faciendam per singulas hebdomadas ad acquirendas indulgentias plenarias
P. 412 Oranen. de formula exhibenda pro absolutionibus generalibus; et pro benedictionibus cum Indulgentia plenaria . . . » 413 Plurium Regionum S. Cong. de Propaganda Fide subiectarum ; de Indulgentia plenaria apostolicae benedictioni in articulo mortis adnexa. . . » 414 Lausen. et Genevien. quoad nonnulla generalia indulta pro indulgentiarum consecutione.» 462 Decretum Urbis et Orbis; indul
INDEX GENERALIS
CONCLUSIONUM QUAE IN PLERISQUE ACTIS IN HOC VOLUMINE CONTENTIS ADNOTATAE SUNT, QUARUM MATERIA IN SINGULIS ACTIS,
AMPLE EXPOSITA, VEL DECLARATA REPERITUR.
Oris aperitio concedi solet tantum ex magna causa, et accedente exorbitanti laesione, quam gratia inferat tertio. pag. 44.
Oris aperitioni est locum quoties constet de obreptione et subreptione; seu quoties apostolicae litterae fraudibus et mendaciis obtentae fuerint; praesertim si per illas ius alicui quaesitum sublatum evincatur. pag. 333.
Adversus apostolicas Litteras concedenda est oris aperitio, si constet easdem infectas esse vitio obreptionis et subreptionis: quia tacitam in se continent conditionem si preces veritate nitantur. pag. 473.
Manum apponente summo Pontifice, de beneficio, pro ea vice, nemo disponere potest, si Pontifex ad apponendam manum non fuerit inductus ex falsis enarratis; nam si
causa falsa est non resultat affectio. ibid.
Ex iure communi et ex praxi infra triginta dies, a die interpositae appellationis adversus iudicem, petendi sunt apostoli ab eo qui appellat; quos apostolos postulanti concedere debet iudex a quo infra dictum tempus, ut exhibeantur iudici ad quem. pag. 224.
Sententia definitiva transit in rem iudicatam, etiamsi debito tempore appellatum, postea tamen appellatio deserta fuerit. ibid.
Iure communi sub nomine antiquioris in choro, intelligitur canonicus ille titularis, non honorarius qui longius praestitit servitium;
seu ille qui ante alios inter cano- nicos titulares cooptatus sit. p. 128.
Quum honores et privilegia de- beantur propter onera et servitia
praestita, magis congruum est ut remunerationem ille prae aliis ca- nonicis consequatur, qui longius fi- deliusque praestitit servitium Ec- clesiae suae, praescindendo ab an- tianitate praecedentiae in stallo, seu a iuridica antianitate. ibid.
Ad incurrendam poenam a Tri- dentino statutam pro canonicis ne- gligentibus satis est, ut quis absit a choro ultra tres menses concilia- res; quo in casu primo anno dimi- diam fructuum amittet partem, se- cundo vero anno fructus integros, quos etiam ratione residentiae fe- cit suos, seclusâ temporis ratâ. pag. 282.
Quaecumque temporis rata in commesurandâ poenâ, canonico ne- gligenti infligendâ, excluditur ex mente Tridentini, a quo dicitur abso- lute: non licet ultra tres menses... abesse... alioquin... privetur dimi- dia parte fructuum quos ratione praebendae ac residentiae fecit suos. ibid.
Quamobrem ad effugiendam illam poenam oportet, ut quis resideat per novem menses cuiuslibet anni. ibid.
Res magis implicatur si admitta- tur, poenam solvendam esse pro rata temporis: quia absens per in- tegrum annum dimidio reditu sui beneficii, iuxta Tridentini sanctio- nem non posset mulctari, nisi a-
mitteret beneficium legis, quae tres menses absentiae indulget. ibid.
Applicatio poenae pro canonicis absentibus ultra tres menses, pen- det ab Episcopis. ibid.
