino, e Congregatione Benedictina Oli-
vetana, Episcopus Tit. Nyssenus, S. Congregationis Epi-
scoporum et Regularium Secretarius:

Carolus Cristofori, Camerae Apostolicae Auditor.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et publicamus S. R. E. Presbyteros Cardinales

Paulum Melchers

Alphonsum Capecelatro

Franciscum Battaglini

Patritium Franciscum Moran

Placidum Mariam Schiaffino

et Diaconum Cardinalem

Carolum Cristofori

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In Nomine Patris + et Filii + et Spiritus + Sancti. Amen.

Deinde SSmus Pater proposuit sequentes Ecclesias:

TITULAREM ECCLESIAM ARCHIEPISCOPALEM PALMIREN. vacan. per obitum bo. me. Marini Marini, ultimi illius Archiepiscopi extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Antonii Mariae Pettinari ex Ordine Minorum Observantium s. Francisci, Archiepiscopi Urbinatensis.

TITULAREM ARCHIEPISCOPALEM ECCLESIAM NAUPACTEN. vacan. per obitum bo. me. Henrici Ludovici Caroli Maret, ultimi illius Archiepiscopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Antonii Sbrolli, Episcopi dimissionarii Soanensis-Pitilianensis Ecclesiae.

[ocr errors]

EX ACTIS CONSISTORIALIBUS

51

METROPOLITANAM ECCLESIAM PRAGEN. vacan. per obitum clar. me. Friderici Ioannis Iosephi Coelestini S. R. E. dum viveret Presbyteri Cardinalis Schvarzenberg, ultimi illius Archiepiscopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Francisci de Paula e Comitibus de Schoenborn, Antistitis Bubvicensis, ad nominationem Sacrae Caesareae Maiestatis Francisci Iosephi I. Austriae Imperatoris, uti Bohemiae, et Hungariae Regis Apostolici.

TITULAREM ECCLESIAM EPISCOPALEM HIMERIEN. sub Archiepiscopo Ephesino vacan. per translationem R. P. D. Coelestini Del Frate ad Sedem Cathedralem Tiburtinam, favore R. P. D. Francisci Vitagliano Episcopi dimissionarii Ecclesiae Nucerinae Paganorum.

CATHEDRALEM ECCLESIAM NUCERIN. PAGANORUM Vacan. per dimissionem a R. P. D. Francisco Vitagliano ultro libenterque in manibus SANCTITATIS SUAE peractam, et ab EADEM admissam, favore R. D. Aloisii Del Forno Presbyteri Neapolitani. Qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus Neapoli progenitus, et in quadragesimo secundo aetatis suae anno constitutus, plurimos per annos missionibus solertem exhibuit operam.

CATHEDRALEM ECCLESIAM BUDVICEN. vacan. per translationem R. P. D. Francisci de Paula e Comitibus de Schoenborn ad Metropolitanam Sedem Pragensem, favore R. D. Martini Riha, Presbyteri. dioeceseos Budvicensis, ad nominationem Sacrae Caesareae Maiestatis Francisci Iosephi I. Austriae Imperatoris, Bohemiae et Hungariae Regis Apostolici. Qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus Woslovii in districtu Pisecensi, dioeceseos Budvicensis, progenitus et in quadragesimo sexto aetatis suae anno constitutus, in sacra theologia dudum doctorali laurea donatus, apud theologicum institutum dioecesanum theologiae moralis Cathedraticus hucusque renunciatus est.

EPISCOPALEM ECCLESIAM TINNINIEN. vacan. per obitum bo. me. Michaelis Kubinszky, ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Ioannis Maiorosy, Presbyteri archidioeceseos Colocensis et SANCTITATIS SUAE Praelati Domestici, ad nominationem Sacrae Caesareae Maiestatis Francisci Iosephi Primi Austriae Imperatoris, Bohemiae et Hungariae Regis Apostolici. Qui etiam deputatus fuit in secundum auxiliarem Emi ac Rmi Domini Ludovici Tituli S. Mariae Angelorum de Urbe S. R. E. Presbyteri Cardinalis Haynald, Archiepiscopi Colocensis et Bacsiensis ad pontificalia, ceteraque pastoralia munia de eius consensu ac lubitu Colocensi in urbe eiusque archidioecesi obeunda.

Deinde SSmus patefecit electionem Ecclesiarum, quae provisae in antecessum fuere per Litteras in forma Brevis, et sunt:

METROPOLITANA OREGONOPOLITAN. vacan. per regressum ad Sedem Vancouverien. R. P. D. Caroli Ioannis Seghers, ultimi Archiepiscopi, favore R. P. D. Guillelmi Gross, translati a Sede Savonensi, ARCHIEPISCOPALIS ECCLESIA TITULARIS STAUROPOLIS vacan. per assignationem tituli Vestinae SS. Vitalis, Gervasii ac Protasii Mm. factam Emo ac Revmo D. Guillelmo S. R. E. Presbytero Card. Massaia, collata R. P. D. Francisco Dominico Reynaudi Minor. Capulator. translato ab Ecclesia titulari Aegearum ac dimissionario Vicariatus Apostolici Philippopolis ac Sophiae.

