Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

libitum; ita in libro numerum, non diem adnotatae celebrationis esse in pretio habendum. Davidem ea die vere non celebrasse ex eo autumari, quod secus pro adventitiis missis uberioris eleemosynae eadem die litandis praeferendus, earum uni satisfecisset.

Ast inordinatam Praepositi depositionem quae suis libris fidem adimit, despiciendam esse: quia imperfecta est, probatio quae habet contrariam possibilitatem; De Luca loc. cit. num. 20.

Verum enim vero intimius inspectis libris legatorum, ceu archiepiscopalis Curia egit, depositiones Praepositorum P. et M. falsas omnino evinci. Ad rem ex adverso denegandam coarctatam, quam vocant, praestari .debuisse: hoc est probandum fuisset factum cum alio nullo modo conciliandum scilicet eadem die et hora effective Davidem alia in Ecclesia Missam celebrasse; Mascard de probat. tit. quibus modis negativa probatur, num. 1091.

Diversum iter a Davide sequutum fuisse post potum absumptum, probare conari ex adverso per testem X., qui uti Davidi addictissimus et Sacerdotibus T. et R. contradicens reiiciendus est.

Praetensas contradictiones a Davidis defensoribus inter depositiones Natalis V. et Gervasii R. explicatas ad defensionem, omnino posthabendas esse, quia non existunt. Etenim in substantialibus omnibus convenire horae, ingressus in thermopolio, potus qualitatis, itineris ad Ecclesiam, horae celebrationis Missae, coloris vestis sacrae etc. In singulis circumstantiis concordiam impossibilem esse, cum unus videre potuerit quod alter non vidit, seu diverso modo ac alter vidit, ác decipi etiam potuerit non in facto, sed in iudicio qualitatis ipsius facti; De Luca de iudic. disc. 32 num. 51; Rota in Sabinen. Pecuniaria 27 Iunii 1755 coram Paracciano §. 7 et in Romana Cambii 30 Martii 1759 coram Frangipane §. 4.

Alias superesse minoris notae obiectiones de processu ad vindictam, de interrogationibus suggestivis, de adhibitis in

[blocks in formation]

processu denunciatoribus tamquam testibus etc. quae nihil prosunt.

Duo pro processu ad vindictam requiri ex Engel in ius can. lib. V tit. I §. 2 de accus. et inquis. infamiam vel indicia sufficientia, et quod capitula inquisitionis reo circa locum, tempus et circumstantias communicentur, item et dicta et nomina testium, ut contra facta et testes possit excipere, ad suam demonstrandam innocentiam..

Famam in civitate Mediolani et extra iam extitisse, quod ille assoleret post ieiunii fractionem sacrum absolvere. Rem quoque fuisse de presbytero alienae dioecesis, qui clero et fidelibus non suae civitatis scandalum praebebat. Iussu ergo Archiepiscopi inquisitionem initam fuisse a Provicario generali die 10 Maii, et praemisso in processus capite quod ◄ emerserunt contra D. Davidem vehementia indicia de vio> lata lege ecclesiastica naturalis ieiunii etc. » Hinc omnes ad unguem servatas fuisse procedendi formas de quibus Auctores loquuntur: scilicet examen formale testium fiscalium, duo constituta rei, examen aliorum duodecim testium defensionalium, examen Natalis, etc.

Suggestivas interrogationes cum testibus adhibitas nunquam fuisse. Neque subsistere quod adhibiti fuerint in processu tamquam testes ipsi denunciatores; nam qua ratione primum facta Archiepiscopus noverit processumque indixerit, haud liquere.

Nec praesumi Davidis innocentiam ex eo quod si voluisset, clam potum et cibum etiam ante Missam sumere domi potuisset. Eum namque alia ob crimina turpissima quorum accusationes subiit, satis notum iam esse, quem Curiae sententia mitissima poena prosequuta est.

His aliisque acriter disputatis, propositum est enucleandum

Dubium.

An sententia Curiae Archiepiscopalis sit confirmanda vel infirmanda in casu.

Emi et Rmi Patres S. C. Concilii in generali coetu

diei 20 Decembris 1884 responsum dederunt: Sententiam esse infirmandam.

CAUSAE PROSEQUUTIO,

Novae audientiae impetrato beneficio a Promotoris Fiscalis Curiae defensore, causa iterum proposita est super examinę testium.

PRO FISCALI PROMOTORE ARGUMENTA NOVA. Ex concessa per S. Ordinem facultate, ita promotoris defensor, causam tanti momenti iterum proponendi, tenendum est; novum quid et validum ac solemne praestandi, ius partibus concessuni esse, non inane ac nullius momenti. Ad parandam vero novae causae defensionem, novis adiumentis opus est appellanti, a S. Ordine antea admittendis. Cum vero in praeterito causae periculo Curiae unum obiiceretur, tenues nimis esse duorum tantum testium depositiones; testes alii producendi in promptu sunt, quos audiri poscimus una cum Natale et Gervasio cum interrogatoriis hinc inde exhibendis. Adversariis etiam ita facultas datur testes novos producendi si velint. Quapropter rescriptum poscimus Esse locum examini testium hinc inde producendorum iuxta instructiones dandas Rmo P. D. Secretario.

