Sayfadaki görseller
PDF
ePub

mandatarii contra se censebantur. Ita non in civitate tantum sed in Curia ipsa, fama percrebuit, inter iudices non defuisse qui suffragium contra sententiam tulerunt. Et suspicionem auxisse factum , quod sententia lata fuit contra obviam praesertim in poenalibus disciplinam, quae iubet decisionis momenta enucleari, et omnes iudices subscribere. In casu autem non modo non omnes obsignavisse, sed unum subscripsisse quem certe infensissimum fuisse nemo dubitavit, formula adhibita « pro iudicio ecclesiastico delegatus Praeses Caietanus A. >

In altero defensionis capite sententiam nullitatis vitio infectam ostendebat defensor, quia defuit pontificii iuris scientia, sive etiam eorum quae lege naturali et civili omnibus in iudiciis servanda sunt. Quod ut conficeret principium constituebat; interdum graviorem iniuriam inferre quae contra iudiciorum ordinem patrantur, quam quae contra ius. Cum enim ordo substantiam afficiat, nullitatem omnes in se violationes iniuriasque complecti, quia nullitas procedit ab aliquo defectu substantialium, quae lex existimavit media necessaria ad veritatem, et consequenter ad iustitiam; Scaccia de sentent. gloss. 14 quaest. 14 n. 56. Pluribus ex capitibus huiusmodi nullitatem in iudicio Curiae invaluisse.

Horum primum totam inquisitionem inficere et universum inde sequutum iudicium : quia deficientibus conditionibus a lege positis, Curia inquisitionem inire atque in Davidem animadvertere non poterat.

Triplicem in poenalibus iudiciorum ordinem recenseri : accusationem, denunciationem, inquisitionem. De accusatione disputari nequire, quia cum « accusationem legitima praecedere debeat inscriptio » ( Innoc. III in cap. qualiter 24 de accus.) hic neminem ad acta libellum publice detulisse, vel iudicii onus suo nomine in se suscepisse. Exulare pariter denunciationis formam, quia tum in scriptis, tum oretenus denunciatio defuit , et charitativa monitio quae denunciationem praecedere debet; Leuren. for. eccles. lib. 5 tit. 1 quaest. 35.

Restare igitur tertiam formam nempe inquisitionem, quam adhibuisse se vere testari Curiam ipsam, et via specialis inquisitionis ex officio. At specialem inquisitionem iniri nequivisse nisi generalis praecessisset; nisi scilicet criminis argumenta iudex collegisset, atque infamia facti eum ad animadvertendum compulisset Innoc. III loc. cit. Renazzi elem. iur. crimin. lib. 3 cap. 8 . 1. Neque generalis inquisitionis locum usurpare unquam potuisse delationes Natalis V. et Gervasii R. ita ut in eorum fidem specialis inquisitio susciperetur. Primo enim hos et in generali co- . gnitione delatores, et in speciali testes editos fuisse, quorum unum alterum evertit. Dein non qualescumque, sed certissimas probationes habere opus esse ad specialem inquisitionem instituendam, ita ut nihil pene deesse videatur quam rei confessio; Schmalzgrueber lib. 5 tit. 1 §. 224.

Demum, ad inquirendum talem ésse oportere criminis certitudinem quae scandalum pariat, ac rei infamiam inducat, non aliter obliterandam quam interposita iudicis auctoritate; Barbosa in collectan. ad lib. 5 tit. 1 cap. 24 num. 7 seqq. Reiffenst. lib. 5. tit. 1 num. 191. Frustra igitur denunciationes testium Natalis et Gervasii obiici, nisi de infamia in Davidem constaret, quia denunciatio non sufficit : ad inquirendum, nisi reperta infamia ; Schmalzgr. lib. 5 tit. 1 num. 202 seqq. His neglectis conditionibus omnia insanabili nullitate corruere, etiamsi in iudicio tam perspicuae probationes erumperent, quae accusatum omnino condemnarent; Schmalz. lib. 5 tit. 1 num. 196 ; Barbos. in Collectan. lib. 5 tit. 1 cap. 24 num. 5 seqq.

Luculentissimam etiam evidentiam nullitatis fieri ex peculiaribus causae momentis. Nullam contra Davidem diffamationem prodiisse. ante initam inquisitionem nec postea. Testes qui famam de ieiunii violatione percrebuisse confingunt inter se apertissime pugnare. Iosephạm F. iam mense Martio rumores excitatos fuisse tradere: Gervasium vero R. a die 18 Aprilis. Biduo scilicet diffamationem ita excitatam esse, ac tantam in civitate admirationem peperisse, ut Curia

ad procedendum omnino cogeretur. Eos qui delatorum munus susceperunt, testium officium usurpare ac de fama testari. Famam quidem percrebuisse, sed post susceptam inquisitionem, ac delatorum opera et consilio, qui per illius temporis ephemerides rei vulgandae operam dederant. Itaque Curiam quin diffamationem expectaret, facto proprio, per cognitionem praecipitanter institutam diffamationi causam praebuisse.