TITULARIS ECCLESIA ARCHIEPISCOPALIS GANGREN. certo modo vacans, pro R. P. D. Roberto Menini Minor. Capulator. Vicario Apost. Sophiae ac Philippopolis, translato ab Ecclesiá titul. Metellopolis.

THESSALONICEN. ECCLES. TITULARIS ARCHIEP. vacan. per successionem R. P. D. Ferdinandi Capponi ad Metropolitanam Sedem Pisanam R. P. D. Dominico Ferrata: qui Apostolicus Nuntius apud Serenissimum Belgarum Regem renuntiatus est.

METROPOLITANA BUKARESTENSIS vacan. per obitum bo. me. Ignatii Paoli, collata R. P. Paulo Iosepho Palma e Congregatione Clericorum Excalceatorum Passionis D. N. I. C.

ECCLESIA ARCHIEPISCOPALIS S. DOMINICI in insula homonima Americae vacan. per translationem ad Metropolitanam Sedem Granatensem R. P. D. Benvenuti Monzon et Martin, hodierni Archiepiscopi Hispalensis, R. D. Ferdinando Antonio Arcturo de Meriño Presbytero archidioeceseos S. Dominici. Qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in villa, cui vulgo nomen Llanosà ad S. Laurentium de Boyà, Dominicopolitanae archidioeceseos progenitus et quinguagesimum secundum aetatis suae annum supergressus, philosophiae, theologiae moralis atque dogmaticae in S. Dominici seminario Professor et Rector constitutus, illiusque Reipublicae Praeses, Apostolica Sancta Sede annuente, electus, Canonicus theologus ad honorem, Capituli Decanus, ac Dominicopolitanae Sedis, et archidioeceseos Apostolicus Administrator hucusque renunciatus est.

METROPOLITANA DUBLINEN. vacan. per decesssum cl. me. Eduard. S. R. E. dum viveret Presbyteri Card. Mac-Cabe pro R. D. Guillelmo Wolsk.

CATHEDRALIS SOUTHVACENSIS vacan. per obitum bo. me. Roberti Coffin collata R. P. D. Ioanni Bult, translato a titul. Eccles. Miletensi.

CATHEDRALIS ECCLESIA BASILEEN. vacan. per dimissionem a R. P. D. Amabile Ioanne Claudio Eugenio Lachat ultro, libenterque in manibus SANCTITATIS SUAE peractam, et ab EADEM admissam, eiusque subsequentem promotionem ad titularem Ecclesiam Archiepiscopalem Damiatensem, favore R. D. Friderici Fiala Presbyteri dioeceseos Basileensis.

ECCLESIAE UNITAE ZACYNTHIEN. AC CEPHALONIEN. vacan. per translationem ad Metropolitanam Sedem Corcyren. R. P. D. Evangelistae Boni ord. Minor. Capulator. pro R. D. Dionysio Nicolosi.

ECCLESIA NICOLETI a Sanctitate Sua Cathedralitatis honore ditata in Canadà, collata R. D. Elphego Gravel Canonico Parocho ad s. Hyacinthum, illius Dioecesis Vicario generali ac doctori in sacris canonibus.

Feria V die 30 Iulii 1885

In Concistorio publico habito in Aula Regia ad Aedes Vaticanas SSmus Dňus noster tradidit galerum rubrum Emis ac Rmis Dňis Paulo Melchers, Alphonso Capecelatro, Francisco Battaglini, Patritio Francisco Moran, Placido Mariae Schiaffino et Carolo Cristofori nudíus quartus ad Cardinalatus honorem creatis atque declaratis, et ubi Philippus Eques Gioazzini, advocatus consistorialis, pro secunda vice causam Beatificationis egit venerabilis famulae Dei Geltrudis Salandri Romanae.

Publico expleto Consistorio, in superioribus Aedibus Palatii Vaticani fuit Consistorium secretum, in quo SSmus Dñus Noster, clauso, ut moris est, ore praefatis Emis ac Rmis Cardinalibus neocreatis, ne propriam valerent proferre sententiam in Consistoriis, Congregationibus, aliisve functionibus Cardinalitiis, sequentes proposuit Ecclesias.

METROPOLITANAM ECCLESIAM COLONIEN. vacan. per dimissionem a R. P. D. Paulo Melchers ultro, libenterque in manibus SANCTITATIS SUAE peractam et ab EADEM admissam, favore R. P. D. Philippi Krementz Episcopi Varmiensis.

CATHEDRALEM ECCLESIAM PORTALEGREN. vacan. per obitum bo. me. Iosephi Mariae da Silva Ferrao de Carvalho Martens, ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Emmanuelis Bernardi de Souza Ennes, Antistitis Brigantiensis, ad praesentationem Serenissimi Portugalliae et Algarbiorum Regis Fidelissimi.

« ÖncekiDevam »