Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Sperell. dec. 44 n. 21 tom. 2; Scarfant. ad Ceccop. part. 1 lib. 2 tit. 10 n. 31. Hoc etiam confirmatur ex innumeris decisionibus S. C. C. et praesertim ex Panormitana 1588 et ex Tranen. distrib. 20 Decembris 1862.

Semel autem admisso quod canonicus Grossi legitime abfuerit a choro quoad praeteritum, prono alveo fluit eidem competere repetitionem distributionum, quas Capitulum, tempore huius absentiae suas fecit. Tritum enim est in utroque iure quod restitui debet quod iniuste est perceptum Rota dec. 44 n. 9 part. 18 Rec.; L. 2 §. Item si ff. de condit. ob temp. vel minus caus.;. Bartolus in L. Instrumenta in princ. ff.; Molin. De iust. et iure L. 1 tract. 2 discep. 83 col. 3. Siquidem nemo fieri debet locupletior cum aliena iactura L. 41 et 56 ff. De condit. indeb.; et L. Cum lis 8 §. Sane is ff. De transact.

Sed saltem ex dictis hoc unum consequi videtur quod eidem Canonico, pro futuro tempore concedi iure merito possit venia abessendi, quoties contingat eodem morbo ipsum laborare, et iisdem remediis indigere. Haec enim S. C. iugiter morbum inter legitimas causas concedendi indultum absentiae recensuit, uti ex pluribus resolutionibus patet, et praesertim ex Aquilana Indulti 26 Iunii 1745; ex Bononien. 22 Novembris 1823 relata a Gamberini inter Summaria precum n. 20.; maxime vero ex Nucerina die 17 Februarii 1838 in qua idem ferme casus verificatur.

QUAE FAVENT CAPITULO. Ex parte vero Capituli dicendum est, non omnem aegritudinem a chori servitio excusare, sed duo requiri ut Canonicus infirmus hoc speciali indulto perfrui valeat. In primis siquidem necesse est ut de eius aegritudine, deque impedimento ex ea dimanante. legitime constet, nimirum per probatae fidei Medicorum iuratum testimonium, Antonell. de Distrib. lib. 1 part. 6 cap. ult. n. 123, aliique quamplurimi, et S. C. C. in Reatina 6 Martii 1667; Aquilana Indulti 26 Iunii 1745, praesertim vero in Avenionen. Servitii choralis 20 Ianuarii 1787, ubi ad 2. 3. et 4. dubium responsum est: nega

·

tive et amplius, et ad menten: et mens est, attestationes a Medicis esse cum iuramento subscribendas, etiamsi periodice et habitualiter exhibeantur; in potestate tamen esse eiusdem Capituli per aliquem Canonicum visitare infirmum, et quatenus dubium extiterit, Archiepiscopus

utatur iure suo.

Secundo etiam requiritur ut Canonicus infirmus, dum integra valetudine utebatur, solitus esset divinis officiis interesse; alias enim distributiones quotidianas non lucratur; quia morbus non est causa non residendi in eo, qui etiam sanus non resedisset, Ioann. Andr. et Abb. in Cap. Ad audientiam de Cler. non resid. et in Cap. Cum percussio; Fagnanus in Cap. Licet de Praebend. n. 148: tunc enim, teste Benedicto XIV in Instit. 107 n. 47, absentia non morbo tribuitur sed voluntati. Id etiam probavit S. C. C. in Mantuana 6 Februarii 1627 respondens: Distributiones quotidianas ita demum Oratori aegroto deberi, si alias Ecclesiae solitus erat inservire, cuius iustificatio remittitur conscientiae Episcopi; et confirmavit in Fer-. rarien. 12 Septembris 1648; in Reatina 5 Martii 1667.

Porro infirmitas in casu nonnisi ab unius Medici generico nec iurato testimonio comprobatur: de frequentia vero, Capitulum deposuit quod dum Canonicus Petrus camerarii munere fungeretur chorum adibat diebus festis, et una ex tribus vicibus in diebus ferialibus, dum eius successores in officio assidue adsistunt et rite rationem reddunt de administratione rerum capitularium; quod ille nondum facere curavit.

Praeterea infirmitas, qua Canonicus detinetur, talis aestimanda non videtur, ut absolute chorale servitium eidem impedire queat: nihil enim de hoc habetur in Medici attestatione. Et revera licet Ecclesia, tanquam piissima mater aegrotantibus plurimum indulgeat, nihilominus, teste Benedicto XIV in Inst. cit. 107 num. 47, inter morbos haud recenset levissimum dolorem, et quamcumque tristitiae causam. Proinde idem Pontifex optime loc. cit. adnotat non

> ita frequenter existimari oportere tamquam in choro prae» sentem, qui se aegrotum fatetur, sed urbem circumire > potest... neque veluti praesens haberi debet, qui morbi > specie domum suam diurna luce non deserit, nocturno » vero tempore frequentes coetus adire non metuit, ut satis experientia demonstrat. >>

Quod vel firmius est retinendum, cum ipsae Constitutiones capitulares expresse caverint quod aegritudo vel > ficta vel levis quae sinit infirmum propriis negotiis va› care, et domi egredi, praesertim nocturno tempore non > censetur sufficiens causa cur huiusmodi infirmi, dum ab» sunt a choro, percipere debeant distributiones. > Quae cum ita sint iure meritoque Capitulum punctaturis subiecisse Can. Grossi videtur, nec proinde ad ullam restitutionem faciendam teneri.

