Sayfadaki görseller
PDF
ePub

in

cap. 14 de testibus; Schmalz. lib. 2 tit. 20 num. 30 et 50. Insuper tum testem inhabilem admitti si habilis nec actu nec habitu intervenire potuerit: cum scilicet probetur alios non solum actu non interfuisse, sed etiam habitu non potuisse intervenire ex loci ac temporis adiunctis. Si enim ad inhabiles admittendos probare sufficeret alios actu non adfuisse, omnia inhabilitatis genera evanescerent: quia semper accusator alios non adfuisse contenderet; Gratian. discept. for. cap. 525 num. 7 seqq. et cap. 374 num. 11 seq. Menoch. de arbitrar. cap. 106 num. 2 seqq. In casu non modo non constare testes presbyteros haberi nequivisse, sed, quod ad praecipuam accusationis partem attinet, hoc est ad sacri celebrationem, Sacerdotes profecto non defuisse: et reapse testimonium in iudicio praebuisse.

Graviora urgere prosequebatur orator. In probatione per testes maximam inter omnes constantiam et consensionem esse debere, praesertim in poenali discrimine: cum dissensus in adiunctis mendacii praesumptionem inducat; Schmalz. lib. 2 tit. 20 n. 134. At testes et Curiam modo unam modo alteram esse constituisse potionem, quam David sumpsisset. Tradere Curiam sacerdotem Davidem missam celebrasse indutum veste alba. Natalem V. eum dixisse ferentem albam vestem taena aurea ornatam; Gervasium vero primum vestem descripsisse clari coloris dein adiunxisse floribus pictam. Eamdem haberi incertitudinem circa horam qua Missam David celebrasset. Et ita de ceteris.

[ocr errors]

Probationis fundamentum corruere etiam propter exceptiones quae testes removeri iubent. Constare Natalem et Gervasium die 20, quo se vidisse Davidem finxerunt, illico rem in Curia detulisse. Hoc evinci ex facto quod postridie David de ieiunii violatione in Curia accusatus est. Atqui huiusmodi testes suspecta anxietate demonstrare nullam fidem promereri; Reiffenst. lib. 2 tit. 20 num. 415, Scaccia de iudic. lib. 2 Cap. 8 num. 649 seqq.

Quidquid vero de hoc sit illud inficiari nequire, quod antequam testimonium ferrent, calumniam ad Curiam detu

lerant. At denunciatorem in iudicio et ad poenam, nunquam testem admitti; Leuren. For. ecclesiastic. lib. 20 tit. 20 quaest. 585.

Accedere, saltem quoad Gervasium, gravissimam inimicitiae et odii exceptionem. Inimicitiam vero nedum scripta monumenta, sed omnia Gervasii verba luculentissime conficere. Idem probare infensissimam accusationem quam ipse obsignavit anno 1880. Probare testes se pluries audivisse Gervasium obloqui non solum de ephemeride a Davide conscripta, sed de ipso auctore quem iniuriis prosequebatur, Iamvero in iudicio criminali inimicum, nedum gravi et capitali simultate, sed étiam levi a testimonio ferendo prohiberi; et si tulerit, nullo in pretio haberi posse; Reiffenst. lib. 2 tit. 20 num. 39, 43.

In postremo defensionis capite demonstrandum sibi proponebat defensor, argumenta quae ad crimen adstruendum afferebantur, non modo nihil probare, sed ad innocentiae praesidium retorqueri. Etenim a Curia tales fuisse Davidi delatas positiones quae efficerent ut ipse in respondendo ex parte saltem culpam inficiari nequiret. Hoc tamen a veritate abhorrere et Curiae nocuisse non reo: quia positionibus, nimio accusandi studio, violata lex est. Captiosas namque positiones ita concinnatas, ut reus vix respondere possit quin sibi aliqua ratione noceat, a iure vehementer improbari. Scilicet si eiusmodi sint positiones ut reus sive affirmative, sive negative respondeat, damnum avertere nequeat, actus nullitatem parere; Renazzi op. cit. lib. 3 cap. 9 §. 3; Leuren. for. eccles. lib. 2 tit. 20 quest. 644; Reiffenst. lib. 2 tit. 18 num. 206.

Atqui nil magis captiosum quam positiones. Davidi delatae. Et sane in praevio examine cum a iudice rogaretur: num thermopolium ante missam adívisset, eum dixisse se interdum adire vel ephemerides legendi vel alia de causa, quin ieiunium frangeret. Cumque iterum rogaretur num hoc quibusdam diebus mensis Aprilis contigisset, illum respondisse: se quadraginta diebus elapsis, nec admittere nec inficiari

Acta, Tom. XVIII. fasc. CCVI.

Б

posse, cum non recordaretur dierum quibus thermopolium ante missam adiverat, vel quibus missae celebrationem omiserat. Curiam igitur, ut criminis confessionem omnino. praeripere tentaret una positione omnia comprehendisse, singulos dies, locum, horam, potionis genus, iter ad ecclesiam, altare, vestes sacras, hac adiecta lege Respondeat pure et simpliciter per verbum credit » vel non credit aut si positio iuxta opinionem imputati partim vera esset partim non, respondeat per verbum « non credit ut ponitur.» Si igitur, arguebat orator, David respondisset credo, omnia admisisset. Si dixisset non credo, negasset quod iudice inquirente deposuerat, se scilicet dierum non recordari. Si demum respondisset non credo ut ponitur, cum nihil adiicere posset, iuxta inquisitoris praeceptum, dixisset positionem partim esse veram, quod admittere non poterat.

