Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ritatis et pietatis operibus suum in Ecclesiam amorem et immotam erga Iesu Christi Vicarium fidem, plures inter gravesque difficultates, splendide profiteri non cessant; ac rei catholicae tuendae vires suas et facultates libenter impendunt. Hac igitur purpuratorum Patrum renunciatione, tum sacro eorum ordini qui Galliae ecclesiis praesunt, tum universae Gallorum genti publicum et singulare dilectionis Nostrae pignus dare constituimus, atque ea amoris et observantia vincula arctius adstringere, quae generosam nationem cum romana Ecclesia romanoque Pontificatu coniungunt.

Mentem deinceps Nostram ad se vocant foederati Americae Status et Canadensis regio. Florens in ea confoederatione catholicae religionis conditio quae latius se in dies explicat, novisque augetur incrementis; ipsa etiam constitutio et forma ad quam, secundum sacrorum Canonum leges, Ecclesiae illae quotidie magis sese componunt; monent quadammodo Nos ac poene flagitant ut alium aliquem ex praecipuis earumdem regionum Episcopis in Patrum Cardinalium sedes recipiamus.

Quod ad Canadenses attinet, omnibus exploratum est, quanta animi firmitudine catholicae fidei adhaereant, quam sincero in Ecclesiam amore ferantur, quam luculenter pietatem et fidem suam erga Romanum Pontificem difficillimo tempore probarint. Qua de caussa minime dubitamus, quin unius ex Canadensibus Archiepiscopis ad tantam dignitatem evectio, in catholicae religionis decus cessura sit, bene ac feliciter vertat populo Canadensi, et eius promptam erectamque in romanam Ecclesiam voluntatem augeat atque confirmet.

Igitur hi sunt quos hodie ex variis orbis regionibus in Collegium vestrum referendos statuimus, nimirum

VICTOR FELIX BERNADOU, Archiepiscopus Senonensis et Antissiodorensis:

ALEXANDER TASCHEREAU, Archiepiscopus Quebecensis: BENEDICTUS MARIA LANGÉNIEUX, Archiepiscopus Rhe

mensis:

JACOBUS GIBBONS, Archiepiscopus Baltimorensis :

CAROLUS PHILIPPUS PLACE, Archiepiscopus Rhedonensis.

Quos omnes ardens religionis catholicae amplificandae et salutis animarum procurandae studium, singulare in hanc Apostolicam Sedem obsequium rerumque gerendarum prudentia maxime commendat.

Nec vero Italiam praetermisimus, ex qua eodem honore augendos existimavimus AUGUSTUM THEODOLI, spectatissimum e clero romano urbanum antistitem, qui variis iam officiis et curationibus. naviter perfunctus, domus Nostrae Pontificalis Praefecturam multa cum fide ac diligentia postremo hoc tempore gessit, et CAMILLUM MAZZELLA Societatis Iesu alumnum, insigni doctrinae fama ac pari virtutis laude praeclarum.

Quid vobis videtur?

Auctoritate itaque omnipotentis Dei, sanctorumque Apostolorum Petri et Paulli ac Nostra creamus et publicamus S. R. E. Presbyteros Cardinales

VICTOREM FELICEM BERNADOU
ALEXANDRUM TASCHEREAU
BENEDICTUM MARIAM LANGÉNIEUX
JACOBUM GIBBONS

CAROLUM PHILIPPUM PLACE

et Diaconos Cardinales:

AUGUSTUM THEODOLI

CAMILLUM MAZZELLA.

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Insuper eadem Sanctitas Sua Ecclesias, quae sequuntur proposuit:

METROPOLITANAM ECCLESIAM TOLETAN. vacan. per translationem ex regressu ad Sedem Hispalensem Emi ac Rmi Domini Zephyrini S. R. E. Presbyteri Cardinalis Gonzalez et Diaz Tuñon, Ordinis Praedicatorum; favore Emi ac Revmi Domini Michaelis Titulo ss. Quirici et Iulittae de Urbe eiusdem S. R. E. Presbyteri Cardinalis Payȧ et Rico Archiepiscopi Compostellani, ad praesentationem nuper defuncti Serenissimi Regis Catholici.

