Sayfadaki görseller
PDF
ePub

DUBIA quoad paramenta induenda a Sacerdote pro lucranda Indul• gentia plenaria Altaris privilegiati.

Cum in Theologia morali auctore Petro Scavini edit. 11. 1. 3. pag. 229 283: apud Ernestum Oliva Mediolani bibliog. edita 1869 sic scriptum reperiatur. « Ex responsione S. Cong. Indulgentiarum 11 Apr. 1840. = Sacerdos debet celebrare in paramentis nigris, diebus non impeditis, ut lucretur Indulgentiam Altaris privilegiati. Hinc quaeritur 1. an niger color sensu exclusivo debeat intelligi, ita ut Indulgentiam Altaris privilegiati non consequatur qui v. g. ad ministrandam Eucharistiam per modum sacramenti cum paramentis violaceis Missam de Requiem celebret? 2. Utrum qui hac vel quacumque alia ratione Indulgentiam Altaris privilegiati non lucretur, possit satisfacere. applicando aliam Indulgentiam plenariam defunctis, pro quibus ad altare privilegiatụm celebrare debuerat ? S. Congr. Indulgentiarum die 2 Maii 1852 respondit: Ad 1. ut fruatur Altari privilegiato Sacerdos, diebus non impeditis celebrare debet Missam defunctorum et uti paramentis nigris, vel ex rationabili causa violaceis. Ad 2. Negative.

Ioseph Cañcus Ribezzo humillime postulat ut S. Congregatio Indulgentiarum declarare dignetur: Utrum haec responsio quoad 2. partem sit apocrypha ? et quatenus negative, utrum intelligenda sit etiam de Sacerdotibus, qui ad Altare privilegiatum celebrare debuerant et iam celebraverint, sed non cum paramentis nigris a rubrica non impeditis ? et quatenus affirmative quomodo ipsa conciliari possit cum decreto eiusdem S. Congồis Indulgentiarum 22 Februarii 1847 in quo ad quaesitum: Qui (sacerdos) diebus permissis non celebravit in paramentis nigri coloris in Altari privilegiato ad acquirendam Indulgentiam Plenariam ad quid tenetur? responsum fuit: debet lucrari indulgentiam plenariam pro iis defunctis quibus Missae fructum applicuit toties, quoties diebus non impeditis usus non est indumentis nigri coloris.

Sacra Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita die 24 Iulii 1885 proposito dubio respondit: Responsio est authen-, tica. In decreto vero diei 22 Februarii 1847 tantummodo Sacerdotibus, pro quibus postulabatur de ratione qua compensare debebant Indulgentiam Altaris Privilegiati ad quam applicandam obligarentur, et quam bona fide errantes, non erant lucrati, concessit S. Congregatio ut compensatio fieret per applicationem alterius Indulgentiae Plenariae toties quoties illam Altaris privilegiati, non fuerant lucrati. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis eadem die 24 Iulii 1885.

J. B. CARD. FRANZELIN. Praef.

IOSEPHUS M. Can. Coselli Substitutus.

EX SACRA RITUUM CONGREGATIONE

DECRETUM Urbis et Orbis quo praecipitur sacratissimum Rosarium

esse recitandum in Ecclesiis paroecialibus ... toto mense Octobris cuiuslibet anni, donec plenam R. Pontifex nanciscatur libertatem.