Alteram nullitatis causam hanc esse, quod iudex delegatus non a testibus quaesivit, sed ipse diligenter exposuit quod ab iis erat affirmandum ut accusatus David condemnaretur. Odiosissimam huiusmodi methodum esse quam leges vehementer' condemnant. Nihil enim esse magis a iustitia et veritate devium quam suggestive percontari : et suggestivas interrogationes censeri si iudex testem rogaverit suggerendo, seu ipsi indicando quid respondeat; Reiffenst. lib. 2 tit. 20 num. 516. In casu vero iudicem non modo a testibus quaesivisse an vera essent. certa et peculiaria rerum momenta, sed ea iam sibi nota esse tradidisse per formulam « Notum est huic Curiae quod etc. »

Huiusmodi insidias religione indignas vehementer condemnare iurisprudentiam, ne testes assentiendo falsa facile deponant: dum potius assentiunt suggerenti ne forte ei displiceat, quam es proprio respondeat interroganti (Leuren. for. eccles. lib. 2 tit. 20 quaest. 651; Reiffenst. loc. cit. num. 518). Atque eo severius condemnandas esse, quia « sive aperte sive obscure et per ambages occultas fiant, semper dolum versutiamque arguunt interrogantis, prolatique testimonii auctoritatem conterunt; Renazzi elem. iur. crim. lib. 3 cap. 12 $. 14 n. 4.

Nec obstare quod specialis fortasse disciplina hanc nullitatem non definiverit, cum constet generali: nullitate infectum haberi quidquid contra legem prohibentem committitur; Theodorus et Valent. in leg. 5 Cod. de legibus; Scaccia de sentent. glos. 12 n. 6 leg. 5 « Non dubium » Cod. de legibus, Salycet etc.

In tertio defensionis capite ad trutinam revocabatur sen

tentia ipsa a Curia edita, qua praetensi criminis existentia admissa fuit restrictive pro die 20 Aprilis, dum. accusatio ferebat, Davidem ieiunium fregisse diebus 12, 13, 18 et 20 Aprilis. Ergo omnia exsulare debere a causae tractatione quae ad diem 20 Aprilis stricte non referrentur.

Ad poenam sententiâ inflictam expendendam descendens orator, animadvertebat: sententiam continere lo interdictum in praedicatione atque in ipsa cathechesi; 2° infamiam criminis ex verbis iuridice convictam esse etc.; 3o obligationem accusato impositam ad recedendum unde discessit per ea verba ad proprium Ordinarium remittit. Quod praedicationem attinet; frustra ex adverso obiici nullo in pretio habendum esse interdictum Sacerdoti A. impositum quod mitissimam poenam continet: quippe cum possent iudices vera et gravi animadversione eum plectere, nihil aliud fecerunt quam quod iure communi Ordinario semper licet, cui semper liberum est facultatem concedere ad sacras peragendas conciones; eamque pro suo lubitu adimere. Etenim obiectionem hanc claudicare in iure, sed magis etiam in facto. Liberam quidem semper esse Episcopis concedendi facultatem ; sed non semper ac pariter liberam recenseri facultatem adimendi. Sanctam Tridentinam Synodum in cap. 2 sess. 5 de Reform. procedi iubere antequam concessio revocetur. Imo vero non modo sine noxa neminem privandum esse concessione quam accepit, sed caute ante privationem procedere oportere ne quis praedicator vel ex falsis informationibus, vel alias calumniose vexetur; Barbosa de Episcop. par. 3. all. 76 num. 49.

Ceterum receptissimum esse in iure: in quolibet arbitrio ad nutum, requiri semper boni viri iudicium : ac revocandi facultatem non adeo libere explicari posse, ut sine ulla causa ad revocandum deveniatur ; Berardi in append. de benef. impropr. ad ius Eccl. univ. Nec secus se rem habere de concionandi facultate. In casu autem frustra de arbitrio disputari. Distinguendum enim esse inter revocationem sine causa peractam , et aliam quae fertur non modo ex

causa, sed propter crimen atque in poenam iuris ordine servato. Cum igitur res sit de materia in qua gravissime laeditur accusati fama, excussis probationibus, si corruat accusatio, etiam poenam removeri necesse esse. Hoc non in revocatione tantum, sed in approbatione ipsa locum sibi vindicare Ferraris biblioth. voc. Praedicator addit. n. 23. .

His accedere gravissimum aestimationis iacturae pondus pro sacerdote Davide. Eum enim concionatoris fama praefulgere per Italiam totam. Cum illum tot undique parochi advocare consuescant, hodie discent, aiebat orator, eum ab huiusmodi officio decidisse, quia facinus admisit.

In tertio sententiae capite quod habet , eumdem sacerdotem Davidem A. 'ad proprium Ordinarium remittit, si praeceptum eo tendit aiebat defensor, ut Sacerdos e dioecesi Mediolanensi eiiciatur, poenam enormissimam continet. Etenim David e dioecesi Papiensi in Mediolanensem migraverat non modo consentiente, sed vehementissime commendante Episcopo. Nequit igitur inediolanensis Archiepiscopus eum expellere; Bouix de, Episcop. par. 5 cap. 26 S. 2.

His de sententia praemissis, ultro orator illius fundamenta expendebat, inquiens: «Duo accusatores sunt Natalis V. et Gervasius R. qui Davidem sequuti sunt longo horae spatio, exploraverunt, crimen. ad Curiam illico detulerunt, in ephemerides vulgarunt, ac pro testimonio dixerunt. Praeter hos nemo de crimine diei 20 Aprilis quidquam mussitavit. Ast si in communi iudiciorum ordine in ore duorum' vel trium legitima probatio admitti potest , non valet profecto in poenali iudicio contra sacerdotem. Publice enim expedit in sortem Domini vocatos anxius quam ceteros defendi contra invidiam vel nequitiam accusatorum, qui facili negotio unum vel alterum nundinalem testem invenirent. Ita igitur ad Sacerdotem condemnandum requiruntur saltem plusquam duo testes ; S. Alphonsus de Ligorio in' theolog. moral. lib. 4 cap. 3 num. 259.

Aliud accedere probationis vitium, quod testes laici adhiberi nequeunt contra Sacerdotem in causa poenali; Alex. III

« ÖncekiDevam »