Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quando electores ignorantia incul-
pabili indignum praesentent; tunc
enim, praesentatione per Ordina-
rium reiectâ, novum habent seme-
stre ad alium praesentandum. ibid.
Pristina manente dote iuspatro-
natus acquiri potest ex simplici re-
stauratione, seu reaedificatione Ec-
clesiae, dummodo constet illam
fuisse funditus dirutam, vel saltem
reperiri in tali statu, ut nova con-
structione egeret. pag. 304.

Omnia per praescriptionem acqui-
ri possunt, quae longo tempore ac-
quiri specialiter non prohibentur.
ibid.

Quum ius habendi fenestras in
Ecclesiis, dici non possit ius ho-
norificum, sed potius habendum
sit ceu servitus Ecclesiae, ideo ius
eiusmodi acquiri nequit in loco sa-
cro sine legitimo titulo. pag. 543.
Apostolicum tantum indultum le-
gitimum praebet titulum ad hanc
Ecclesiae imponendam servitutem;
quia sacrae Congregationes romanae
et doctores saepe saepius innuunt
non licere privatis personis habere
ac retinere fenestras prospicientes
in Ecclesiis, habitationi contiguis.
ibid.

Et quamvis patroni per longam
consuetudinem iure odei usi fue-
rint, tamen ius non acquirunt et
abusive servitutem Ecclesiae impo-
nunt, quia ius hoc speciali indulto
conceditur personae ab Apostolica
Sede, neque comprehenditur inter
iura honorifica concessa patronis.
ibid.

Privilegium meretur amittere
qui permissâ sibi abutitur potesta-
te; quando nempe ex hoc privilegio
occasio gignitur ad peccandum et
ad scandala facienda. ibid.

Matrimonium

Ex receptioribus auctoribus apud
Sanchez de matrim. 1. 2 disp. 42
docetur, fidem esse adhibendam af-
firmanti se ficte matrimonio con-
sensisse, quoties ex adiunctis cer-
titudo moralis de veritate huius
assertionis valeat induci. pag. 31.

Requiritur enim ea certitudo,
quae virum prudentem moraliter
certum faciat de ficto consensu
alterius; quum vero hanc ius non
definierit, nulla certior regula prae-
scribi potest, quam ut ea sit quae
virum prudentem redderet certum,
attentis occurrentibus circumstan-
tiis. ibid.

Ad matrimonii validitatem requi-
ritur contrahentium consensus ex-
ternus et internus; hinc, minime
existere potest matrimonium per
simulatum consensum, etsi expres-
sum externe verbis et signis. ibid.

Ex doctoribus ad inficiendum
matrimonium vitio nullitatis suffi-
cit intentio bono matrimonii con-
traria, simpliciter in mente re-
tenta ab uno ex contrahentibus,
etiam si non fuerit deducta in ex-
pressam conditionem, quia haec in-
tentio repugnat matrimonii substan-
tiae. ibid.

Hinc iuxta hanc sententiam nul-

liter contraheret, qui dum nuptias
iniret, animum haberet, etsi men-
te retentum, ineundi matrimonium
ad tempus; eo quod intentio haec
bono sacramenti adversaretur, dum
matrimonium, suapte natura est
vinculum perpetuum. ibid.

Mera intentio contra fidem ma-
trimonii et prolem nuptias haud
inficit; inficeret tantum quatenus in
contractu matrimonii aliquid de-
duceretur in pactum contra fidem
et prolem. ibid.

Intentio alicuius ex contrahen-
tibus, contra bonum sacramenti
formiter evincenda est ex adiun-
ctis, nuptias praecedentibus, conco-
mitantibus et subsequentibus, ut
gigni possit iudicibus certitudo mo-
ralis; dum certitudo metaphysica
haberi nequeat in iis quae ab ho-
minis corde pendent. ibid.

Ex Tridentino impedimentum
publicae honestatis, ortum ex spon-
salibus validis de futuro, matrimo-
nium dirimit usque ad primum
gradum inter sponsum et sponsae
consanguineos. pag. 218.

Ex iure novo haud oritur eius-
modi impedimentum ex quibus-
cumque sponsalibus, sed ex validis
tantum, dum ex iure veteri hoc
impedimentum producebant quae-
cumque sponsalia, etiam invalida,
dummodo invalida non fuerint ex
defectu consensus. ibid.

Ex utroque iure usque a remo-
tissimis temporibus constituitur im-
pedimentum publicae honestatis :
honestas enim et decentia postulare

videntur, ut nemo ei puellae nu-
bat, cuius consanguineum sibi de-
sponsavit, ob quandam propinquita-
tem et speciem affinitatis, quam
sponsus contrahit cum sponsae con-
sanguineis, etiam illegitimis. ibid.