Inter plurimos Apostolicae vigilantiae actus, quibus Sanctissimus Dominus Noster LEO PP. XIII, ab inito Summi Pontificatus munere, Ecclesiae ac universae societati, Deo adiuvante, optatae tranquillitati restituendis consulere satagit: luce clarior nitet Encylica Epistola Supremi Apostolatus, I Septembris MDCCCLXXXIII, de celebrando toto mense Octobri eius anni gloriosae Dei Matris Mariae Sacratissimo Rosario. Quod sane speciali Dei providentia praecipue institutum est ad potentissimum caeli Reginae praesens auxilium adversus christiani nominis hostes exorandum, ad tuendam , fidei integritatem in dominico grege, animasque divini sanguinis pretio redemptas e sempiternae perditionis tramite eripiendas. Tum vero laetissimi christianae pietatis et fiduciae in caelesti Mariae Virginis patrocinio fructus in omni loco catholici orbis ex tam salutari opere eo mense collecti, tum adhuc insidentes calamitates causa fuerunt, ut subsequente anno MDCCCLXXXIV, die XXX Au. gusti, aliae accesserint Apostolicae litterae Superiore anno, cum iisdem hortationibus et praeceptionibus pro adventante eo mense Octobri pari solemnitate ritus ac pietatis fervore in beatissimae Virginis Mariae a Rosario honorem dedicando; eo quod praecipuus fructus boni operis et arrha consequuturae victoriae sit in inceptis perseverantia. Hisce autem inhaerens idem Sanctissimus Dominus, cum hinc nos hactenus mala multa undique perturbent, inde vero permaneat et florescat in christiano populo ea fides, quae per caritatem operatur, et veneratio ac fiducia in amantissimam Dei Genitricem propemodum immensa ; eo impensiori studio et alacritate nunc ubique perseverandum vult unanimiter in oratione cum Maria Matre Iesu. Certam enim in spem erigitur fore ut ipsa, quae sola cunctas haereses interemit in universo mundo, nostris accedentibus dignis poenitentiae fructibus, flectạt denique iram vindicem divinae iustitiae, incolumitatemque adducat et pacem.

Quapropter Sanctitas Sua quaecumque duobus praeteritis annis constituit de mense quo solemnia celebrantur beatae Virginis Mariae a Rosario, hoc pariter anno, et annis porro sequentibus praecipit

et statuit, quoadusque rerum Ecclesiae rerumque publicarum tristissima haec perdurent adiuncta, ac de restituta Pontifici Maximo plena libertate, Deo referre gratias Ecclesiae datum non sit. Decernit itaque et mandat, ut quolibet anno a prima die Octobris ad secundam sequentis Novembris, in omnibus catholici orbis parochialibus templis, et in cunctis publicis oratoriis Deiparae dicatis, aut in aliis etiam arbitrio Ordinarii eligendis, quinque saltem Mariani Rosarii decades cum Litaniis Lauretanis quotidie recitentur: quod in: mane fiat Missa inter preces celebretur, si a meridie, sacrosanctum Eucharistiae Sacramentum adorationi proponatur, deinde fideles rite lustrentur. Optat quoque ut a Sodalitatibus sacratissimi Rosarii religiosae pompae, ubi id per civiles leges licet, publice ducantur. .

Indulgentias singulas, alias concessas renovando, omnibus qui statis diebus publicae Rosarii recitationi interfuerint, et ad mentem . eiusdem Sanctitatis Suae oraverint, et his pariter qui legitima causa impediti privatim haec egerint, septem annorum ac septem quadragenarum apud Deum Indulgentiam singulis vicibus concedit. Eis autem qui supradicto tempore decies saltem vel publice in templis, vel legitime impediti, privatim eadem peregerint, såcramentali confessione expiatis et sacra synaxi refectis, plenariam admissorum Indulgentiam de Ecclesiae thesauro impertit. Plenissimam hanc culparum veniam et poenarum remissionem his omnibus pariter largitur, qui vel ipso die festo beatae Virginis a Rosario, vel quolibet ex octo insequentibus diebus, sacramenta, ut supra, perceperint, et in aliqua sacra aede iuxta Suam mentem Deo eiusque Sanctissimae Matri supplicaverint. .

Qua de re et illis consulens fidelibus.qui ruri viventes agri cultione praecipue Octobri mense distinentur, Sanctitas Sua concedit ut singula superius disposita, cum sacris etiam Indulgentiis, eorum in locis, ad insequentes vel Novembris vel Decembris menses, prudenti Ordinariorum arbitrio, differri valeant.

De hisce vero omnibus et singulis Sanctissimus Dominus Noster per Sacram Rituum Congregationem praesens edi decretum, et. ad omnes locorum Ordinarios pro fideli executione transmitti mandavit. Die 20 Augusti 1885.

