Sayfadaki görseller
PDF
ePub

adversariis novam inquisitionem, novam causam, aeternam vexationem postulare.

Cum itaque proponeretur

Dubium

An sit standum vel recedendum a decisis in casu. RESOLUTIO. Die 18 Aprilis Emi Patres S. C. Concilii responsum ediderunt: In decisis et amplius.

EX HIS COLLIGES:

I. Iudices delegatos non ad universitatem causarum sed ad peculiare iudicium, etiam sine causae cognitione recusari posse ad maiorem libertatem aequitatemque iudi

ciorum.

II. Interdum graviorem iniuriam inferre quae contra iudiciorum ordinem patrantur, quam quae contra ius, quia ordo substantiam afficit..

III. Generalem inquisitionem semper speciali esse praemittendam scilicet iudicem colligere criminis argumenta debere, et infamia facti ad animadvertendum compelli.

IV. Ad specialem inquisitionem instituendam certissimas probationes requiri, ac tales ut nihil pene deesse videatur quam rei confessio.

V. Licet libera sit semper Episcopis concedendi facultas non aeque liberam ipsis esse adimendi facultatem. Etenim sine noxa neminem esse privandum: et in quolibet arbitrio. ad nutum requiri semper boni viri iudicium.

VI. Ad Sacerdotem condemnandum plusquam duo testes requiri.

VII. Nec testes laicos adhiberi posse contra Sacerdotem in causa poenali, nisi probetur, habiles testes neque actu, neque habitu intervenire in iudicio potuisse.

VIII. Denunciatorem in iudicio et ad poenam nunquam in testem admitti.

IX. In iudicio poenali inimicum, nedum gravi et capitali simultate, sed etiam levi, a testimonio ferendo prohiberi.

X. Captiosas positiones, ita concinnatas, ut reus vix respondere possit, quin sibi aliqua ratione noceat, a iure vehementer improbari.

[ocr errors]

XI. Ad damnandum hominem, ac praesertim Sacerdotem, tales probationes requiri, quae de crimine admisso. ne dubitari quidem sinant.

XII. Tribunali vetitum esse post clausum processum et causae disputationem initam, aliorum testium examen admittere. Id magis obtinere post sententiam, nempe post causae disceptationem et cognitam iudicantium mentem.

XIII. Promotoris Fiscalis Curiae officium, suae Curiae fines non egredi.

XIV. Sententiam absolutoriam accusati, statim ac edita est, in rem iudicatam transire.

ARIMINEN.

PUNCTATURARUM ET INDULTI

Die 7 Martii 1885.

Sess. 21 cap. 4 de Reform.

COMPENDIUM FACTI. Petrus Canonicus Cathedralis Ariminensis, in suae aetatis anno 75 constitutus, cum morbo vulgo Epatite laboraret, de consilio medici sui, per aliquot menses ruri vitam egit ad valetudinem recuperandam. Ast, hoc non obstante, Capitulum duxit eum mulctandum esse amissione 24 scutatorum ob quatuor mensium absentiam. Sed ipse iniuste se gravatum existimans, recursum habuit ad S. C. C. petens redintegrari in praedicta pecuniae summa, et provisionem ad novas praecavendas lites, quatenus ipse cogeretur a medicorum praescriptione repetere rus ob aeris salubritatem; et precibus annexuit fidem medici sui, ubi de morbo ac de curae modo testimonium exhibetur; nec non adiunxit duo capitula excerpta ex Constitutionibus capitularibus in quibus statuitur ut quilibet chori addictus si › infirmitate non ficta, sed vera detentus chorum adire non

» valeat habendus sit veluti praesens, et percipiat distributiones et distributionum augmentum, quod ex aliorum absentiis conflatur, dummodo antea, dum sanus erat, chorum frequentare solitus fuisset.

Episcopus, de more requisitus, retulit, Canonicum Petrum nullo uti Apostolico indulto ad suas faciendas distributiones dum abest, sed ad hoc tantum inniti medici attestationi, qui eidem praescripsit aer ruris. Capitulum vero ait: sese subiecisse canonicum Petrum punctaturis, ex quo resciverit, eumdem rure moram facere sollatii causâ, et hora tarda Missam canere modo in una paroecia, modo in alia, absque incommodo suae valetudinis. Idque etsi duobus iam ab annis in choro se subtraxisset ab onere decantandi missam conventualem, et ab implendis muneribus hebdomadariis. Et adiiciebat observans, hunc canonicum neque ante morbum chorum frequentare solitum fuisse: sed per id tempus quo camerarii munere functus est, nimirum per decennium,. choro intervenire rite et ex integro consuevisse diebus festis tantummodo; in ferialibus vero. in moribus habuisse semel tantum interesse, dum ter capitulares conveniebant.

Hisce ad rem enarratis, Capitulum quasi reconventionem (1) instituit contra canonicum, quia ad examen revocans gestionem ab eo peractam cum erat Camerarius, de arbitraria ac prava administratione eum accusavit.