Cardinales quoad pensiones
Emi Cardinales, in vim aposto- licarum Constitutionum, et ad tra- mitem Brevis concessionis, pensio- nes quibus ipsi fruuntur, in suos coniunctos et familiares transferre possunt. pag. 86.
Huiusmodi cessionis effectum per- durat etiam post obitum Cardina- lis transferentis, si ad vitam pen- sionarii translatio facta fuerit, non obstante lege civili, aliter dispo- nente. pag. 87.
Manutentio in pensionis posses- sione nulla de causa, neque sub praetextu assertae ipsius nullitatis retardari et impediri potest. ibid.
Onus denunciationis a lege civili praescriptae, non pensionario, sed ei incumbit qui pensionem persol- vere tenetur. ibid.
Decretum Cum nuperrimis in iis quaestionibus decernendis appli- cari oportet, nullo habito respe- ctu ad pensionis exiguitatem, quo- ties extrema ab ipso Decreto sta- tuta concurrant. ibid.
Sacri canones habent pro con- cubinariis, nedum qui publice cum femina turpiter conversantur, sed
etiam qui in notoria suspicione con- cubinatus existunt: etenim crimina haec in latebris conficiuntur, et ideo indiciis plus minusve remotis, plerumque probari possunt. 193.
Quamobrem, si deferente fama, probari possit per indicia et prae- sumptiones suspicio notoria incon- tinentiae vel concubinatus, probatio haec locum tenet iuridicae proba- tionis in eiusmodi materia in qua probationes tantum praesumptivae plerumque haberi possunt. ibid.
Conversatio vero cum femina su- scepta clam, privatim, saepius horis nocturnis, ingerit praesumptionem gravissimam iuris, de concubinatu. ibid.
Episcopos sine strepitu et figu- ra iudicii, sed solà facti veritate inspectâ, procedere posse contra clericos, animarum curam habentes ex Doctoribus patere et ex Triden- tino Sess. 21, cap. 6 de ref., a quo praecipitur expeditius contra prae- fatos agendum esse, ad citius com- pescenda crimina et scandala quae graviora censentur in Christifide- lium pastoribus, turpem degentibus vitam. ibid.
Ecclesia ad honorem Collegiatae haud elevari potest sola auctoritate Episcopi; et nisi intercedat auctori- tas Pontificis, nulliter agitur. p. 124.
Indubium est ex decreto gene- rali Urbis et Orbis quod Confrater-
nitates erectae in Capellis tum pu- blicis, tum privatis, adnexis paro- chialibus Ecclesiis et ab eis depen- dentibus, habent dependentiam a Parocho in explendis functionibus ecclesiasticis ecclesiasticis, non parochialibus. pag. 200.
Confraternitates laicorum a pa- rocho in explendis functionibus ec- clesiasticis dependentiam habent, quae vel in Eccclesiis parochiali- bus vel parochialibus adnexis ere- ctae sunt: eae vero, quae in aliis Ecclesiis publicis erectae reperiun- tur, nullam a Parocho, quoad eas- dem functiones dependentiam ha- bent. pag. 304.
Expositio quadraginta horarum, et benedictio quae fit super populo non sunt de iuribus mere parochia- libus; ideoque a sodalitatibus ex- pleri possunt, quae in Ecclesiis a parochialibus dissitis vel disiunctis erectae reperiuntur. ibid.
Sodalitates aggregatae indulgen- tiis et privilegiis Archiconfraterni- tatis aggregantis gaudent. ibid.
Christifidelibus cum capitulis, congregationibus, congregationibus, confraternitati- bus, collegiis nec non cum proprio parocho aut sacerdote, ab eo de- putato, ecclesias pro lucrando iu- bilaeo processionaliter visitantibus, applicari potest ab Ordinariis indul- tum in litteris apostolicis iisdem capitulis, congregationibus etc.con- cessum. pag. 333.
Ex iure indultum est ministris et officialibus confraternitatum ex- cipiendi oblata subsidia christianae
« ÖncekiDevam » |