Sayfadaki görseller
PDF
ePub

facto sit, edisserit Episcopus, quod mensae episcopalis reditus, praelevatis expensis omnibus et taxis, summam ducat. 2126 haud excedant, sponte sua fluit mensam nullo pensionis onere gravari posse.

Verum dato etiam quod huiusmodi gravamina sustinere valeat; nihilominus eadem post mortem Emi Brunelli ab huiusmodi oneris satisfactione libera evasit in vim regii Decreti 14 Dec. 1818 proscribentis, quod Mensae episcopales, quae pensionibus solvendis subiiciuntur, a die mortis pensionarii, a tali onere liberae evadunt. Hinc nihil relevare inquit, factum sui praedecessoris a sacerdote Mannoni adductum, sive quia Emus Brunelli adhuc huius vitae usura fruebatur, quando praedecessor cessionem dimidii pensionis favore sui nepotis ab Emo factam acceptavit; sive quia conditionem adiecit, ceu ex ipsius litera patet, se pensionem soluturum usque dum Emus Brunelli, non vero eius nepos, in vivis esset; sive demum quia summa libellarum sexaginta millium circiter Mensa tunc temporis gaudebat. Ad haec addit etiam, huiusmodi cessionem rite haud peractam fuisse ideoque quovis validitatis robore destitutam esse, quia defuit consensus gubernii neapolitani, qui omnino requirebatur, quoties de pensionibus ad vitam pensionarii assignatis agebatur. Adiecit praeterea, quod, admissa etiam pensionis validitate, sacerdos Mannoni quodlibet ius ad eam reclamandam perdiderat, quia ex eo quod illam Demanio denunciare haud studuerat, Mensae, episcopali reditibus damnum obvenisse propugnat.

Tandem in damnata hypothesi quod decernatur cessionem pensionis rite peractam fuisse et adhuc sustineri, invocat in themate, ob mensae episcopalis reditus nimium reductos, applicationem pervulgati Decreti Cum nuperrimis, et signanter resolutionem Ep. et Reg. S. C. diei 30 Maii 1873: Romana quoad reductionem, vel suppressionem pensionis; ceu cum fel. mem. Emo Di Pietro et defuncto Sacerdote Durando factum fuisse perhibet.

QUAE ORATORIS PRECIBUS FAVENT. Ex parte vero sua

[blocks in formation]

Sacerdos Mannoni pensionarius propugnat dimidium pensionis 10 scutorum sibi ab Episcopo Cariaten. persolvendam esse, ex eo quod huiusmodi pensionis dimidium ab Emo Brunelli in eum rite translatum fuit. Sane ipse enarrat quod fel. mem. Pius IX per Breve Apostolicum quod incipit Circumspectionis tuae facultatem concessit Emo Brunelli ut iuxta Innocentianam Constitutionem, Circumspecta Sedis apostolicae providentia, pensiones in suos coniunctos et familiares transferre posset, qui quoad vixerint iisdem gaudere valerent. Narrat insuper quod memoratus Emus in vim huiusce pontificiae concessionis, dimidium pensionis scut. 50, qua ipse super reditibus mensae Cariaten. fruebatur, publico edito instrumento, nepoti Mannoni assignavit una cum omnibus et singulis iuribus quae praedictae Eminentiae suae competunt vel competere possunt super enunciatae pensionis dimidio. Cum igitur ex hisce in facto praehabitis de validitate translationis pensionis favore. sacerdotis Mannoni ambigi nequeat; cum pariter ambigi, nequeat ipsum quoad vixerit tali pensione frui debere; concludit, Episcopum a citatae pensionis solutione modo eximi non posse.

Hinc subdit ab Episcopo perperam opponi, hanc pensionis cessionem non sustineri, utpote regii gubernii consensu destitutam qui, in concessionibus ad vitam pensionarii factis, omnino requirebatur: quandoquidem observatum fuit, tali modo supremam Ecclesiae auctoritatem iniustis potestatis civilis legibus subiici; quod iniquum est asserere.

Inutiliter pariter obiici praescriptionem quinquennalem a codicis civilis italici art. 2144 admissam, tum quia ipse Episcopus fatetur, pensionarium usque ab anno 1880 pensionis solutionem petiisse; tum quia communis Canonistarum doctrina est, quod pensionarius in possessione pensionis iusto titulo sibi debitae manuteneatur, ceu tradit Fargna in Part.11 Can. 27 Cap. 1 n. 9 De Iurepatron. - ibi - « Nec quidem > huiusmodi manutentio retardari et impediri valet sub prae> textu assertae nullitatis pensionis, haec namque exceptio

[ocr errors]
[blocks in formation]

› reiicienda est ad petitorium, ad effectum siquidem obti» nendi manutentionem sufficit, quod pensionarius sit in > possessione etiamsi agatur contra successorem; Tondut. » de pension. Cap. 37 n. 13; Card. De Luca de benef. » Disc. 90 n. 14. Rota Decis. 547 n. 2. »

Deterius urgeri autumat pensionarium ius pensionis repetendae amisisse, quia illud fisco denunciare neglexit; hoc siquidem onus nullo. pacto pensionario, sed Curiae episcopali incumbebat, de cuius interesse agebatur. Sed praeter haec, notatum fuit in casu, cum ageretur de pensione temporanea, consultius fuisse, ut denunciatio omitteretur, ne, ob onus temporaneum, Mensae episcopalis redditus magis et in perpetuo imminuerentur; hinc ex tali omissione Curiam non damnum, sed utilitatem retulisse.