Impedimentum publicae hone-
statis ortum ex sponsalibus, valide
contractis, non tollitur etiamsi spon-
salia mutuo consensu dissolvantur,
aut alter ex sponsis moriatur; quia
ante dissolutionem sponsalia valida
fuerunt, et ex eis natum erat im-
pedimentum, quod non subiicitur
sponsorum voluntati, sed modera-
tur iure ss. canonum. ibid.

Ad dispensationis gratiam con-
cedendam duo requiruntur, vide- .
licet quod matrimonium sit ratum.
et non consummatum, et quod iu-
stae adsint causae. pag. 253.

Ad matrimonii inconsummationis
certitudinem acquirendam maximi
est momenti relatio, post peractam
investigationem integritatis in cor-
pore mulieris, a medicis cognitori-
bus exhibita. ibid.

Imo ad eam probandam iurata
coniugum confessio cum septima
manu propinquorum coniuncta et-
iam absque physica exploratione
sufficit. ibid.

Causa pro indulgenda dispensa-
tione gravis esse debet cum alter
ex coniugibus eam postulat, alter
vero resistit; nulla vero, vel saltem
lerior quaelibet causa, dummodo
non incongrua, admittitur,
uterque coniux dissolutionem de-
siderat. ibid.

Probabilem impotentiam, eo ma-
gis vero certam et evidentem per
se solam sufficere ad dispensatio-
nem impetrandam doctores com-
muniter tradunt. ibid.

Praesertim si animorum aversio,
vel timor atque periculum adsit for-
nicationis cum interitu animae unius
vel utriusque coniugis. ibid.

Ex decreto Tametsi matrimonia
irrita sunt, quae ante parochum al-
terutrius coniugis, non proprium
contrahuntur in locis ubi Tridenti-
num Concilium promulgatum est.
pag. 492.

Parochus proprius est parochus
domicilii. pag. 493.

Sanatio in radice non praesumi-
tur: ea vero nullum effectum ha-
bet, nisi consensus saltem prae-
sumptus supponatur per maritale.
contubernium: nec diuturnitatem
contubernii vitium formae insana-
bile abstergit. ibid.

Missae quoad reductionem

Missarum reductio, etsi in iure
odiosa sit, legitimis intervenienti-
bus causis, a Summo Pontifice in-
dulgeri solet. Huiusmodi causae,
iuxta Benedicti XIV doctrinam, in
redituum decremento, vel in adau-
cta per Episcopos in Synodis elee-
mosyna consistunt. pag. 147.

Dummodo tamen Missarum lega-
tum non demonstrative, incipiendo
scilicet dispositionem ab impositio-
ne oneris et subinde fundum assi-
gnando, sed taxative relictum sit,

seu dispositionem ab assignatione
fundi inchoando et subinde oneris.
impositionem addendo. 148.

Absolutio super praeteritis omis-
sionibus conceditur, si pia onera
absque culpa non fuere impleta,
neque superest ex quo impleri pos-
sint. ibid.

Intercedente vero culpa vel ne-
gligentia conceditur, adiecto onere
celebrandi unicam missam vel alio
levi gravamine pro gratia absolu-
tionis et condonationis. ibid.

Parochus

Haud admittitur ex iure resigna-
tio paroeciae, nisi constet resignan-
tem aliunde commode vivere posse;
ita ut aliter facta resignatio irrita
habeatur. pag. 204.

Qua de re difficillime intrat ar-
bitrium aperitionis oris quoad re-
scripta pontificia, per quae reser-
vantur pensiones favore resignantis
paroeciam. ibid.

Concurrente tamen iusta et lau-
dabili causa facultas aperitionis oris
conceditur, uti esset in materia
pensionum si enarratum fuisset Pon-
tifici beneficium esse pingue, dum
vero esset pauperrimum. pag. 205.

Parochi habent fundatam inten-
tionem et iuris assistentiam prae
aliis intra limites propriae paroeciae
quoad exercitium iurium parochia-
lium; inter quae apprime cooptatur
ius administrandi extrema sacra-
menta morientibus, eorum cadave-
ra levandi, et ad sepulturam de-
ducendi. pag. 274.

Iura tamen accipere tempera-
mentum a praescriptione et con-
suetudine contraria et legitime in-
ducta certum est; ita ut ius commu-
ne vim obligandi amittat, quoties
consuetudo, debitis praedita requi-
sitis, opponi possit. ibid.

Canonicus Cathedralis, ex non-
nullis doctoribus, morans in aliena
paroecia, non fit parochianus Ec-
clesiae particularis, sed Cathedralis;
quia ubicumque aliquis moretur
remanet obligatus suae paroeciae:
et quia Cathedralis est generalis et
immediata parochia capituli. ibid.
Praxis ss. Congregationum ea est
ut ex erectione publicorum coeme-
teriorum nullum, privilegiis ac iu-
ribus antea quaesitis, inferretur dis-
crimen. pag. 459.