D. CardinalIS BARTOLINIUS S. R. C. Praefectus. L. X si

LAURENTIUS SALVATI S. R. C. Secretarius.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

VELITERNA

ELECTIONIS

Die 18 Aprilis 1885.

Sess. 24 cap. 16 de ref. COMPENDIUM facti. Ex morte. Eñi Cardinalis Di Pietro Sedes Episcopalis Veliterna vacua effecta , canonici die 10 Martii 1884 convenerunt ad electionem Vicarii capitularis. Undecim aderant, et singuli suam schedulam secreto scripserunt et in urna condiderunt. Notandum quod in veliterno Capitulo electiones ad officia capitularia et deliberationes de gravioribus negotiis, fieri debent, in vim Constitutionum, per suffragia occulte delata, ut constat ex Veliterna Electionis acta coram S. C. C. die 17 Decembris 1881 (1).

Iam vero hac vice, schedulis ab Archipresbytero collectis, inventum est, quinque suffragia lata fuisse pro canonico Di Lazzaro, a secretis Capituli et comitiis praesente ; quinque, pro sacerdote Iannoni, absente ; unum vero pro canonico Vita. Quod cum cognovisset canonicus Di Lazzaro, inutile ducens cum parva aut nulla spe diversi et melioris exitus iterum celebrare scrutinium ad normam constitutionum quae aiunt: « Si autem vota sint paria Vicarius denuo faciat scrutinium », declaravit, accedere ad seipsum ad formam cap. Cum in iure 33 De elect., seu convertere in seipsum votum quod antea ediderat favore canonici Vita. Et sic obtenta maioritate in Vicarium capitularem evasit electus. . Cum tamen dubitaretur de legitimitate eiusmodi electionis, res submissa fuit iudicio S. C. C.

(1) Habes quaestionem hanc Vol. XV, 100.
Aeta, Tom. IVIII. fasc. CCVII.

Disceptatio Synoptica

• ELECTOR SIBI SUFFRAGARI POSSE VIDETUR. Innocentius III in celebri capite Quia propter 42 De elect., quod a 'DD. consideratur veluti tessera ac fundamentalis norma in materia electionum, haec habet: « Quia propter diversas electionum formas, quas quidam invenire conantur, et multa impedimenta proveniunt et magna pericula imminent Ecclesiis viduatis; statuimus ut cum electio fuerit celebranda, praesentibus omnibus, qui debent et volunt et possunt commode interesse, assumantur tres de Collegio, fide digni qui secreto et singillatim vota cunctorum diligenter exquirant, et in scriptis redacta mox publicent in communi , nullo prorsus appellationis obstaculo interiecto; ut is collatione habita eligatur, in quem omnes, vel maior et sanior pars Capituli consentit. Vel saltem eligendi potestas aliquibus viris idoneis committatur, qui vice omnium, Ecclesiae viduatae provideant de pastore. Aliter electio facta non valeat; nisi forte communiter esset ab omnibus, quasi per inspirationem, absque vitio celebrata. Qui vero contra praescriptas formas eligere attentaverint, eligendi ea vice potestate priventur. » Ex hoc

capite auctores deducunt tres electionis esse formas: nimirum . per quasi inspirationem, per scrutinium et per compromis

sum. Prima forma est extraordinaria; secunda communior; quoad ultimam Vecchiotti Vol. I pag. 371 (1) v. Si vero, habet: quando iteratis conventibus et scrutiniis electores optatum finem consequi non valent, tunc praecipue locum habere solet tertia electionis forma, seu compromissum: quod celebratur quando uni vel pluribus etiam extra gremium existentibus, clericis tamen (cap. 12 De elect.), electio committitur. . .

At vero sedulo notandum est quod dispositio cap. Quia propter .procedit, quando agitur de electionibus Episcoporum seu illorum Praelatorum, quorum morte Ecclesiae censentur

(1) Quoad modum exsequendi secundam differunt auctores; sed pro validitate actorum conveniunt quoad essentialia, quae describit De Angelis tit. De electione,

« ÖncekiDevam »