Disceptatio synoptica

QUAE FAVENT CANONICO PETRO. Favore huius Canonici animadversum fuit, omnes Canonicos absentes a choro ob infirmitatem, percipere quotidianas distributiones veluti ac si

(1) Per actionem reconventionis reus citatus in iudicio petit ab eodem iudice, ut ab actore sibi iustitia exhibeatur. Reconventio dicitur etiam mutua petitio; qua fit ut reus cognito actoris libello, convenit eumdem et vicissim aliquid ab eo petit. Hinc finis reconventionis, seu mutuae petitionis is est, ut com

pensatio inter actorem et reum fiat. In themate adest reconventio, seu mutua petitio; quia Canonicus petiit redintegrari quoad punctaturas a Capitulo inflictas; Capitulum vero petiit vim pecuniae sibi debitae a Canonico in rationibus administrationis capitularis.

[ocr errors]

praesentes in choro adessent. Sane Bonifacius VIII in Cap. Consuetudinem de Cler. non resid. in VI. postquam generatim constituerit distributionibus carere absentes, haec statim addit« exceptis illis, quos infirmitas; seu iusta et rationabilis et corporalis necessitas excusaret », quae dispositio confirmata reperitur etiam a Tridentina Synodo in Cap. 12 Sess. 24 de Reform. Idque optime constitutum videtur, quia si vel ex ipso iure civili infirmitas ab officio et munere semper excusat L. 2 §§. Si quis in iud. ff. Si quis cautum ff. col. 1 Quaesitum de Reiud. eo magis excusabit iure canonico, quod ab Ecclesia procedit, quae viscera pientissimae matris induit, filiorumque suosum calamitatibus blande consulere omni ope semper studuit.

Imo tali ratione absentes non modo percipere debere quotidianas distributiones, verum etiam augmentum distributionum, quod provenit ex absentiis aliorum iugiter sanxit S. C. C. praesertim in Viterbien. 22 Augusti 1621; in Acernen. 14 Martii 1739; in Aquilana Indulti 16 Iunii 1745; in Tranen. Distributionum 12 Septembris 1750 etc. Nec ad hoc requiritur morbus absolute gravis sed simpliciter talis, qui per accessum ad chorum gravior fieri possit. Audiatur sane Antonellius qui de Iurib. Cleric.. lib. 2 part. 6 Cap. ult. num. 123 ait: infirmitas vero gravis in tali casu dicitur quae non solum absolute gravis est iuxta Medici iudicium, sed etiam quae absolute levis est, si accessu ad chorum gravis efficeretur; et ita declarasse S. C. refert Garc. de benef. part. 3 cap. 2 num. 363. Ita etiam sensit S. C. C. in Eugubina servitii chor. 25 Augusti 1738: imo et solum prudentem timorem superventurae infirmitatis excusare ab interessentia, docent Barbosa de off. Episc. alleg. 53 num. 169; Pignatell.. Consult. 130 num. 15; Schmalzgrueber de Cler. non resid. tit. IV num. 36.

Neque ulterius praefata dispositio locum solummodo habere censeri debet in casu, quo ille qui morbo afflictatur

domi stare cogatur; verum etiam quoties oporteat huiusmodi Clericum alio se conferre acquirendae sanitatis causâ, puta ad balnea, vel ad celeberrimum aliquem medicum, vel etiam ut coeli sibi officientis inclementiam effugiat, et in salubriorem plagam se transferat, ceu tradit Barbosa loc. cit. n. 60, et Moneta in Tractatu de distrib. quot. part. 2 quaest. 6 num. 10. ».

Porro quod Canonicus Petrus tali morbo revera laboret ut, quamvis domi stare non cogatur, tamen eidem accessus ad chorum et residentia in civitate prohibeatur, auctor est medicus.

Quin regeri valeat, Canonicum eumdem dum ruri degebat animi relaxationi indulsisse, Missaeque sero etiam celebrasse in finitimis pagis, proindeque aegritudine laborasse, quae sin minus iuxta Constitutiones capitulares sufficiens non videretur ad lucrandas quotidianas distributiones. Hae enim exigunt pro absentia infirmitatem gravem, quae non sinat infirmum propriis negotiis vacare et domo egredi praesertim nocturno tempore. Quandoquidem meminisse oportet Canonicum Petrum, dum haec agit, Medici sui iniunctioni satisfacere, qui eidem evagationem atque motum 'commendavit.

[ocr errors]

Nec maiori forsan ratione refragari iuvat, quod etiam antea Canonicus Grossi frequentiam chori parumper intermiserit; cum id evenerit ex iusta causa, nempe ut officio Camerarii posset vacare. Notissimi enim iuris est Canonicum Camerarium, tempore divinorum officiorum occupatum in exigendis redditibus Capituli, eximi a recitandis horariis. precibus in choro, et tamen lucrare distributiones Trullen. in Decal. lib. 1 cap. 8 dub. 12 n. 9 in Opusc. dec. 4 num. 16, et sequuntur Bonac. de Distrib. quaest. 5 d. 2 part..3 n. 15; Barbosa de Can. et Dignit. cap. 24 n. 2. Et hoc etiamsi alio temporis intervallo huiusmodi negotia expedire potuisset, namque si teneretur choro assistere aeque ac alii Canonici, et ulterius sustinere pondus sui officii, magis gravaretur quam ceteri, quod non convenire testatur

« ÖncekiDevam »