METROPOLITANAM ECCLESIAM SURRENTIN. vacan. per obitum bo. me. Leopoldi Ruggiero, ultimi illius Archiepiscopi extra romanam curiam defuncti, favore R. D. Iosephi Giustiniani, Presbyteri Neapolitani. Qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus Neapoli progenitus et quinquagesimum primum aetatis suae annum supergressus, et in sacra theologia dudum doctorali laurea donatus,

novissime seminarii urbani Rector, ac Neapolitana in metropolitana Canonicus hucusque renunciatus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM MAGNO VARADIEN. Latini ritus vacan. per obitum bo. me. Stephani Ioannis Lipovniczki, ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Arnoldi IpolyiStummer Episcopi Neosoliensis ad nominationem, Maiestatis Francisci Iosephi I. Austriae Imperatoris.

CATHEDRALEM ECCLESIAM NOVARIEN. vacan. per obitum bo. me. Stanislai Eula, ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Davidis Riccardi, Antistitis Ipporegiensis. CATHEDRALEM ECCLESIAM REGIEN. vacan. per obitum bo. me. Guidonis Comitis Rocca, ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D.Vincentii Manicardi, Antistitis Burgi s. Domnini.

ECCLESIAM TITULAREM EPISCOPALEM LEUCEN. sub Archiepiscopo Naupactensi, vacan. per translationem ad Sedem Cathedralem Tarnoviensem R. P. D. Ignatii Lobos, favore R. P. D. Caietani Bacile e Dynastis Castelionis, Episcopi dimissionarii Cathedralis Ecclesiae Castellanetensis.

CATHEDRALEM ECCLESIAM CASALEN. vacan. per obitum bo. me. Petri Mariae Ferrè, ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Philippi Chiesa Antistitis Pineroliensis.

CATHEDRALEM ECCLESIAM AVERSAN. vacan. per obitum bo. me. Dominici Zelo, ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Caroli Caputo Episcopi Monopolitani.

CATHEDRALEM ECCLESIAM MONOPOLITAN. vacan. per translationem ad Sedem Aversanam R. P. D. Caroli Caputo, favore R. D. Francisci d'Albore, Presbyteri Capuanae archidioeceseos. Qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in oppido, cui nomen Casapulla archidioeceseos Capuanae progenitus et quinquagesimum septimum aetatis suae annum supergressus, ac inter pro-Synodales Examinatores adscitus, iuvenum Sodalitatis Directoris spiritualis munere perfunctus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM CASTELLANETEN. vacan. per dimissionem a R. P. D. Caietano Bacile e dynastis Castelionis, ultro, libenterque in manibus SANCTITATIS SUAE peractam et ab EADEM admissam, favore R. P. Fr. Iucundi a s. Ioanne Rotundo, Ordinis Minorum de Observantia Reformatorum s. Francisci, Presbyteri Sypontinae archidioeceseos. P. Fr. Iucundus, in saeculo Matthaeus de Nittis, ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in oppido s. Ioannis

Rotundi Sypontinae archidioeceseos progenitus et quadragesimum octavum aetatis suae annum supergressus', pro Clericis professis Magistrum agens, Lector, Custos, Definitor, ac ad praesens usque Minister Provincialis in s. Angeli Apuliae provincia renuncia

