Sayfadaki görseller
PDF
ePub

IMPRIMATUR

Fr. Augustinus Bausa O. P. S. P. A. Magister.

IMPRIMATUR

Iulius Lenti Archiep. Siden. Vicesg.

Omnes vero intelligunt, doctrinam contrariam docere etc. hoc in capite sub excommunicationis poena prohiberi, non autem facta intima, seu intentiones, vel sacrilegia personalia; qua de causa praesentem excommunicationem non incurrere sacrilegos illos Sacerdotes et fideles, qui firmiter retinentes a Tridentinis Patribus traditam doctrinam, vel ad eam nullo pacto attendentes, aut etiam animo repudiantes, accedunt ad eucharistiam cum peccati mortalis conscientia, iudicium et condemnationem sibi manducaturi; hi enim nihil docent, praedicant, asserunt, defendunt.

Manifestum pariter existimamus, non esse de excommunicatione huius capitis illos damnandos, qui aliquid docerent difforme quidem ab allegata Tridentinorum Patrum sententia, e diametro autem ei non opponeretur. Exemplo rem declarabimus: Alexander VII die 18 Martii 1666 per decretum supremae et universalis Romanae Inquisitionis excommunicationis poena Romano Pontifici reservata illos percelli pronuntiaverat, qui docturi essent: Prop. 38: Mandatum Tridentini factum sacerdoti sacrificanti ex necessitate cum peccato mortali, confitendi quamprimum est consilium non praeceptum. Tum prop. 39: Illa particula quamprimum intelligitur, cum Sacerdos. suo tempore confitebitur. Porro circa has alias

que in eodem decreto enumeratas propositiones Alexander VII « sta»tuit ac decrevit praedictas pro» positiones, et unamquamque ipsa» rum, ut minimum, tamquam » scandalosas esse. damnandas et » prohibendas, sicut eas damnat » ac prohibet; ita ut quicumque » illas, aut coniunctim aut divisim, » docuerit, defenderit, ediderit, » aut de eis etiam disputative, pu»blice aut privatim, tractaverit, » nisi forsan impugnando, ipso > facto incidat in excommunica» tionem, a qua non possit (prae» terquam in articulo mortis) ab » alio, quacumque etiam dignitate. >> fulgente, nisi a pro tempore » existente Romano Pontifice ab» solvi » (1).

Quaerimus ergo: an eiusmodi propositiones docentes, asserentes, praedicantes, defendentes Tridentinam excommunicationem incurrant?

Negative respondendum esse censemus, cum propositiones proscriptae ab Alexandro VII non contineant doctrinam contrariam Can. XI, Sess. XIII Concilii Tridentini; etenim in hoc agitur de confessione necessario praemittenda Eucharistiae sumptioni etc. ab iis qui se peccato mortali vulneratos sentiunt, in illis vero de confessione citius vel tardius peragenda ab iis Sacerdotibus etc. qui ex necessitate sacrificium in peccato mor

(1) Bullar. Rom. Tom. XVII, pag. 428. Edit. Taurin. 1869.

tali existentes offerre debuere ; hinc propugnantes binas propositiones ab Alexandro VII damnatas, non negant doctrinam constitutam Can. XI Concilii Tridentini, et consequenter hanc excommunicationem non incurrunt.

Attamen quamvis doctrinam in propositionibus ab Alexandro VII proscriptam docentes, defendentes etc. non incurrant Tridentinam excommunicationem, incurrunt tamen excommunicationem illatam in Constitutione Apostolicae Sedis Cap. 1, Tit. II, quo interdicitur sub excommunicationis poena Romano Pontifici simpliciter reservatae docere vel defendere sive publice sive privatim propositiones ab Apostolica Sede damnatas sub excommunicationis poena latae sententiae; prout constat ab Alexandro VII citatas propositiones damnatas fuisse.

Bonacina De Excomm. in part. extra Bullam Coenae, Disp. II, Quaest. II, Punct. XIV, 5. quaerit: « utrum, qui asserit necessario » praemittendam non esse confes» sionem sacramentalem iis in locis, » in quibus Concilium Tridentinum > non est promulgatum, vel usu > receptum excommunicatione hu» ius Canonis ligetur? »

Respondet: « Suarez et Filliuc> cius sine distinctione respondent >> affirmative.

» Sed mihi distinguendum vide» tur. Vel id asserit in loco ubi Tri» dentinum est usu receptum, vel > ubi non est usu receptum; si id

> asserit ubi Concilium non est usu

receptum, censeo non ligari, » etiamsi firmam ibi sedem non > habeat; quamdiu enim eo in loco > existit, non ligatur praeceptis » et poenis Concilii Tridentini; » peccat tamen graviter, quia fal» sam doctrinam docet in re ma>ximi momenti. Si vero id asserit in loco ubi Concilium acceptum est, incurrit excommunicationem, >> quia actionem sub excommuni> catione vetitam in Concilio Tri» dentino facit in loco, ubi Con> cilium obligat; et fieri potest, >> ut occasione istius assertionis >> aliquis contra communem Ec> clesiae consuetudinem inducatur > ad omittendam confessionem, sal» tem in iis locis, in quibus Con» cilium non fuit admissum. »

[ocr errors]

Eiusmodi sententia nobis verior videtur cum prolatam distinctionem ipsi admittant Ecclesiae Romanae theologi et Congregationes; ut patet ex iis quae circa matrimonia clandestina sanxerunt; per Constitutionem Apostolicae Sedis autem nihil innovatum circa Concilii Tridentini acceptationem novimus.

Observamus denique, eiusmodi excommunicationem nemini reservatam esse, cum ex Concilii Tridentini canone nulla reservatio ap

pareat.

