Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CATHEDRALEM ECCLESIAM DE TulanciNGO in Mexicana ditione Americae Septemtrionalis, vacan. per obitum bo. me. Ioannis Baptistae Ormaechea, ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Augustini Torres Episcopi Tabascensis.

CATHEDRALEM ECCLESIAM BRIGANTIEN. vacan. per translationem ad Sedem Portalegrensem R. P. D. Emmanuelis Bernardi da Souza Ennes, favore R. D. Iosephi Alves de Mariz Presbyteri Conimbricensis : ad primodictam Brigantien. Ecclesiam ex benignitate SANCTITATIS SUAE promoti, ad praesentationem Serenissimi Portugalliae et Algarbiorum Regis Fidelissimi.

CATHEDRALEM ECCLESIAM SANCTI THOMAE DE GUAYANA in ditione de Benezuela Americae Meridionalis, vacan. per obitum bo: me. Iosephi Emmanuelis Arroyo et Niño, ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti, favore R. D. Emmanuelis Philippi Rodriguez, Presbyteri archidioeceseos S. Iacobi de Benezuela.

Ceteras deinde addidit Ecclesias per Litteras in forma Brevis, prout sequitur, provisas.

MOBILIENSEM SÆDEM vacan. per translationem R. P. D. Dominici Manuus, ad titular. Ecclesiam . Maronien. pro R. D. Hieremia O'Sullivan.

ECCLESIAM BATHURSTEN. vacan. per obitum bo. me. Matthaei Quinn pro R. D. Iosepho Byrne.

BREDANAE ECCLESIAE vacan. 'per obitum bo. me. Henrici van Beek praepositus fuit R. D. Petrus Leyten.

SozusENA ECCLESIA TITULARIS vacan. per decessum bo. me. Francisci Kerril Amherst provisa de persona R. P. Ioannis Baptistae Cazot, e Societate Iesu, Vicarii Apostolici Madagascarensis.

ACMONIAE EPISCOPUS TITULARIS vacan. certo modo, renuntiatus Iulius Alphonsus Cousin, e Lutetiae missionibus exteris, Vicarius Apostolicus Iaponiae Meridionalis.

TRAPEZOPOLIS INSULA TITULARI vacan. per translationem ad Metropolim Leopoliensem latini ritus R. P. D. Severini Morawski, ditatus R. D. Franciscus Sogaro, ad Apostolicum Vicariatum Africae Centralis assumptus..

THERMOPYLARUM ECCLESIAE TITULO vacan. per translationem ad Sedem Maearnensem R. P. D. Antonii Ioachim de Medeiros, cohonestatus R. D. Franciscus Antonius Hubertus Boermans, Sanctitatis Suae ab intimis supra numerum cubiculis, Ruremondae Capituli Praepositus, in illius Antistitis R. P. D. Ioannis Augustini Paredis Coadiutorem cum futura successione deputatus.

CYBIRENSI ECCLESIAE TITULARI, certo modo vacan. , praepositus R. D. Richardus Fhelan, in Coadiutorem cum futura successione praeelectus R. P. D. Ioannis Tuigg, Antistitis Pittsburgensis.

CARDICENSIS ECCLESIA, vacan. per obitum bo. me. Alphonsi Mariae di Donato, collata fuit R. D. Augusto Bonetti e Missionis Congregatione, apud Thessalonicam Parocho.

Post haec SSñus aperiens Os de more Eñis ac Rñis neo-Cardinalibus, ut in Consistoriis, Congregationibus, aliisque Cardinalitiis functionibus, quibuscumque in locis, propria pandere vota valerent, eisque pretiosum annulum donando concessit et adsignavit unicuique pro Titulo sui Cardinalatus Ecclesias; ' quae sequuntur:

S. Stephani in Monte Coelio, vacan. per obitum clar. me. Emmanuelis S. R. E. dum viveret Presbyteri Cardinalis Gargia Gil, Ord. Praedicator. Archiepiscopi Caesaraugustan., Eño ac Rño Dño Cardinali Melchers.