Validitate translationis pensionis in vado posita, perpensum fuit eam ab Episcopo ex integro, solvendam esse, nulla scilicet habita ratione ad applicationem dispositionis Decreti Cum nuperrimis: agitur enim de pensione adeo exigua, ut fere ridiculum videatur citati Decreti sanctionem in casu applicare.

Hisce itaque in utramque partem praenotatis, proposita fuerunt enodanda sequentia

Dubia.

An et a quo tempore actualis Episcopus Cariaten. pensionem 25 scutorum sacerdoti Benedicto Mannoni persolvere tenetur in casu.

Quatenus affirmative

An Decretum Cum nuperrimis applicari debeat in casu. RESOLUTIO. Sacra C. Ep. et Reg. re cognita sub die 28 Novembris 1884 respondere censuit: - Ad 1. Affirmative a die adeptae possessionis. Ad II. Affirmative.

EX QUIBUS COLLIGES: I. Emos Cardinales, in vim apostolicarum Constitutionum, et ad tramitem Brevis concessionis, pensiones quibus ipsi fruuntur in suos coniunctos et familiares transferre posse.

II. Huiusmodi cessionis effectum perdurare etiam post obitum Cardinalis transferentis, si ad vitam pensionarii translatio facta fuerit, non obstante lege civili aliter disponente.

III. Manutentionem in pensionis possessione nulla de causa, neque sub praetextu assertae ipsius nullitatis retardari et impediri posse.

IV. Onus denunciationis a lege civili praescriptae, non pensionario, sed ei incumbere qui pensionem persolvere

tenetur.

V. Decretum Cum nuperrimis in iis quaestionibus decernendis applicari oportere, nullo habito respectu ad pensionis exiguitatem, quoties extrema ab ipso Decreto statuto

concurrant.

PORTUEN. ET SANCTAE RUFINAE

SUPER PERTINENTIA CONSOLIDATI ET SOLUTIONIS.

Die 5 Septembris 1884.

COMPENDIUM FACTI. Ecclesiae patrimonio a Gubernio italico per vim occupato, fiscus vulgo giunta liquidatrice congruam parochialem a februario 1871 usque ad martium 1875 Religiosis reformatis, qui in pago Fiumicino curam animarum exercebant persolvere recusavit. Ast in iudicium ab Emo pro tempore Episcopo Portuen. vocatus, congruam licet non parum imminutam, in pristinum restituere et libellas 7614 persolvere coactus fuit, ex quarum reliqua parte, post deductas expensas litis et alimentorum Religiosis praestitorum, Emus Episcopus acquisivit ac penes se retinuit consolidatum lib. 4254, ut earum reditus tum pro Religiosorum alimentis, tum pro expensis cultus, tum denique pro hospitiorum manutentione taxative erogarentur.

Mox Religiosi, curae animarum vale dicto, huiusmodi consolidatum ex eo quod proprium esse asserebant ab Emo

Episcopo repetere coeperunt. Verum quia illud ab Emo obtinerè haud valuerunt, R. P. Provincialis supplici libello, nomine Religiosorum oblato, S. C. Ep. et Reg. adivit.

S. H. C. habita Emi Episcopi informatione, Religiosorum precibus contraria, prima vice Reponatur, secunda vero vice In decisis rescribendum censuit.

Causa finita videbatur, quando quidam qui sese Religiosorum creditores esse asserebant, penes H. S. C. institerunt, petentes, ut pecuniae vis sibi restitueretur, quam Religiosis pro eorum sustentatione mutuam dederunt.

Novis hisce precibus acceptis S. C. in plenariis EE. PP. comitiis causam proponi iussit.

Disceptatio Synoptica.

QUAE FAVENT PETITIONI RELIGIOSORUM. Ex parte Religiosorum animadversum fuit consolidatum in quaestione non ex reditibus ad congruae parochialem pertinentibus acquisitum fuisse, sed potius ex pecunia ortum habuisse.qua debita extingui debuissent, quae ob immutatas temporum vicissitudines, Religiosi contrahere ȧdacti sunt, ne vel fame perirent, vel tempore aestivo febribus in loco Fiumicino corriperentur. Enarrat enim P. Provincialis quod, sive ob congruam parochialem per plures annos non solutam et deinde libellis 1057,69 a gubernio italico imminutam; sive ob expensas, quae in dies maiores evaserant, cum Religiosi in loco Fiumicino degentes gravibus necessitatibus premerentur, provincia religiosa Lib. 4524,39 aere alieno se gravare debuit, ut ipsis praesidia vitae et media pro habitatione salubriori Romae aestivo tempore conducenda suppeditaret, ac onera animarum curae, a Religiosis per solemnem conventionem acceptata, ad unguem adimplerentur.

Tali modo statuto, quod pecunia ex qua consolidatum acquisitum fuit, quoque debita contracta extinguenda essent, ad Religiosos pertinebat, nihil aequitati ac iustitiae tam magis consonum esse P. Provincialis urget, quam ut summa lib. 4234, qua consolidatum constat, ipsis persolvatur.

« ÖncekiDevam »