Verumtamen dato parumper et non concesso quod punctaturae restituendae canonico essent; tamen in praesens Capitulum contra eum excipere semper posse videtur, eique restitutionem denegare usque dum ille non respondeat relate ad suam administrationem et se purget de iis in quibus accusatur. Reconventionem enim instituisse videtur Capitulum, quando canonicum Grossi traduxit ut sibi debitorem, iuxta ea quae dicta sunt in specie. Et primus reconventionis effectus est, ceu uno ore DD. tradunt, ut si actor nolit respondere reo super libello reconventionis, neque reus teneatur actori in causa conventionis respondere. Nam utraque causa simul est tractanda et terminanda cap. 1 tit. De Mut. petit. 4 atque actoris et rei par debet esse conditio cap. 2 ibid., iuncto cap. ult. 5 fin. Iurament. calumn.

Relate ad indulti concessionem quam pro futuro tempore Canonicus postulat parum dicere vacat; si enim morbus levioris notae esse censeatur, indultum equidem non posset. concedi ad hoc enim largiendum iusta et rationabilis causa requiritur: Fagnanus in cap. Clericus De cleric. non resid. n. 3.

Quibus animadversis, proposita fuere diluenda sequentia
Aeta, Tom. XVIII. fasc. CCVI.

Dubia

I. An et quomodo sit locus restitutioni punctaturarum favore canonici Petri in casu.

II. An et quomodo eidem indultum absentiae sit concedendum in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re disceptatâ, sub die 7 Martii 1885 censuit respondere: Ad 1 Negative in omnibus et amplius. Ad II. Recurrat cum fide iurata duorum medicorum.

EX QUIBUS COLLIGES. I. Duo generaliter requiri ut Canonicus uti valeat indulto abessendi a choro infirmitatis causâ, quod nempe de aegritudine et impedimento ab ea legitime promanante constet per testimonia Medicorum iurata; et quod infirmus, dum integrâ utebatur valetudine, solitus fuerit divinis interesse officiis.

II. Etenim quamvis pia mater Ecclesia plurimum aegrotantibus indulgeat, tamen inter morbos haud recenset levissimum dolorem, et quamlibet tristitiae causam neque admittit, morbum esse causam non residendi pro eo qui non resedit dum plenâ uteretur sanitate.

III. Aegritudinem Canonici Petri in themate neque medicorum testimonio iurato obfirmatam fuisse; neque eumdem laudabilem consuetudinem choro interessendi habuisse, dum sanitate gauderet: hinc rite denegata fuit restitutio punctaturarum favore illius, et praescriptio data, ut in posterum expeteret indultum abessendi, iuratam duorum medicorum exhibendo fidem.

EX S. CONGREGATIONE EP. ET REG.

CARIATEN.

Die 28 Novembris 1884.

PENSIONIS

COMPENDIUM FACTI. Emus Brunelli, obtenta a fel. rec. Papa Pio IX debita facultate, cessit sub die 17 Septembris 1856 favore sacerdotis Benedicti Mannoni, sui ex sorore nepotis, dimidium pensionis scutorum 50, quam ipse a Mensa episcopali Cariaten. percipiebat. Tunc temporis. Episcopus cessioni paruit, pensionemque sacerdoti Mannoni iugiter solvit; at eo vitâ functo, actualis Episcopus a die, quo ad episcopalem sedem evectus est, seu a mense martio 1877, non obstantibus repetitis oratoris excussionibus, eam persolvere constanter recusavit. Qua de re sacerdos. Mannoni ad S. C. Ep. et Reg. confugit postulans ut Epi-1 scopus Cariaten. ad suum munus exequendum adigeretur.

Disceptatio Synoptica.

QUAE SACERDOTI MANNONI ADVERSANTUR. Observat praeprimis Episcopus ad pensionis solutionem non teneri, quia redditus mensae episcopalis Cariaten., post politicas vicissitudines, adeo imminuti sunt, ut iuxta concordatum cum rege neapolitano die 21 Martii 1818 initum, nullum pensionis onus sustinere valeant.

Sane allegat articulum quartum praedicti concordati, qui praescribit, uti quaelibet mensa episcopalis reditum, ́a publicis oneribus liberum, non minorem duc. 3000 habere debeat. Cui concordare ait normam, seu Regolamento 12 De-cembris eiusdem anni, quae prohibet, quominus pensiones imponantur mensis episcopalibus, quae summa ducatorum 3000 a quovis publico onere immunem non habeant. Porro cum in

« ÖncekiDevam »