SS. Nerei et Achillei, vacan, per obitum clar. mem. Ignatii dum viveret S. R. E. Presbyteris Cardinalis, do Nascimento Moraes Cardoso, Eño ac Rño Cardinali Capecelatro.

S. Bernardi ad Thermas, vacan. per obitum cl. me. Victoris, Augusti, Isidori S.: R. E. dum viveret Presbyteri Cardinalis Dechamps, Eño ac Rño Cardinali Battaglini.

S. Susannae vacan. per obitum cl. me. Bartholomaei S. R. E. dum viveret Presbyteri Cardinalis d'Avanzo, Eño ac Rño Dño Cardinali Moran.

SS. Ioannis et Pauli vacan. per dimissionem ac translationem, vigore optionis, Eñi ac Rñi Domini Eduardi S. R. E. Episcopi Cardinalis Howard ad Suburbicariam Sedem Tusculanam , Eño ac Rño Dño Cardinali Schiaffino.

Tandem Diaconiam SS. Viti ac Modesti, vacan. per transitum ad Ordinem Presbyteralem, dimissionem huius Diaconiae et assigniationem Tituli s. Praxedis, favore Eñi ac Rñi Dñi Eduardi S. R. E. dum viveret, Cardinalis Borromaei, Eño ac Rño Dño Cardinali Cristofori.

Institum exinde fuit pro Pallio debito Ecclesiis Metropolitanis vel provisis, vel patefactis utroque in secreto Consistorio, hoc est, pro Dublinensi, Pragensi, Coloniensi, Oregonopolitana, S. Dominici, Bukarestensi, atque Sanctae Fidei in America favore R. P. D. Ioan

nis Baptistae Salpointe, qui successit dimissionario Archiepiscopo ..R. P. D. Ioanni Lamy. .

[blocks in formation]

MEDIOLANEN.
Fractionis IEIUNII NATURALIS ANTE MIŠSAM (1)

NIS 1 EIUNII NATURALIS

ANTE

Diebus 20 Decembris 1884, et 18 Aprilis 1885.

PENDIUM

F

COMPENDIUM FACTI. Quae causa iam proposita fuerat in plenario S. C. Concilii conventu diei 7 Iulii 1882 super incidentali libello sub titulo Decretorum et appellationis. eadem in acriori partium certamine super merito sub diebus superius indicatis Eñorum Patrum iudicio subiecta est.

Incidentalis propositionis synopsim inseruimus in volumine 16 p. 328. Satis hic erit summa facti capita recolere. Fractionis ieiunii naturalis ante Missam accusatus fuerat penes Archiepiscopalem Curiam M. Sacerdos David A. Curia Tribunali Ecclesiastico inquisitionem peragendam iudiciumque super imputatione ista ferendum conmiserat. Exceptiones quasdam proposuerat accusatus, quas incidentalibus decretis parvi faciendas proclamaverat Pro-Vicarius Generalis Tribunalis Praeses. Scilicet removeri a iudicio ferendo petierat accusatus Assessorem G., et a testium sibi adversorum numero Gervasium quemdam R.: admitti vero ad testimonium pro se ferendum quosdam M. et C. Decreta Assessorem G. et testem accusationis Gervasium R. retinuerant. Appellatione a decretis Curiae ad S. C. interiecta a sacerdote Davide , resolutum est die 7 Iulii 1882 dubium An sustineantur decreta Curiae archiepiscopalis 5 et 10 la

(1) Uberiorem huius causae synopsim Davidem inito, vitia, per eiusdem defenconfecimus ex qua maximam Episcopa- sorem nitide in lucem posita , et iuxta les Curiae utilitatem erunt suscepturae. indubias iuris theorias impugnata. ExEtenim materies funditus pertractata inde ergo liquet quae scopala praecipue fuit de modo criminales processus insti- vitanda sint ad criminalium iudiciorum tuendi, non directe quidem, sed per exi- contra Sacerdotes suscipiendorum nulli. stentia in processo , contra sacerdotem tates avertendas.

.

le

nuarii 1883 in casu per responsum : Quoad Assessorem G. ac testem B. affirmative ; quo vero ad testes M. et C. negative.