Parochi iterare missam valent
quando duas moderentur paroecias
vel duos habeant populos ita se-
iunctos, ut alter ipsorum nequeat
ullo modo adesse parocho celebran-
ti ob locorum distantiam. pag. 547.

Pensio

Pensio ecclesiastica assignatur vel
loco beneficii, ut commodius quis
substentari valeat, vel ex causa resi-
gnationis, et tunc habetur ut sub-
rogata loco alimentorum. pag. 287.

Pensio, quae locum alimentorum
tenet, favorabilis seu prorsus privi-
legiata in iure habetur, et repeti
potest etiam quoad praeteritum
tempus; quia oritur ex quodam
contractu inter Episcopum et sa-

cerdotem, qui beneficium resi-
gnat. ibid.

Pensio amittitur per ea crimina
quibus beneficia amittuntur; absen-
tia vero pensionati a Dioecesi haud
recensetur inter causas, per quas
resultet vacatio pensionum. ibid.

Pontifex quoad beneficia

Ecclesiastica est iurisprudentia
quod in rescriptis gratiae seu ad
beneficia, vel privilegiorum at-
tendatur tempus quo litterae datae
vel expeditae sunt; ut deprehen-
datus ex eodem instanti ius esse
quaesitum parti in cuius favorem
eaedem litterae datae vel expedi-
tae sunt, nisi aliud obsistat. p. 528.

Iure praeventionis solet Ponti-
fex aliquando mandare alicui con-
ferri beneficium proxime vacatu-
rum; ex quo fit ut provisio Apo-
stolica praeferri debeat tamquam
prior, et provisiones factae ab ha-
bentibus ius conferendi cadere de-
bent, etiamsi factae fuerint ab igno-
rantibus eiusmodi pontificiam prae-
ventionem. ibid.

Formulam arbitrio et conscien-
tiae Episcopi, quae additur rescri-
ptis pontificiis, non secumferre li-
bertatem executionis ex parte Epi-
scopi, docent quamplurimi. ibid.

Hinc gratiam censetur factam fu-
isse. favore petentis, quoties execu-
tor necessarius, iussus exequi gra-
tiam, precum veritatem cognove-
rit. ibid.

Romanus Pontifex ex iusta causa

potest, circa bona defunctorum,
quidquid iudicaverit necessarium
vel utile ad rectam Ecclesiae gu-
bernationem. pag. 553.

Praecedentia

In controversiis quoad privilegia
locum praecipue habet regula prior
in tempore, potior in iure. pag. 44.

Mutatio tituli et status alicuius
Ecclesiae, ex praxi canonica, ef-
ficit ut vetus Ecclesia extincta sit
et nova erigatur. ibid.

Hinc ius praecedendi inter duas.
Ecclesias, quoad honores pares,
desumendum esse videtur ex tem-
pore quo auctoritate Apostolica ea-
rumdem status et titulus immutati
fuerunt. ibid.

Religiosus quoad vota

Vota solemnia inhabilem reddunt
religiosum sive ad acquirendum,
sive ad possidendum cuiuscumque
generis bona. pag. 90.

Ordo ius amittit repetendi bona,
quae ad Religiosos spectare queunt,
si huiusmodi bonis per legitimam
conventionem nuncium miserit.

ibid.

Res absque causa peti, vel ob
eandem causam pluries obtineri non
potest. ibid.

Sponsalia

Sponsalia de futuro signis confici
possunt; et sic contracta valida
erunt, quatenus ex consuetudine
loci per signa haec sponsalia iniri
soleant. pag. 219.

Vicarius Curatus

Vicarii curati parocho adiungen-
di sive ob aliquam perennem ani-
mi aut corporis infirmitatem, sive
ob necessariae scientiae defectum
inhabili, ab Ordinario eligendi sunt.
pag. 157.

A parocho vero eligendi et ab
Ordinario approbandi coadiutores,
qui parocho adiunguntur, quando
ita numerosus est populus, ut pa-
rochus ministrandis sacramentis so-
lus non sufficiat in vim Cap. IV
Sess. 21 Conc. Trid. ibid.

Huiusmodi ius parochis omnibus
competit penes quos, praeter actua-
lem,'cura quoque habitualis residet.
pag. 158.

Imo ad ipsos pertinet etiam quan-
do non habent nisi curam actualem,
manente penes Capitulum habituali
cura. ibid.

Non tamen quicumque capitula-
res a parocho eliguntur et ab ordi-
nario confirmantur; sed ii tantum-
modo, qui qualitates ad id mune-
ris exercendum a iure requisitas
praeseferunt. ibid.

« ÖncekiDevam »