CAPUT IV.

De excommunicatione a Patribus Tridentinis lata tum in negantes matrimonia clandestina invalida esse quamdiu Ecclesia ea irrita non fecit, tum in affirmantes matrimonia filiorum familias sine consensu parentum inita nulla

esse.

Matrimonia clandestina ea dicuntur et sunt quae a contrahentibus, libero tamen consensu, sine Parochi et testium praesentia ineuntur. Eiusmodi matrimonia quamvis Ecclesia sit semper detestata, tamen invalida sunt tantum de iure ecclesiastico ob inductum a Patribus Tridentinis clandestinitatis impedimentum; per se autem valida sunt, cum ipsi contrahentes sint matrimonii ministri. Quamdiu ergo Ecclesia ea irrita non facit, valida censeri debent et sunt; cum igitur regiones sint in quibus Concilium Tridentinum promulgatum non fuerit neque receptum, vel si promulgatum lato clandestinitatis impedimento per Romanos Pontifices derogatum fuerit, sequitur iis in regionibus clandestina matrimonia rata esse; et tantum nulla et invalida ubi lex clandestinitatis viget, seu ubi vigent Tridentini decreta. At multo minus invalida esse possunt matrimonia a filiis familias sine parentum consensu contracta, sive in locis catholicis sive heterodoxis; cum eiusmodi impedimentum ecclesiasticum non existat, neque illius consensus defectus

[ocr errors]

apponatur essentiali fini matrimonii. Hanc doctrinam expressere Patres Tridentini Sess. XXIV Cap. 1 de Reformatione matrimonii, his verbis: Tametsi dubitandum non est, clandestina matrimonia, libero contrahentium consensu facta; rata et vera esse matrimonia, quamdiu Ecclesia ea irrita non fecit, et proinde iure damnandi sint illi, ut eos sancta Synodus anathemate damnat, qui ea vera ac rata esse negant; quique falso affirmant matrimonia a filiis familias sine consensu parentum contracta, irrita esse, et parentes ea rata vel irrita facere posse: nihilominus sancta Dei Ecclesia, ex iustissimis causis illa semper detestata est, atque prohibuit.

Advertendum tamen est, Tridentinum decretum vim habere coepisse post triginta dies a publicatione in singulis Paroeciis facta. « Decernit > insuper, ita Patres Tridentini, ut » huiusmodi decretum in unaqua➤ que Parochia suum robur post » triginta dies habere incipiat, a die » primae publicationis, in eadem > parochia factae, numerandos. >>

Duae igitur personarum classes per citatum decretum anathemate percelluntur; illae quae negant validitatem matrimonii clandestini is in regionibus in quibus Concilium Tridentinum promulgatum non fuit; etenim si eiusmodi valorem negarent in regionibus in quibus vigent Tridentina decreta, ea ratione quia iis in locis impedimentum clandestinitatis iure ecclesiastico dirimit

matrimonium, nullam incurrerent excommunicationem. Ad incurrendam igitur excommunicationem absolute neganda est validitas matrimoniorum clandestinorum, nullo habito ad Tridentinum impedimentum respectu, quo in casu ubicumque ea contrahitur.

Hac tamen in re advertendum est, nullam incurrere excommunicationem eum, qui negaret matrimonia clandestina esse vera Sacramenta, dummodo ipsorum validitatem admittat; lex enim est de valore matrimonii clandestini, non de Sacramenti dignitate, quae ei insit.

Haec autem quaestio quae antiquitus in Scholis catholicis agitabatur, post Encyclicam Arcanum divinae Sapientiae a Leone XIII latam die 10 Februarii 1880 (1) in dubium revocari nequit, cum in ea Pontifex proclamaverit intimam essentialemque unitatem contractus et Sacramenti, ita ut admisso in matrimonio valore naturalis contractus, eo ipso dignitas Sacramenti admittenda in eo sit: « Nec quem» quam, inquit, moveat illa tanto» pere a Regalistis praedicata di»stinctio, vi cuius contractum nu

ptialem a Sacramento disiungunt, » eo sane consilio, ut Ecclesiae re» servatis Sacramenti rationibus, >> contractum tradant in potestatem » arbitriumque principum civitatis. > Etenim non potest huiusmodi di

(1) Habetur in Actis S. Sedig.

»stinctio, seu verius distractio,

» probari; cum exploratum sit in » matrimonio christiano contractum » a Sacramento non esse dissocia» bilem; atque ideo non posse » contractum verum et legitimum » consistere, quin sit eo ipso Sacra» mentum. Nam Christus Dominus » dignitate Sacramenti auxit matri

monium: matrimonium autem est > ipse contractus, si modo sit fa> ctus iure. Huc accedit, quod ob » hanc causam matrimonium est » Sacramentum, quia est sacrum > signum et efficiens gratiam, et » imaginem referens mysticarum > nuptiarum Christi cum Ecclesia. > Istarum autem forma ac figura illo » ipso exprimitur summae coniun> ctionis vinculo, quo vir et mu»lier inter se conligantur, quod» que aliud nihil est, nisi ipsum >> matrimonium; nihilque magis ab» horrere a veritate, quam esse sa» cramentum decus quoddam adiun»ctum, aut proprietatem allapsam >> extrinsecus, quae a contractu dis» iungi ac dispari hominum arbi> tratu queat. >

Unum ergo requiritur ut matrimonium christianum sit Sacramentum, scilicet ut contractus sit factus iure; voluntate scilicet perpètuam consuetudinem vitae retinendi, sobolisque procreandae, quod alterum religionis causa, seponi potest; quae tamen religio in iis qui clandestina matrimonia ineunt vix supponitur.

« ÖncekiDevam »