tus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM LIBURNEN. vacan. per obitum bo. me. Remigii Pacini, ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. D. Leopoldi Franchi, Presbyteri Pratensis. Qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in urbe Pratensi progenitus et sexagesimum aetatis suae annum supergressus, Theologiae moralis penes Pratense seminarium Antecessorem agens, ac inter Examinatores pro-Synodales, atque Deputatos super clericorum disciplina, et seminarii administratione cooptatus, illius Capituli Canonicus, eiusdemque dioeceseos Vicarius in spiritualibus generalis hucusque renunciatus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM FIDENTINAM, seu Burgi s. Domnini vacan. per translationem R. P. D. Vincentii Manicardi ad Sedem Cathedralem Regiensem, favore R. D. Ioannis Baptistae Tescàri Presbyteri Vicentinae dioeceseos. Qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus Bregantiis e Vicentina dioecesi progenitus et in secundo supra sexagesimum aetatis suae anno constitutus, in patrii seminarii lyceo mathesim, historiamque tradens universalem, illius instituti Rector adlectus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM PINEROLIEN. vacan. per translationem ad Sedem Casalensem R. P. D. Philippi Chiesa, favore R. D. Ioannis Mariae Sardi, Presbyteri Astensis. Qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in oppido, cui vulgo nomen Rocchetta Tanaro dioeceseos Astensis progenitus, et in primo supra sexagesimum aetatis suae anno constitutus, ad secundam Archidiaconatus dignitatem ipsa in Cathedrali evectus et Vicarius in spiritualibus generalis eiusdem dioecesis hucusque renunciatus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM IPPOREGIEN. vacan. per translationem ad Sedem Novariensem R. P. D. Davidis Riccardi; favore R. D. Augustini Richelmy, Presbyteri Taurinensis. Qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus Taurini progenitus ac in trigesimo sexto aetatis suae anno constitutus, in patrium theologorum Collegium cooptatus, ac Superior monasterii SSmi Rosarii adlectus, tum inter pro-Synodales Examinatores, tum inter metropolitanae Canonicos honorarios adscitus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM TRIDENTIN. vacan. per obitum bo. me.

Ioannis Iacobi Della Bona, ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. D. Eugeni Caroli Valussi ex archidioecesi Utinensi, ad nominationem Sacrae Caesareae Maiestatis Francisci Iosephi Primi, Austriae Imperatoris, Bohemiae et Hungariae Regis Apostolici, vigore Indulti Apostolici. Qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in pago nuncupato Talmassons Utinensis archidioeceseos progenitus et quadragesimum nonum aetatis suae annum supergessus, inter pro-Synodales Examinatores cooptatus, iudicii ecclesiastici Assessor, Goritiensi Sede vacante Vicarius Capitularis, et hucusque illius metropolitani Capituli Praepositus renunciatus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM NOMINIS IESU in insulis Philippinis vacan. per obitum bo. me. Benedicti Romero de Madrideios, ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti, favore R. P. Fr. Martini Garcia Alcocer, Presbyteri archidioeceseos Toletanae ac Ordinis Fratrum Minorum s. Francisci de Observantia Excalceatorum expresse professi, ad praesentationem Serenissimae Reginae Catholicae Regentis. Qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in loco, qui vulgo dicitur Albalate de Zorita Toletanae archidioeceseos progenitus et in quadragesimo quarto aetatis suae anno constitutus, in Ordine Fratrum Minorum s. Francisci de Observantia Excalceatorum solemnia vota professus, semel iterumque novitiorum agens Magistrum, duobus in sui Ordinis Collegiis, atque hodiedum Collegii s. Francisci discalceatorum pro insulis Philippinis in Villa Paterniana Rectoris munere perfunctus est.

ECCLESIAM TITULAREM EPISCOPALEM LETEN. sub Archiepiscopo Thessalonicen. vacan. per translationem ad titularem Ecclesiam archiepiscopalem Ephesinam R. P. D. Tobiae Kerby, favore R. D. Philippi Degni e Dynastis Salenti, Presbyteri Neapolitani, qui etiam deputatus fuit in auxiliarem Emi ac Rmi Domini Guillelmi Cardinalis Sanfelice de Aquavella, Archiepiscopi Neapolitani. R. D. Philippus Degni ex legitimis, catholicis, nobilibusque parentibus Neapoli genitus et quadragesimum septimum aetatis suae annum supergressus, in re theologica examinator cleri, ac super eius disciplina revisor, et perpetuae adorationis superior adlectus est. Inter pastoralis perlustrationis Convisitatores, atque Consultores pro Archiepiscopalis mensae negotiis adscitus, pro tuenda Servi Dei Philippi Massarenchi causa postulator renunciatus est.

ECCLESIAM TITULAREM EPISCOPALEM DERBEN, sub Archiepiscopo Antiochen. Pisidiae, vacan. per translationem ad titularem Ecclesiam

« ÖncekiDevam »