Ad tramites huius responsi , examini in Curia subiecti sunt dicti testes M. et C. Interim e vivis erepto Pro-Vicario generali , Archiepiscopus per decretum diei 20 Octobris 1883 ad sententiam ferendam inter iudices delegatos posuit illum ipsum Iosephum G. quem ab officio assessoris removendum contenderat accusatus.

Expleto processu definitiva sententia prodiit sub die 22 · Decembris 1883, in qua statutum est

1. « Sacerdotem Davidem A. ex probationibus omnibus » in processu collectis, convictum iuridice esse criminis com» missi die 20 Aprilis 1882" celebrationis Missae in Ecclesia > Parochiali S. Mariae S. civitatis M. paulo post a fractione > ieiunii naturalis habita in publico thermopolio. »

2. « Dictum sacerdotem haud esse iuridice convictum » de eodem crimine eidem imputato pro diebus 12, 13 et » 18 Aprilis 1882, cum probatio semiplena tantum de hoc > extiterit singularibus testibus suffulta, »

« Pro huius sententiae sanctione relate ad diem 20 Apri► lis 1882, tribunal delegatum, ad normam Canonis - Nihil > caus. 7 quaest. 1 cap. 16, Nullus post cibum potumque > quemlibet minimum sumptum Missam facere praesu

mat, suam facit confirmatque epistolam Provicarii M. nunc >> defuncti, datam die 1 Iulii 1882, qua sacerdoti Davidi » A. interdicta est per totam Dioecesim praedicatio : eum► demque sacerdotem A. ad proprium Ordinarium remit> tit, ac in processus expensas condemnat. »

Sententiae praeses tantum tribunalis subscriptionem apposuit. Ab ea provocavit ad S. C. sacerdos A. ut in omnibus infirmaretur.

Disceptatio Synoptica PRO SACERDOTE APPELLANTE RATIONES. Per primum defensionis caput hoc sibi patronus proposuerat, ut rerum facie

inspecta, omnia hoc in iudicio suspicionibus infecta .ostenderet: eum in finem ut nocendi propositum in accusatoribus potius quam in 'reo noxa appareret. Curiam enim in ipso inquisitionis initio de ieiunii fractione dixisse, «eam a teștibus plene probari » de testibus vero, « eos omni exceptione maiores esse. » Cum vero accusatus testem aliquem pro se induxit, eum Curia vel removere contendisse, ut factum est pro testibus M. et C. quos nonnisi post S. Ordinis iudicatum audivit ; vel eorum dicta torquere studuisse ut a proposito deflecteret. Item per rerum adiuncta evincere conabatur, res inter Curiam, et testes ita praeoccupatas fuisse, ut ii non fortuito quidquam deprehenderent, sed susceptum munus implerent ac referrent. Ita de die 20 Aprilis retulisse testes se Davidis crimen vidisse : die vero 2] huic vadimonium indictum fuisse ut in Curia sisteret. Scilicet unius diei spatio testes denunciationem explevisse, Curiam denunciationem excepisse, rem ad Mediolanensem Antistitem delatam esse , hunc procedi iussisse, scriptam accusationem fuisse, ad accusatum pervenisse.

Quo animo omnia a Curia gererentur hoc unum satis ostendere : quod iudices ad condemnandum potius quam ad iudicandum electi apparerent. Cum iudicialiter coram S. C. actum est de recusatione praepositi G., responsum fuisse frustra de recusatione disputari, cum ille non iudex verus esset, sed assessor tantum sive consiliarius iudicis inquirentis. Deinceps inquisitione expleta, cum Antistes iudicum collegium constituit, ipsum praepositum G. in primis nominasse inter quinque iudices delegatos qui causam definirent. At neminem latere iudices delegatos non ad universitatem causarum, sed ad peculiare iudicium etiam sine causae cognitione, recusari posse ad maiorem libertatem aequitatemque iudiciorum ; et nisi a subselliis recedant, acta nullitate deleri; Card. De Luca de iudic. disc. 3 num. 63 seqq.

Pari aequitate iudicem electum fuisse M., quocum rem habere noluerat David, quia is et parochus B. palam Curiae

« ÖncekiDevam »