His praemissis, extraiudicialibus novorum trium testium depositionibus ostendere conabatur petiti examinis utilitatem ac gravitatem pro recta causae definitione. Ex novis adductis testibus Aloysium V. Missae colebrationem in Ecclesia S. Mariae die 20 Aprilis a Davide expletam in tuto ponere. Feminam vero F. P. et Iosephum B. Davidis in thermopolio praecedentem accessum confirmare. Ex indicendis a S. C. interrogatoriis Natalis et Gervasii, illud certe utilitatis iri susceptum, ut quaelibet circa suggestivas eorum depositiones aliaque huiusmodi ex adverso excogitata obiectio elideretur.

EX PARTE DAVIDIS RESPONSUM. Qui eius causam dicebat prae ceteris monebat Gregorianam disciplinarem legem quaet Romae in ecclesiasticis iudiciis adhibetur, in art. 572

praeceptum continere: « Vetitum est tribunali aliorum te› stium examen permittere post clausum processum. Hu» iusmodi prohibitio locum sibi vindicat etiam in casibus » in quibus novum examen instituere necesse sit attenta » prioris nullitate. »

De pontificio iure testem haberi Reiffenst. lib. 2 tit. 20 §. 13 n. 457 qui tradit: Post publicationem attestationum et aidicita testificata, non potest pars super eiusdem articulis vel directe contrariis reproducere priores testes, neque alios novos producere. Anth. de testibus §. Quia vero Collat. 7 et Cap. Constitutis h. t. et Cap: ex tenore 35 iuncta Gloss. fin. et Cap. Veniens 38 §. Pars autem h. tit. cum similibus. Eamdem sententiam tenuisse s. Rotam in dec. 47 num. 11 coram Marini.

Haec magis obtinere in poenalibus iudiciis; in quibus si quando exceptio admittitur, ad defensionem solummodo concedi solet Reiffenst. lib. 2 tit. 19 n. 163. Nec valide opponi non raro contingere ut regulae derogetur: nam profecto non talia concurrere rerum adiuncta in casu quae derogationem commendent. In his rerum adiunctis qui nova examina postulant reipsa et facto profiteri, sibi defecisse adhuc nocendi vires: data repetundi venia, sese forsan aliquid inventuros. Itaque usitatam semper iurisprudentiam vetuisse post sententiam, post causae disceptationem, post cognitam iudicantium mentem nova examina admitti Alexander III in cap. 17 de testibus; Barbosa in Collect. ad d. cap. n. 1; Rota in dec. 329 n. 1 seqq. part. 11 recent.

Ast, quod maximum est, adductos hosce novos testes, etiamsi audirentur iuxta id quod in extraiudiciali examine deposuerunt nihil profuturos; quia Aloysii V. depositio nunc primum post tres annos in scenam producti, apertissimum in iis quae deponit suggestionum exemplum exhibet. Alii duo nihil quod causae prosit edunt.

Quae dicta sunt de novis testibus a fortiori applicari novo requisito examini testium accusationis Natalis et Gervasii. Exploratissimum namque esse in iure, eos qui semel

contra aliquem in poenali inquisitione dixerunt, amplius audiri non posse; Renazzi Elem. iur. crim. lib. 3 cap. 12 §. 6; Barbosa in Collectan. lib. 2 tit. 20 cap. 10; Scaccia de iudic. lib. 2 cap. 10 num. 50.

Ceterum, quod omnia uno ictu disiicit, quae hic Romae aguntur nomine Fiscalis Promotoris, nullo iure agi. Instructionem S. C. Episc. et Regul. editam die 11 Iunii 1880 praescribere: Necesse est ut omnis Curia suum Procuratorum Fisci habeat pro iustitia tuenda. Iamvero huiusmodi officium Curiam in qua exercetur non excedere. Procuratorem Fisci functum fuisse munere suo cum innocentis condemnationem obtinuit. Penes S. Congregationem Episcoporum et Regularium, si ad eam res delata fuisset, Fisci partes ab eiusdem S. Congregationis Procuratore fiscali geri. Penes S. Congreg. Concilii Curiae partes ex officio assumi. Itaque legitimâ personâ ad hoc in iudicio sistendum, Fiscalem Curiae Procuratorem caruisse. At etiamsi legitima persona praeditus consideretur, nihil ab eo amplius operari posse post accusati absolutionem, Legem Gregorianam organicam et processus in iudiciis criminalibus diei 5 Novembris 1831 superius recensitam in art. 672 praecipere; Condemnatus iuxta articulum 13 et Fiscus, sed hic pro solo civili interesse, cum occubuerit, potest coram tribunalibus appellationem interponere. Instructionem diei 11 Iunii 1880 saepius adductam in art. 35 seq. uni reo appellandi facultatem concedere.

·

Rem ceteroquin esse de iure communi. Ita Renazzi in elem. iuris çrim. Lib. 3 cap. 17 §. 4 scribere: sententia absolutoria statim ac promulgata est ex recepta forma hodierni criminalis processus, transit in rem iudicatam ut heic notant rerum criminalium scriptores.

Tandem veniam a S. Congregatione concessam disputandi, certe non secum ferre, ut cum S. C. usitatae disciplinae aliqua ex parte derogaverit, liceat derogatione ipsa abuti per interpretationem, ita ut ubi provocandi locus non erat, liceat

« ÖncekiDevam »