Ast Davidem respondentem nihil in sui perniciem admisisse. Ipsum enim inquisitoris praeceptum merito contempsisse, ac responsum dedisse non credo ut ponitur exclusa mordicus missae celebratione post ieiunii infractionem. Nec movere quod Curia opponit, illum haustam in thermopolio potionem non negasse. Etenim ad criminis probationem alterutrum non sufficere, sed utrumque requiri: antecedentem potionem, et subsequentem missae celebrationem. Missae sed celebrationem a gravissimis testibus sacerdotibus, qui Ecclesiae in qua David celebrasset curam habent et ephemeridum Ecclesiae illius sensum explicant, omnino excludi.

Tandem ad damnandum hominem, ac praesertim sacerdotem, tales probationes requiri quae de crimine admisso ne dubitari quidem sinant. Hoc in multis probare disciplinarem legem ex titulo: Instructio pro Curiis Eccleșiasticis (1) quam S. C. Ep. et Reg. edidit die 11 Iunii 1880.

Demum non impium ac scelestum sed stultum praesumendum esse Sacerdotem hunc, qui cum ab inimicis quotidie vigilari nosceret, ut eum perdendi causam specularentur;

(1) Huiusmodi instructionem, ceu pluries notatum est, edidimus in Vol. XIII pag. 324 et seqq.

cumque si gulae indulgere voluisset, potuisset domi suae vesci et clanculum flagitium perpetrare, e contra in thermopolio, quasi ad provocandum delinquere praetulisset.

PROMOTORIS FISCALIS CURIAE ARGUMENTA. Qui eius defensionem sumpsit, praemittebat: se non posse omnino ad· haerere sententiae Tribunalis Ecclesiastici, qua factum infractionis ieiunii naturalis ad unam diem 20 Aprilis cohibitum est. Factum enim dierum 12 et 13 Aprilis plene constitui a testibus F. et S. Illud 18 Aprilis a testibus V. Praesule N. et S., praeter omnia alia argumenta congruentia alteri facto diei 20 Aprilis quod tribunal admisit.

Nec ad tales testes reiiciendos valide obiici, eos testes esse singulares, nec fidem promereri: cum alia sit singularitas obstativa, alia adminiculativa: nam omnes hi testes ex proprio facto et visu probant Davidem sacerdotem diebus illis omnibus prius arabicam potionem sumpsisse, ac dein sacrosanctum Missae sacrificium celebrasse. Hos testes omnes licet de vario loco et die testimonium praebeant, esse ad invicem contestes, in substantia facti pluries repetitos, ideoque uti testes adminiculativos ad invicem se foventes esse admittendos iuxta illud Card. De Luca de iudic. disc. 32 num. 60, 61, 63.

Sed re ad unam diem 20 Aprilis coarctata, crimen admissum plene constitui ex duplici probato extremo, praecedentis sumptionis potus in thermopolio, et subsequentis celebrationis Missae eadem die. Ipsummet Davidem cum rogatus esset in secundo constituto: an die mane 20 Aprilis 1882, hora octava cum quadrante, in retrocubiculo thermopolii ieiunium fregisset, respondisse: Articulum admitto, licet se potum sumpsisse detrectasset ut ponitur scilicet ante

missam.

Alterum extremum probari a Praeposito Ecclesiae S. Mariae in qua David celebravit; quoniam ille retulit ex ephemeridibus Ecclesiae illius colligi Davidem die 20 Aprilis celebrasse. Duos insuper testes et ad invicem contestes Natalem V. et Gervasium R. de visu deposuisse, et circa potus in thermo

.

polio praecedentem sumptionem, et circa missae in Ecclesia S. Mariae subsequentem celebrationem. Quorum quidem testium depositiones in omnibus simul convenire: scilicet in die, in hora, in facto in thermopolio praemisso, inque alio subsequuto facto in Ecclesia.

Hosce testes probos esse et integrae famae demonstrari testimonio parochorum quibus subsunt, Praesidis Pii'Operis S. Vincentii a Paulo, Archiepiscopi et Pro-Vicarii generalis. Quae cum habeantur de testibus, pleħam in iudiciis fidem sibi vindicare eorum depositiones: ceu docet' s. Rota in Romana Restitutionis dotis 16 Martii 1759 coram Ratto §. 4 et alibi passim.

His accedere eos testes esse omnino adminiculatos. Convenire enim in omnibus circumstantiis temporis, loci et personarum. Praecipuas autem facti circumstantias et alios testes confirmare. Paulum S. thermopolio addictum, ingressum Davidis in thermopolio eadem ferme hora, arabicae potionis sumptionem de die 20 Aprilis congruenter cum Natale V. et Gervasio R. descripsisse. Praesbyteros T. et R. Ecclesiae s. Sepulchri adscriptos Davidis ad Ecclesiam s. Mariae a Natale et Gervasio descriptum iisdem hora et die inspexisse. Eadem recurrere de Missae celebratione. Iam verò testibus de proprio facto deponentibus, omni exceptione maioribus, adminiculatis, plenam indubiamque fidem esse adhibendam S. Rota in Romana Eleemosynae missae Conventualis 13 Februarii 1751 coram Amadeo, et in Vicen. Praeeminentiarum 12 Martii 1759 coram Paracciano §. 4.

Quae cum ita sint, dispicienda esse omnino quae ex adverso afferuntur tum ad testes oppugnandos, tum ad fidem labefactandam quam faciunt ipsae ephemerides Ecclesiae s. Mariae. Illius enim Ecclesiae Praepositos P. et M. quatuor post menses ab initio processus, noviter attulisse de testimonio ephemeridum dubitari posse ad probandam celebrationem ea die habitam in Ecclesia s. Mariae, quia Praepositus veniam dabat suis praesbyteris celebrandi ubique legatorum missas. Hinc Missas se referre in libro consuevisse pro diebus ad

« ÖncekiDevam »